ARS-Mecum

Soli
Deo
Vero

Logos

Honor
Et
Gloria

ARS-Angelus

Letzte Zuflucht — Göttliche Zuflucht

next up previous contents
Nächster Abschnitt: MAGNITUDO DOMINI Aufwärts: ARS-MECUM ARS-ANGELUS Vorheriger Abschnitt: SYNTHESIS DIVINA   Inhalt

Unterabschnitte
SPIRITUS SANCTUS -- Der Heilige Geist


VENI CREATOR SPIRITUS -- Komm Schöpfer Geist (10)


Veni Creator Spiritus
mentes Tuorum visita,
imple superna gratia,
quae Tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus
Altissimi donum Dei,
fons vivus, ignis caritas
et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere
digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus
infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis,
virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus,
ductore sic Te praevio,
vitemus omne noxium.

Per Te sciamus da Patrem.
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum,
credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria!
Et Filio qui a mortuis
surrexit ac Paraclito
in sempiterna saecula! Amen.


VENI SANCTE SPIRITUS -- Komm Heiliger Geist (11)

Veni Sancte Spiritus
Et emitte caelitus
Lucis tuae radium.

Veni pater pauperum,
Veni dator munerium,
Veni lumen cordium.

Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.

In labore requies,
In aestu temperies,
In fletu solatium.

O lux beatissima,
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.

Sine tuo numine
Nihil est in homine,
Nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum,
Riga quod est aridum,
Sana quod est saucium.

Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod es devium.

Da tuis fidelibus,
In te confidentibus,
Sacrum septenarium.

Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.
Amen. Alleluja.


SPIRITUS DOMINI -- Der Geist des Herrn

Et egredietur virga de radice Jesse,
et flos de radice eius ascendet.

Et requiescet super eum spiritus Domini:

spiritus sapientiae, et intellectus,
spiritus consilii, et fortitudinis,
spiritus scientiae, et pietatis,
et replebit eum spritus timoris Domini.
Jes 11,1-2

VNR 12.1dl 2016-03-07

next up previous    zum Anfang der Seite