ARS-Mecum

Soli
Deo
Vero

Logos

Honor
Et
Gloria

ARS-Angelus

Letzte Zuflucht — Göttliche Zuflucht

next up previous contents
Nächster Abschnitt: MISERICORDIA DOMINI Aufwärts: ARS-MECUM ARS-ANGELUS Vorheriger Abschnitt: SPIRITUS SANCTUS   Inhalt

Unterabschnitte
MAGNITUDO DOMINI -- Die Größe des Herrn


DEUS EST AETERNUS -- Gott ist ewig

Priusquam montes fierent,
aut formaretur terra, et orbis:
a saeculo et usque in saeculum,
Tu Es Deus.
Ps90,2

DEUS COGNOSCIT OMNIA -- Gott weiß alles

Domine, scrutaris me et novisti,
tu novisti me, cum sedeo et cum surgo.

Intellegis cogitationes meas e longinquo;
cum ambulo et cum recumbo, tu perspicis,
et ad omnes vias meas advertis.

Cum verbum nondum est super linguam meam,
ecce, Domine, iam nosti totum.

A tergo et a fronte complecteris me,
et ponis super me manum tuam.

Nimis mirabilis est mihi scientia haec,
sublimis: non capio eam. -
Ps139,1-6

DEUS EST UBIQUE -- Gott ist überall gegenwärtig

Quo abeam procul a spiritu tuo?
et quo a facie tua fugiam?

Si ascendam in caelum, illic es;
si apud inferos me sternam ades.

Si sumam pennas aurorae,
si habitem in termino maris:

etiam illic manus tua ducet me,
et tenebit me dextera tua.

Si dicam: `Tenebrae saltem operient me,
et nox instar lucis circumdabit me':

ipsae tenebrae non erunt obscurae tibi,
et nox sicut dies lucebit:
caligo est tibi sicut lux.
Ps139,7-12

DEUS CREAVIT NOS -- Gott hat uns erschaffen

Tu enim formasti renes meos,
texuisti me in utero matris meae.

Laudo te, quod tam mirifice factus sum,
quod mirabilia sunt opera tua.

Et animam meam novisti perfecte,
non latuit te substantia mea,
quando in occulto formabar,
quando texebar in profundis terrae.

Actus meos viderunt oculi tui,
et in libro tuo scripti sunt omnes;
dies sunt definiti, priusquam esset vel unus ex eis.

Mihi autem quam ardua sunt consilia tua, Deus,
quam ingens summa eorum!

Si dinumerem ea, plura sunt quam arena;
si pervenerim ad finem, adhuc sum tecum.
Ps139,13-18

CANTICUM MARIAE -- Das Magnifikat

Magnificat anima mea Dominum!
Et exsultavit spiritus meus
in Deo, salutari meo.

Quia respexit humilitatem ancillae suae
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes!

Quia fecit mihi magna qui potens est.
Et sanctum nomen eius.

Et misericordia eius a progenie in progenies
timentibus eum.

Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.

Deposit potentes de sede
et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel puerum suum
recordatus misericordiae suae.

Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.
Lk1,46-55

VNR 12.1dl 2016-03-07

next up previous    zum Anfang der Seite