ARS-Mecum

Soli
Deo
Vero

Logos

Honor
Et
Gloria

ARS-Angelus

Letzte Zuflucht — Göttliche Zuflucht

next up previous contents
Nächster Abschnitt: VIA SALUTIS Der Weg Aufwärts: ARS-MECUM ARS-ANGELUS Vorheriger Abschnitt: MISERICORDIA DOMINI   Inhalt

Unterabschnitte
FIDUCIA VICTORIAE -- Siegeszuversicht


MALITIA PECCATORIS, DOMINI BONITAS -- Des Sünders Bosheit, Gottes Güte


Susurrat (14) iniquitas ad impium
in medio cordis eius:
non est timor Dei ante oculos eius.

Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius:
ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.

Verba oris eius iniquitas, et dolus:
desiit intellegere, ut bene ageret.

Iniquitatem meditatus est in cubili suo:
astitit omni viae non bonae,
malitiam autem non odivit.

Domine in caelo misericordia tua:
et veritas tua usque ad nubes.

Iustitia tua sicut montes Dei:
iudicia tua abyssus multa.
Homines et iumenta salvabis Domine.

Quam pretiosa misericordia tua, Deus!
Filli autem hominum,
in tegmine alarum tuarum sperabunt:

inebriabuntur ab ubertate domus tuae:
et torrente voluptatis tuae potabis eos.

Quoniam apud te est fons vitae:
et in lumine tuo videbimus lumen.

Praetende misericordiam tuam scientibus te,
et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.

Non veniat mihi pes superbiae:
et manus peccatoris non moveat me.

Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem:
expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Ps36 (35)

VNR 12.1dl 2016-03-07

next up previous    zum Anfang der Seite