ARS-Mecum

Soli
Deo
Vero

Logos

Honor
Et
Gloria

ARS-Angelus

Letzte Zuflucht — Göttliche Zuflucht

next up previous contents
Nächste Seite: LAMBDA-BOUND LOGOS-Bound Aufwärts: ARS-MECUM ARS-ANGELUS Vorherige Seite: FINALE Glaube,   Inhalt

Unterabschnitte
AUSKLANG -- Unter deinen Schutz und Schirm


SALVE REGINA -- Gegrüßet seist du Königin

Salve Regina, Mater misericordiae,
Vita, dulcedo, ets spes nostra salve.
Ad te clamamus, exsules filii Hevae;
ad te suspiramus gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.

Eia ergo advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos
ad nos converte,

et JESUM,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exilium ostende.
O Clemens, O pia,
O dulcis Virgo MARIA.

SUB TUUM PRAESIDIUM -- Unter deinen Schutz und Schirm

Sub tuum praesidium
confugimus, Sancta Dei Genitrix.

Nostras deprecationes ne despicias
in necessitatibus nostris,

sed a periculis cunctis
libera nos semper,
Virgo gloriosa et benedicta.


Ora pro nobis Sancta Dei Genitrix,
ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus:
Beatae, et gloriosae semperque
virginis Mariae, quaesumus Domine,
intercessio gloriosa nos protegat,
et ad vitam perducat aeternam.

Per Dominum nostrum Jesum Christum
Filium Tuum,
qui Tecum vivit et regnat
in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum. Amen.

Bitte um den Segen Gottes

Domine exaudi orationem meam.
Et clamor meus ad te veniat.

Benedicamus Domino.
Deo gratias.

Benedicat, et custodiat nos
omnipotens, et misericors Dominus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
Amen.

VNR 12.1dl 2016-03-07

next up previous    zum Anfang der Seite