BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: 1Cor/1Cor


Chapter: 1

1: Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
2: ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
3: Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\
4: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :
5: quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
6: Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
7: ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
8: qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
9: Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.\
10: Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
11: Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
12: Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.
13: Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
14: Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
15: ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
16: Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.\
18: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19: Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20: Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
21: Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
22: Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
23: nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24: ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :
25: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26: Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
27: sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
28: et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :
29: ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
30: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
31: ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Chapter: 2

1: Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
2: Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
3: Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :
4: et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :
5: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.\
6: Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur :
7: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
8: quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
9: Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum :
10: nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
11: Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
12: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis :
13: quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
14: Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.
15: Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.
16: Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.

Chapter: 3

1: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
2: lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.
3: Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
4: Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ?\ Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
5: ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
6: Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
7: Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
8: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
9: Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
10: Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
11: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
12: Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
13: uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
14: Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.
15: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
16: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
17: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.\
18: Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
19: Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.
20: Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
21: Nemo itaque glorietur in hominibus.
22: Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :
23: vos autem Christi : Christus autem Dei.

Chapter: 4

1: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
2: Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
3: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.
4: Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.
5: Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
6: Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
7: Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?\
8: Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
9: Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
10: Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.
11: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
12: et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :
13: blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.\
14: Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
15: Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
16: Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
17: Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
18: Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
19: Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
20: Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
21: Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?

Chapter: 5

1: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
2: Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
3: Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,
4: in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,
5: tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.\
6: Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?
7: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
8: Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis.
9: Scripsi in epistola : Ne commisceamini fornicariis :
10: non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
11: Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
12: Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ?
13: nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

Chapter: 6

1: Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?
2: an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?
3: Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ?
4: Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.
5: Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?
6: Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?
7: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?
8: Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.\
9: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
10: neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
11: Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
12: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
13: Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.
14: Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.
15: Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.
16: An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
17: Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.
18: Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
19: An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
20: Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

Chapter: 7

1: De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :
2: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
3: Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
4: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
5: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
6: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
7: Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
8: Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
9: Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.\
10: Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
11: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.\
12: Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
13: Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
14: sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
15: Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
16: Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?\
17: Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
18: Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
19: Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
20: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21: Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.
22: Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
23: Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.
24: Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.\
25: De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
26: Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
27: Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.
28: Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
29: Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
30: et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
31: et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.
32: Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
33: Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
34: Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
35: Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
36: Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.
37: Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
38: Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.
39: Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
40: Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

Chapter: 8

1: De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.
2: Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
3: Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
4: De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
5: Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :
6: nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
7: Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
8: Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.
9: Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
10: Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?
11: Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?
12: Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
13: Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.

Chapter: 9

1: Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?
2: Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
3: Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :
4: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
5: numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
6: aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
7: Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
8: Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?
9: Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?
10: an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
11: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
12: Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
13: Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?
14: Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
15: Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
16: Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.
17: Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
18: Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.\
19: Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
20: Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :
21: iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
22: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
23: Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.
24: Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
25: Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
26: Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :
27: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

Chapter: 10

1: Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
2: et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
3: et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
4: et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
5: sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.
6: Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
7: Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
8: Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
9: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
10: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
11: Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.
12: Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
13: Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.\
14: Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :
15: ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
16: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
17: Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
18: Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
19: Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?
20: Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :
21: non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
22: An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
23: Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.\
24: Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
25: Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
26: Domini est terra, et plenitudo ejus.
27: Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
28: Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
29: conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
30: Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
31: Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
32: Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :
33: sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.

Chapter: 11

1: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2: Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
3: Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
4: Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
5: Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
6: Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
7: Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
8: Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
9: Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10: Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11: Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
12: Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
13: Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
14: Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
15: mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
16: Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.\
17: Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
18: Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
19: Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
20: Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
21: Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
22: Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
23: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
24: et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
25: Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
26: Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
27: Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28: Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
29: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
30: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
31: Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
32: Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
33: Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
34: Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

Chapter: 12

1: De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
2: Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
3: Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
4: Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :
5: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
6: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
7: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :
9: alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
10: alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
11: Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.\
12: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.
13: Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.
14: Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
15: Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?
16: Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?
17: Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?
18: Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
19: Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?
20: Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21: Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
22: Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
23: et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
24: Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25: ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
26: Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.\
27: Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
28: Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
29: Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?
30: numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?
31: Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

Chapter: 13

1: Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2: Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3: Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.\
4: Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5: non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6: non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
7: omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.\
8: Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10: Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12: Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13: Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.

Chapter: 14

1: Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.
2: Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
3: Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
4: Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
5: Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.
6: Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?
7: Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?
8: Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?
9: Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.
10: Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.
11: Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.
12: Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
13: Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
14: Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15: Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
16: Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.
17: Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
18: Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
19: Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.
20: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
21: In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
22: Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
23: Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?
24: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :
25: occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.\
26: Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.
27: Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
28: Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.
29: Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
30: Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
31: Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :
32: et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
33: Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
34: Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
35: Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
36: An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?
37: Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
38: Si quis autem ignorat, ignorabitur.
39: Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.
40: Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

Chapter: 15

1: Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2: per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
3: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
4: et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
5: et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :
6: deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
7: deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
8: novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
10: Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
11: sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.\
12: Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
13: Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
14: Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :
15: invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
16: Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17: Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
18: Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.\
20: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
21: quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
22: Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23: Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
24: Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25: Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
26: Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
27: Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
28: Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29: Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
30: ut quid et nos periclitamur omni hora ?
31: Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
32: Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33: Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34: Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.\
35: Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
36: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
37: et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38: Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
39: Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40: Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
41: Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
42: sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
43: Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
44: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
45: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46: Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
47: Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.
48: Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.
49: Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.\
50: Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
51: Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52: In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
53: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
54: Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
55: Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
56: Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
57: Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
58: Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Chapter: 16

1: De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
2: Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
3: Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
4: Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.\
5: Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.
6: Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.
7: Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
8: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
9: Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.\
10: Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.
11: Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.
12: De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
13: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
14: Omnia vestra in caritate fiant.
15: Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :
16: ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
17: Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :
18: refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.\
19: Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.
20: Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
21: Salutatio, mea manu Pauli.
22: Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
23: Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
24: Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.