BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: 2Thes/2Thes


Chapter: 1

1: Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesię Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
2: Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\
3: Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem :
4: ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
5: in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
6: Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant :
7: et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cęlo cum angelis virtutis ejus,
8: in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
9: qui pœnas dabunt in interitu ęternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus :
10: cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
11: In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
12: ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.

Chapter: 2

1: Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrę congregationis in ipsum :
2: ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
3: Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
4: qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
5: Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hęc dicebam vobis ?
6: et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
7: Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
8: Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
9: cujus est adventus secundum operationem Satanę in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
10: et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
11: Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
12: ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.\
13: Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :
14: in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem glorię Domini nostri Jesu Christi.
15: Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
16: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem ęternam, et spem bonam in gratia,
17: exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.

Chapter: 3

1: De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
2: et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
3: Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
4: Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quę pręcepimus, et facitis, et facietis.
5: Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.\
6: Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7: Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
8: neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
9: Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10: Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
11: Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
12: Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
13: Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14: Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
15: et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16: Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.\
17: Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
18: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.