BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: 2Tim/2Tm


Chapter: 1

1: Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitĉ, quĉ est in Christo Jesu,
2: Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.\
3: Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
4: desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
5: recordationem accipiens ejus fidei, quĉ est in te non ficta, quĉ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.\
6: Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quĉ est in te per impositionem manuum mearum.
7: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
8: Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :
9: qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quĉ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sĉcularia.
10: Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :
11: in quo positus sum ego prĉdicator, et Apostolus, et magister gentium.
12: Ob quam causam etiam hĉc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
13: Formam habe sanorum verborum, quĉ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
14: Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
15: Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
16: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sĉpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
17: sed cum Romam venisset, sollicite me quĉsivit, et invenit.
18: Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.

Chapter: 2

1: Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quĉ est in Christo Jesu :
2: et quĉ audisti a me per multos testes, hĉc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3: Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
4: Nemo militans Deo implicat se negotiis sĉcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
5: Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
6: Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7: Intellige quĉ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8: Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9: in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
10: Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quĉ est in Christo Jesu, cum gloria cĉlesti.
11: Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
12: si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
13: si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.\
14: Hĉc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15: Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
16: Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
17: et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenĉus et Philetus,
18: qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
19: Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
20: In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quĉdam quidem in honorem, quĉdam autem in contumeliam.
21: Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
22: Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
23: Stultas autem et sine disciplina quĉstiones devita : sciens quia generant lites.
24: Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
25: cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
26: et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

Chapter: 3

1: Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
2: erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3: sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4: proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
5: habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
6: ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quĉ ducuntur variis desideriis :
7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8: Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
9: sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10: Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11: persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiĉ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
12: Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
13: Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
14: Tu vero permane in iis quĉ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :
15: et quia ab infantia sacras litteras nosti, quĉ te possunt instruere ad salutem, per fidem quĉ est in Christo Jesu.
16: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :
17: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Chapter: 4

1: Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
2: prĉdica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
3: Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5: Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistĉ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6: Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meĉ instat.
7: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8: In reliquo reposita est mihi corona justitiĉ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.\ Festina ad me venire cito.
9: Demas enim me reliquit, diligens hoc sĉculum, et abiit Thessalonicam :
10: Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
11: Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.
12: Tychicum autem misi Ephesum.
13: Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
14: Alexander ĉrarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
15: quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
16: In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
17: Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prĉdicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
18: Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cĉleste, cui gloria in sĉcula sĉculorum. Amen.
19: Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
20: Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
21: Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
22: Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.