BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: 3Jo/3Jn


Chapter: 1

1: Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
2: Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.\
3: Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuĉ, sicut tu in veritate ambulas.
4: Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
5: Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
6: qui testimonium reddiderunt caritati tuĉ in conspectu ecclesiĉ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
7: Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
8: Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.\
9: Scripsissem forsitan ecclesiĉ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
10: propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quĉ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
11: Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.\
12: Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.\
13: Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
14: Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.