BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Ct/Ct


Chapter: 1

1: [Osculetur me osculo oris sui ;/ quia meliora sunt ubera tua vino,/
2: fragrantia unguentis optimis./ Oleum effusum nomen tuum ;/ ideo adolescentulĉ dilexerunt te./
3: Trahe me, post te curremus/ in odorem unguentorum tuorum./ Introduxit me rex in cellaria sua ;/ exsultabimus et lĉtabimur in te,/ memores uberum tuorum super vinum./ Recti diligunt te./
4: Nigra sum, sed formosa, filiĉ Jerusalem,/ sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis./
5: Nolite me considerare quod fusca sim,/ quia decoloravit me sol./ Filii matris meĉ pugnaverunt contra me ;/ posuerunt me custodem in vineis :/ vineam meam non custodivi./
6: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,/ ubi cubes in meridie,/ ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum./
7: Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,/ egredere, et abi post vestigia gregum,/ et pasce hĉdos tuos juxta tabernacula pastorum./
8: Equitatui meo in curribus Pharaonis/ assimilavi te, amica mea./
9: Pulchrĉ sunt genĉ tuĉ sicut turturis ;/ collum tuum sicut monilia./
10: Murenulas aureas faciemus tibi,/ vermiculatas argento./
11: Dum esset rex in accubitu suo,/ nardus mea dedit odorem suum./
12: Fasciculus myrrhĉ dilectus meus mihi ;/ inter ubera mea commorabitur./
13: Botrus cypri dilectus meus mihi/ in vineis Engaddi./
14: Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !/ Oculi tui columbarum./
15: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !/ Lectulus noster floridus./
16: Tigna domorum nostrarum cedrina,/ laquearia nostra cypressina.]

Chapter: 2

1: [Ego flos campi,/ et lilium convallium./
2: Sicut lilium inter spinas,/ sic amica mea inter filias./
3: Sicut malus inter ligna silvarum,/ sic dilectus meus inter filios./ Sub umbra illius quem desideraveram sedi,/ et fructus ejus dulcis gutturi meo./
4: Introduxit me in cellam vinariam ;/ ordinavit in me caritatem./
5: Fulcite me floribus,/ stipate me malis,/ quia amore langueo./
6: Lĉva ejus sub capite meo,/ et dextera illius amplexabitur me./
7: Adjuro vos, filiĉ Jerusalem,/ per capreas cervosque camporum,/ ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,/ quoadusque ipsa velit./
8: Vox dilecti mei ; ecce iste venit,/ saliens in montibus, transiliens colles./
9: Similis est dilectus meus capreĉ,/ hinnuloque cervorum./ En ipse stat post parietem nostrum,/ respiciens per fenestras,/ prospiciens per cancellos./
10: En dilectus meus loquitur mihi./ Surge, propera, amica mea,/ columba mea, formosa mea, et veni :/
11: jam enim hiems transiit ;/ imber abiit, et recessit./
12: Flores apparuerunt in terra nostra ;/ tempus putationis advenit :/ vox turturis audita est in terra nostra ;/
13: ficus protulit grossos suos ;/ vineĉ florentes dederunt odorem suum./ Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :/
14: columba mea, in foraminibus petrĉ, in caverna maceriĉ,/ ostende mihi faciem tuam,/ sonet vox tua in auribus meis :/ vox enim tua dulcis, et facies tua decora./
15: Capite nobis vulpes parvulas/ quĉ demoliuntur vineas :/ nam vinea nostra floruit./
16: Dilectus meus mihi, et ego illi,/ qui pascitur inter lilia,/
17: donec aspiret dies, et inclinentur umbrĉ./ Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreĉ,/ hinnuloque cervorum super montes Bether.]

Chapter: 3

1: [In lectulo meo, per noctes,/ quĉsivi quem diligit anima mea :/ quĉsivi illum, et non inveni./
2: Surgam, et circuibo civitatem :/ per vicos et plateas/ quĉram quem diligit anima mea :/ quĉsivi illum, et non inveni./
3: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem :/ Num quem diligit anima mea vidistis ?/
4: Paululum cum pertransissem eos,/ inveni quem diligit anima mea :/ tenui eum, nec dimittam,/ donec introducam illum in domum matris meĉ,/ et in cubiculum genetricis meĉ./
5: Adjuro vos, filiĉ Jerusalem,/ per capreas cervosque camporum,/ ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,/ donec ipsa velit./
6: Quĉ est ista quĉ ascendit per desertum/ sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhĉ,/ et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?/
7: En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt/ ex fortissimis Israël,/
8: omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi :/ uniuscujusque ensis super femur suum/ propter timores nocturnos./
9: Ferculum fecit sibi rex Salomon/ de lignis Libani ;/
10: columnas ejus fecit argenteas,/ reclinatorium aureum, ascensum purpureum ;/ media caritate constravit,/ propter filias Jerusalem./
11: Egredimini et videte, filiĉ Sion,/ regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua/ in die desponsationis illius,/ et in die lĉtitiĉ cordis ejus.]

Chapter: 4

1: [Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es !/ Oculi tui columbarum,/ absque eo quod intrinsecus latet./ Capilli tui sicut greges caprarum/ quĉ ascenderunt de monte Galaad./
2: Dentes tui sicut greges tonsarum/ quĉ ascenderunt de lavacro ;/ omnes gemellis fœtibus,/ et sterilis non est inter eas./
3: Sicut vitta coccinea labia tua,/ et eloquium tuum dulce./ Sicut fragmen mali punici, ita genĉ tuĉ,/ absque eo quod intrinsecus latet./
4: Sicut turris David collum tuum,/ quĉ ĉdificata est cum propugnaculis ;/ mille clypei pendent ex ea,/ omnis armatura fortium./
5: Duo ubera tua sicut duo hinnuli,/ capreĉ gemelli, qui pascuntur in liliis./
6: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrĉ,/ vadam ad montem myrrhĉ, et ad collem thuris./
7: Tota pulchra es, amica mea,/ et macula non est in te./
8: Veni de Libano, sponsa mea :/ veni de Libano, veni, coronaberis :/ de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon,/ de cubilibus leonum, de montibus pardorum./
9: Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ;/ vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,/ et in uno crine colli tui./
10: Quam pulchrĉ sunt mammĉ tuĉ, soror mea sponsa !/ pulchriora sunt ubera tua vino,/ et odor unguentorum tuorum super omnia aromata./
11: Favus distillans labia tua, sponsa ;/ mel et lac sub lingua tua :/ et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris./
12: Hortus conclusus soror mea, sponsa,/ hortus conclusus, fons signatus./
13: Emissiones tuĉ paradisus malorum punicorum,/ cum pomorum fructibus, cypri cum nardo./
14: Nardus et crocus, fistula et cinnamomum,/ cum universis lignis Libani ;/ myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis./
15: Fons hortorum, puteus aquarum viventium,/ quĉ fluunt impetu de Libano./
16: Surge, aquilo, et veni, auster :/ perfla hortum meum, et fluant aromata illius.]

Chapter: 5

1: [Veniat dilectus meus in hortum suum,/ et comedat fructum pomorum suorum./ Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ;/ messui myrrham meam cum aromatibus meis ;/ comedi favum cum melle meo ;/ bibi vinum meum cum lacte meo ;/ comedite, amici, et bibite,/ et inebriamini, carissimi./
2: Ego dormio, et cor meum vigilat./ Vox dilecti mei pulsantis :/ Aperi mihi, soror mea, amica mea,/ columba mea, immaculata mea,/ quia caput meum plenum est rore,/ et cincinni mei guttis noctium./
3: Expoliavi me tunica mea : quomodo induar illa ?/ lavi pedes meos : quomodo inquinabo illos ?/
4: Dilectus meus misit manum suam per foramen,/ et venter meus intremuit ad tactum ejus./
5: Surrexi ut aperirem dilecto meo ;/ manus meĉ stillaverunt myrrham,/ et digiti mei pleni myrrha probatissima./
6: Pessulum ostii mei aperui dilecto meo,/ at ille declinaverat, atque transierat./ Anima mea liquefacta est, ut locutus est ;/ quĉsivi, et non inveni illum ;/ vocavi, et non respondit mihi./
7: Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ;/ percusserunt me, et vulneraverunt me./ Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum./
8: Adjuro vos, filiĉ Jerusalem,/ si inveneritis dilectum meum,/ ut nuntietis ei quia amore langueo./
9: Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ?/ qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?/
10: Dilectus meus candidus et rubicundus ;/ electus ex millibus./
11: Caput ejus aurum optimum ;/ comĉ ejus sicut elatĉ palmarum, nigrĉ quasi corvus./
12: Oculi ejus sicut columbĉ super rivulos aquarum,/ quĉ lacte sunt lotĉ, et resident juxta fluenta plenissima./
13: Genĉ illius sicut areolĉ aromatum,/ consitĉ a pigmentariis./ Labia ejus lilia,/ distillantia myrrham primam./
14: Manus illius tornatiles, aureĉ,/ plenĉ hyacinthis./ Venter ejus eburneus,/ distinctus sapphiris./
15: Crura illius columnĉ marmoreĉ/ quĉ fundatĉ sunt super bases aureas./ Species ejus ut Libani,/ electus ut cedri./
16: Guttur illius suavissimum,/ et totus desiderabilis./ Talis est dilectus meus,/ et ipse est amicus meus, filiĉ Jerusalem./
17: Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ?/ quo declinavit dilectus tuus ?/ et quĉremus eum tecum.]

Chapter: 6

1: [Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,/ ut pascatur in hortis, et lilia colligat./
2: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,/ qui pascitur inter lilia./
3: Pulchra es, amica mea ;/ suavis, et decora sicut Jerusalem ;/ terribilis ut castrorum acies ordinata./
4: Averte oculos tuos a me,/ quia ipsi me avolare fecerunt./ Capilli tui sicut grex caprarum/ quĉ apparuerunt de Galaad./
5: Dentes tui sicut grex ovium/ quĉ ascenderunt de lavacro :/ omnes gemellis fœtibus,/ et sterilis non est in eis./
6: Sicut cortex mali punici, sic genĉ tuĉ,/ absque occultis tuis./
7: Sexaginta sunt reginĉ, et octoginta concubinĉ,/ et adolescentularum non est numerus./
8: Una est columba mea, perfecta mea,/ una est matris suĉ, electa genetrici suĉ./ Viderunt eam filiĉ, et beatissimam prĉdicaverunt ;/ reginĉ et concubinĉ, et laudaverunt eam./
9: Quĉ est ista quĉ progreditur quasi aurora consurgens,/ pulchra ut luna, electa ut sol,/ terribilis ut castrorum acies ordinata ?/
10: Descendi in hortum nucum,/ ut viderem poma convallium,/ et inspicerem si floruisset vinea,/ et germinassent mala punica./
11: Nescivi : anima mea conturbavit me,/ propter quadrigas Aminadab./
12: Revertere, revertere, Sulamitis !/ revertere, revertere ut intueamur te.]

Chapter: 7

1: [Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ?/ Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis !/ Juncturĉ femorum tuorum sicut monilia/ quĉ fabricata sunt manu artificis./
2: Umbilicus tuus crater tornatilis,/ numquam indigens poculis./ Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis./
3: Duo ubera tua sicut duo hinnuli,/ gemelli capreĉ./
4: Collum tuum sicut turris eburnea ;/ oculi tui sicut piscinĉ in Hesebon/ quĉ sunt in porta filiĉ multitudinis./ Nasus tuus sicut turris Libani,/ quĉ respicit contra Damascum./
5: Caput tuum ut Carmelus ;/ et comĉ capitis tui sicut purpura regis/ vincta canalibus./
6: Quam pulchra es, et quam decora,/ carissima, in deliciis !/
7: Statura tua assimilata est palmĉ,/ et ubera tua botris./
8: Dixi : Ascendam in palmam,/ et apprehendam fructus ejus ;/ et erunt ubera tua sicut botri vineĉ,/ et odor oris tui sicut malorum./
9: Guttur tuum sicut vinum optimum,/ dignum dilecto meo ad potandum,/ labiisque et dentibus illius ad ruminandum./
10: Ego dilecto meo,/ et ad me conversio ejus./
11: Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,/ commoremur in villis./
12: Mane surgamus ad vineas :/ videamus si floruit vinea,/ si flores fructus parturiunt,/ si floruerunt mala punica ;/ ibi dabo tibi ubera mea./
13: Mandragorĉ dederunt odorem/ in portis nostris omnia poma :/ nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]

Chapter: 8

1: [Quis mihi det te fratrem meum,/ sugentem ubera matris meĉ,/ ut inveniam te foris, et deosculer te,/ et jam me nemo despiciat ?/
2: Apprehendam te, et ducam in domum matris meĉ :/ ibi me docebis,/ et dabo tibi poculum ex vino condito,/ et mustum malorum granatorum meorum./
3: Lĉva ejus sub capite meo,/ et dextera illius amplexabitur me./
4: Adjuro vos, filiĉ Jerusalem,/ ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,/ donec ipsa velit./
5: Quĉ est ista quĉ ascendit de deserto, deliciis affluens,/ innixa super dilectum suum ?/ Sub arbore malo suscitavi te ;/ ibi corrupta est mater tua,/ ibi violata est genitrix tua./
6: Pone me ut signaculum super cor tuum,/ ut signaculum super brachium tuum,/ quia fortis est ut mors dilectio,/ dura sicut infernus ĉmulatio :/ lampades ejus lampades ignis atque flammarum./
7: Aquĉ multĉ non potuerunt extinguere caritatem,/ nec flumina obruent illam./ Si dederit homo omnem substantiam domus suĉ pro dilectione,/ quasi nihil despiciet eam./
8: Soror nostra parva,/ et ubera non habet ;/ quid faciemus sorori nostrĉ/ in die quando alloquenda est ?/
9: Si murus est,/ ĉdificemus super eum propugnacula argentea ;/ si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis./
10: Ego murus, et ubera mea sicut turris,/ ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens./
11: Vinea fuit pacifico in ea quĉ habet populos :/ tradidit eam custodibus ;/ vir affert pro fructu ejus mille argenteos./
12: Vinea mea coram me est./ Mille tui pacifici,/ et ducenti his qui custodiunt fructus ejus./
13: Quĉ habitas in hortis, amici auscultant ;/ fac me audire vocem tuam./
14: Fuge, dilecte mi, et assimilare capreĉ,/ hinnuloque cervorum super montes aromatum.]