BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Ecl/Eccl


Chapter: 1

1: Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
2: [Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ;/ vanitas vanitatum, et omnia vanitas./
3: Quid habet amplius homo/ de universo labore suo quo laborat sub sole ?]\
4: [Generatio præterit, et generatio advenit ;/ terra autem in æternum stat./
5: Oritur sol et occidit,/ et ad locum suum revertitur ;/ ibique renascens,
6: gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem./ Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,/ et in circulos suos revertitur./
7: Omnia flumina intrant in mare,/ et mare non redundat ;/ ad locum unde exeunt flumina/ revertuntur ut iterum fluant./
8: Cunctæ res difficiles ;/ non potest eas homo explicare sermone./ Non saturatur oculus visu,/ nec auris auditu impletur./
9: Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est./ Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est./
10: Nihil sub sole novum,/ nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :/ jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos./
11: Non est priorum memoria ;/ sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt/ erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.]\
12: [Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;/
13: et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter/ de omnibus quæ fiunt sub sole./ Hanc occupationem pessimam/ dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea./
14: Vidi cuncta quæ fiunt sub sole,/ et ecce universa vanitas et afflictio spiritus./
15: Perversi difficile corriguntur,/ et stultorum infinitus est numerus./
16: Locutus sum in corde meo, dicens :/ Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia/ qui fuerunt ante me in Jerusalem ;/ et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici./
17: Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,/ erroresque et stultitiam ;/ et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :/
18: eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ;/ et qui addit scientiam, addit et laborem.]

Chapter: 2

1: [Dixi ego in corde meo : Vadam,/ et affluam deliciis, et fruar bonis ;/ et vidi quod hoc quoque esset vanitas./
2: Risum reputavi errorem,/ et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ?/
3: Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam,/ ut animam meam transferrem ad sapientiam,/ devitaremque stultitiam,/ donec viderem quid esset utile filiis hominum,/ quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ./
4: Magnificavi opera mea,/ ædificavi mihi domos,/ et plantavi vineas ;/
5: feci hortos et pomaria,/ et consevi ea cuncti generis arboribus ;/
6: et exstruxi mihi piscinas aquarum,/ ut irrigarem silvam lignorum germinantium./
7: Possedi servos et ancillas,/ multamque familiam habui :/ armenta quoque, et magnos ovium greges,/ ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ;/
8: coacervavi mihi argentum et aurum,/ et substantias regum ac provinciarum ;/ feci mihi cantores et cantatrices,/ et delicias filiorum hominum,/ scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ;/
9: et supergressus sum opibus/ omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem :/ sapientia quoque perseveravit mecum./
10: Et omnia quæ desideraverunt oculi mei/ non negavi eis,/ nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur,/ et oblectaret se in his quæ præparaveram ;/ et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo./
11: Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ,/ et ad labores in quibus frustra sudaveram,/ vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi,/ et nihil permanere sub sole.]\
12: [Transivi ad contemplandam sapientiam,/ erroresque, et stultitiam./ (Quid est, inquam, homo,/ ut sequi possit regem, factorem suum ?)/
13: Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam,/ quantum differt lux a tenebris./
14: Sapientis oculi in capite ejus ;/ stultus in tenebris ambulat :/ et didici quod unus utriusque esset interitus./
15: Et dixi in corde meo :/ Si unus et stulti et meus occasus erit,/ quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam ?/ Locutusque cum mente mea,/ animadverti quod hoc quoque esset vanitas./
16: Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum,/ et futura tempora oblivione cuncta pariter operient :/ moritur doctus similiter ut indoctus./
17: Et idcirco tæduit me vitæ meæ,/ videntem mala universa esse sub sole,/ et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.]\
18: [Rursus detestatus sum omnem industriam meam,/ qua sub sole studiosissime laboravi,/ habiturus hæredem post me,/
19: quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit,/ et dominabitur in laboribus meis,/ quibus desudavi et sollicitus fui :/ et est quidquam tam vanum ?/
20: Unde cessavi,/ renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole./
21: Nam cum alius laboret in sapientia,/ et doctrina, et sollicitudine,/ homini otioso quæsita dimittit ;/ et hoc ergo vanitas et magnum malum./
22: Quid enim proderit homini de universo labore suo,/ et afflictione spiritus,/ qua sub sole cruciatus est ?/
23: Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt,/ nec per noctem mente requiescit./ Et hoc nonne vanitas est ?/
24: Nonne melius est comedere et bibere,/ et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ?/ et hoc de manu Dei est./
25: Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?/
26: Homini bono in conspectu suo/ dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ;/ peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam,/ ut addat, et congreget,/ et tradat ei qui placuit Deo ;/ sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.]

Chapter: 3

1: [Omnia tempus habent,/ et suis spatiis transeunt universa sub cælo./
2: Tempus nascendi, et tempus moriendi ;/ tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est./
3: Tempus occidendi, et tempus sanandi ;/ tempus destruendi, et tempus ædificandi./
4: Tempus flendi, et tempus ridendi ;/ tempus plangendi, et tempus saltandi./
5: Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi,/ tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus./
6: Tempus acquirendi, et tempus perdendi ;/ tempus custodiendi, et tempus abjiciendi./
7: Tempus scindendi, et tempus consuendi ;/ tempus tacendi, et tempus loquendi./
8: Tempus dilectionis, et tempus odii ;/ tempus belli, et tempus pacis.]\
9: [Quid habet amplius homo de labore suo ?/
10: Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum,/ ut distendantur in ea./
11: Cuncta fecit bona in tempore suo,/ et mundum tradidit disputationi eorum,/ ut non inveniat homo opus/ quod operatus est Deus ab initio usque ad finem./
12: Et cognovi quod non esset melius nisi lætari,/ et facere bene in vita sua ;/
13: omnis enim homo qui comedit et bibit,/ et videt bonum de labore suo,/ hoc donum Dei est./
14: Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ;/ non possumus eis quidquam addere, nec auferre,/ quæ fecit Deus ut timeatur./
15: Quod factum est, ipsum permanet ;/ quæ futura sunt jam fuerunt,/ et Deus instaurat quod abiit.]\
16: [Vidi sub sole in loco judicii impietatem,/ et in loco justitiæ iniquitatem :/
17: et dixi in corde meo :/ Justum et impium judicabit Deus,/ et tempus omnis rei tunc erit./
18: Dixi in corde meo de filiis hominum,/ ut probaret eos Deus,/ et ostenderet similes esse bestiis./
19: Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum,/ et æqua utriusque conditio./ Sicut moritur homo,/ sic et illa moriuntur./ Similiter spirant omnia,/ et nihil habet homo jumento amplius :/ cuncta subjacent vanitati,/
20: et omnia pergunt ad unum locum./ De terra facta sunt,/ et in terram pariter revertuntur./
21: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum,/ et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?/
22: Et deprehendi nihil esse melius/ quam lætari hominem in opere suo,/ et hanc esse partem illius./ Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?]

Chapter: 4

1: [Verti me ad alia, et vidi calumnias/ quæ sub sole geruntur,/ et lacrimas innocentium,/ et neminem consolatorem,/ nec posse resistere eorum violentiæ,/ cunctorum auxilio destitutos,/
2: et laudavi magis mortuos quam viventes ;/
3: et feliciorem utroque judicavi/ qui necdum natus est,/ nec vidit mala quæ sub sole fiunt./
4: Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,/ et industrias animadverti patere invidiæ proximi ;/ et in hoc ergo vanitas et cura superflua est./
5: Stultus complicat manus suas,/ et comedit carnes suas, dicens :/
6: Melior est pugillus cum requie,/ quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi./
7: Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole./
8: Unus est, et secundum non habet,/ non filium, non fratrem,/ et tamen laborare non cessat,/ nec satiantur oculi ejus divitiis ;/ nec recogitat, dicens :/ Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?/ In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]\
9: [Melius est ergo duos esse simul quam unum ;/ habent enim emolumentum societatis suæ./
10: Si unus ceciderit, ab altero fulcietur./ Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se./
11: Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;/ unus quomodo calefiet ?/
12: Et si quispiam prævaluerit contra unum,/ duo resistunt ei ;/ funiculus triplex difficile rumpitur./
13: Melior est puer pauper et sapiens,/ rege sene et stulto,/ qui nescit prævidere in posterum./
14: Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;/ et alius, natus in regno, inopia consumatur./
15: Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole/ cum adolescente secundo, qui consurget pro eo./
16: Infinitus numerus est populi/ omnium qui fuerunt ante eum,/ et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ;/ sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.]\
17: [Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei,/ et appropinqua ut audias./ Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ,/ qui nesciunt quid faciunt mali.]

Chapter: 5

1: [Ne temere quid loquaris,/ neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo./ Deus enim in cælo, et tu super terram ;/ idcirco sint pauci sermones tui./
2: Multas curas sequuntur somnia,/ et in multis sermonibus invenietur stultitia./
3: Si quid vovisti Deo,/ ne moreris reddere :/ displicet enim ei infidelis et stulta promissio,/ sed quodcumque voveris redde :/
4: multoque melius est non vovere,/ quam post votum promissa non reddere./
5: Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,/ neque dicas coram angelo :/ Non est providentia :/ ne forte iratus Deus contra sermones tuos/ dissipet cuncta opera manuum tuarum./
6: Ubi multa sunt somnia,/ plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ;/ tu vero Deum time.]\
7: [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,/ et subverti justitiam in provincia,/ non mireris super hoc negotio :/ quia excelso excelsior est alius,/ et super hos quoque eminentiores sunt alii ;/
8: et insuper universæ terræ rex imperat servienti./
9: Avarus non implebitur pecunia,/ et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ;/ et hoc ergo vanitas./
10: Ubi multæ sunt opes,/ multi et qui comedunt eas./ Et quid prodest possessori,/ nisi quod cernit divitias oculis suis ?/
11: Dulcis est somnus operanti,/ sive parum sive multum comedat ;/ saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]\
12: [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole :/ divitiæ conservatæ in malum domini sui./
13: Pereunt enim in afflictione pessima :/ generavit filium qui in summa egestate erit./
14: Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur,/ et nihil auferet secum de labore suo./
15: Miserabilis prorsus infirmitas :/ quomodo venit, sic revertetur./ Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?/
16: cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,/ et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.]\
17: [Hoc itaque visum est mihi bonum,/ ut comedat quis et bibat,/ et fruatur lætitia ex labore suo/ quo laboravit ipse sub sole,/ numero dierum vitæ suæ/ quos dedit ei Deus ;/ et hæc est pars illius./
18: Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,/ potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,/ et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo :/ hoc est donum Dei./
19: Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ,/ eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]

Chapter: 6

1: [Est et aliud malum quod vidi sub sole,/ et quidem frequens apud homines :/
2: vir cui dedit Deus divitias,/ et substantiam, et honorem,/ et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ;/ nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,/ sed homo extraneus vorabit illud :/ hoc vanitas et miseria magna est./
3: Si genuerit quispiam centum liberos,/ et vixerit multos annos,/ et plures dies ætatis habuerit,/ et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,/ sepulturaque careat :/ de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus./
4: Frustra enim venit,/ et pergit ad tenebras,/ et oblivione delebitur nomen ejus./
5: Non vidit solem,/ neque cognovit distantiam boni et mali./
6: Etiam si duobus millibus annis vixerit,/ et non fuerit perfruitus bonis,/ nonne ad unum locum properant omnia ?/
7: Omnis labor hominis in ore ejus ;/ sed anima ejus non implebitur./
8: Quid habet amplius sapiens a stulto ?/ et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?/
9: Melius est videre quod cupias,/ quam desiderare quod nescias./ Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus./
10: Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ;/ et scitur quod homo sit,/ et non possit contra fortiorem se in judicio contendere./
11: Verba sunt plurima,/ multamque in disputando habentia vanitatem.]

Chapter: 7

1: [Quid necesse est homini majora se quærere,/ cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,/ numero dierum peregrinationis suæ,/ et tempore quod velut umbra præterit ?/ aut quis ei poterit indicare/ quod post eum futurum sub sole sit ?/
2: Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,/ et dies mortis die nativitatis./
3: Melius est ire ad domum luctus/ quam ad domum convivii ;/ in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,/ et vivens cogitat quid futurum sit./
4: Melior est ira risu,/ quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis./
5: Cor sapientium ubi tristitia est,/ et cor stultorum ubi lætitia./
6: Melius est a sapiente corripi,/ quam stultorum adulatione decipi ;/
7: quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,/ sic risus stulti./ Sed et hoc vanitas./
8: Calumnia conturbat sapientem,/ et perdet robur cordis illius./
9: Melior est finis orationis quam principium./ Melior est patiens arrogante./
10: Ne sis velox ad irascendum,/ quia ira in sinu stulti requiescit./
11: Ne dicas : Quid putas causæ est/ quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?/ stulta enim est hujuscemodi interrogatio./
12: Utilior est sapientia cum divitiis,/ et magis prodest videntibus solem./
13: Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;/ hoc autem plus habet eruditio et sapientia,/ quod vitam tribuunt possessori suo./
14: Considera opera Dei,/ quod nemo possit corrigere quem ille despexerit./
15: In die bona fruere bonis,/ et malam diem præcave ;/ sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,/ ut non inveniat homo contra eum justas querimonias./
16: Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :/ justus perit in justitia sua,/ et impius multo vivit tempore in malitia sua./
17: Noli esse justus multum,/ neque plus sapias quam necesse est,/ ne obstupescas./
18: Ne impie agas multum,/ et noli esse stultus,/ ne moriaris in tempore non tuo./
19: Bonum est te sustentare justum :/ sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;/ quia qui timet Deum nihil negligit./
20: Sapientia confortavit sapientem/ super decem principes civitatis ;/
21: non est enim homo justus in terra/ qui faciat bonum et non peccet./
22: Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur/ ne accomodes cor tuum,/ ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;/
23: scit enim conscientia tua/ quia et tu crebro maledixisti aliis./
24: Cuncta tentavi in sapientia./ Dixi : Sapiens efficiar :/ et ipsa longius recessit a me,/
25: multo magis quam erat./ Et alta profunditas, quis inveniet eam ?]\
26: [Lustravi universa animo meo,/ ut scirem et considerarem,/ et quærerem sapientiam, et rationem,/ et ut cognoscerem impietatem stulti,/ et errorem imprudentium :/
27: et inveni amariorem morte mulierem,/ quæ laqueus venatorum est,/ et sagena cor ejus ;/ vincula sunt manus illius./ Qui placet Deo effugiet illam ;/ qui autem peccator est capietur ab illa./
28: Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,/ unum et alterum ut invenirem rationem,/
29: quam adhuc quærit anima mea,/ et non inveni./ Virum de mille unum reperi ;/ mulierem ex omnibus non inveni./
30: Solummodo hoc inveni,/ quod fecerit Deus hominem rectum,/ et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus./ Quis talis ut sapiens est ?/ et quis cognovit solutionem verbi ?]

Chapter: 8

1: [Sapientia hominis lucet in vultu ejus,/ et potentissimus faciem illius commutabit./
2: Ego os regis observo,/ et præcepta juramenti Dei./
3: Ne festines recedere a facie ejus,/ neque permaneas in opere malo :/ quia omne quod voluerit faciet./
4: Et sermo illius potestate plenus est,/ nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?/
5: Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali./ Tempus et responsionem cor sapientis intelligit./
6: Omni negotio tempus est, et opportunitas :/ et multa hominis afflictio,/
7: quia ignorat præterita,/ et futura nullo scire potest nuntio./
8: Non est in hominis potestate prohibere spiritum,/ nec habet potestatem in die mortis :/ nec sinitur quiescere ingruente bello,/ neque salvabit impietas impium.]\
9: [Omnia hæc consideravi,/ et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole./ Interdum dominatur homo homini in malum suum./
10: Vidi impios sepultos,/ qui etiam cum adhuc viverent/ in loco sancto erant,/ et laudabantur in civitate/ quasi justorum operum./ Sed et hoc vanitas est./
11: Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,/ absque timore ullo/ filii hominum perpetrant mala./
12: Attamen peccator ex eo quod centies facit malum,/ et per patientiam sustentatur ;/ ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum,/ qui verentur faciem ejus./
13: Non sit bonum impio,/ nec prolongentur dies ejus,/ sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini./
14: Est et alia vanitas quæ fit super terram :/ sunt justi quibus mala proveniunt/ quasi opera egerint impiorum :/ et sunt impii qui ita securi sunt/ quasi justorum facta habeant./ Sed et hoc vanissimum judico./
15: Laudavi igitur lætitiam ;/ quod non esset homini bonum sub sole,/ nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet,/ et hoc solum secum auferret de labore suo,/ in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole./
16: Et apposui cor meum ut scirem sapientiam,/ et intelligerem distentionem quæ versatur in terra./ Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis./
17: Et intellexi quod omnium operum Dei/ nullam possit homo invenire rationem/ eorum quæ fiunt sub sole ;/ et quanto plus laboraverit ad quærendum,/ tanto minus inveniat :/ etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]

Chapter: 9

1: [Omnia hæc tractavi in corde meo,/ ut curiose intelligerem./ Sunt justi atque sapientes,/ et opera eorum in manu Dei ;/ et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit./
2: Sed omnia in futurum servantur incerta,/ eo quod universa æque eveniant justo et impio,/ bono et malo, mundo et immundo,/ immolanti victimas et sacrificia contemnenti./ Sicut bonus, sic et peccator ;/ ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]\
3: [Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt :/ quia eadem cunctis eveniunt./ Unde et corda filiorum hominum implentur malitia/ et contemptu in vita sua,/ et post hæc ad inferos deducentur./
4: Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ;/ melior est canis vivus leone mortuo./
5: Viventes enim sciunt se esse morituros ;/ mortui vero nihil noverunt amplius,/ nec habent ultra mercedem,/ quia oblivioni tradita est memoria eorum./
6: Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ;/ nec habent partem in hoc sæculo,/ et in opere quod sub sole geritur./
7: Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum,/ et bibe cum gaudio vinum tuum,/ quia Deo placent opera tua./
8: Omni tempore sint vestimenta tua candida,/ et oleum de capite tuo non deficiat./
9: Perfruere vita cum uxore quam diligis,/ cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ,/ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ :/ hæc est enim pars in vita/ et in labore tuo quo laboras sub sole./
10: Quodcumque facere potest manus tua,/ instanter operare,/ quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia/ erunt apud inferos, quo tu properas.]\
11: [Verti me ad aliud, et vidi sub sole/ nec velocium esse cursum,/ nec fortium bellum,/ nec sapientium panem,/ nec doctorum divitias,/ nec artificum gratiam ;/ sed tempus casumque in omnibus./
12: Nescit homo finem suum ;/ sed sicut pisces capiuntur hamo,/ et sicut aves laqueo comprehenduntur,/ sic capiuntur homines in tempore malo,/ cum eis extemplo supervenerit./
13: Hanc quoque sub sole vidi sapientiam,/ et probavi maximam :/
14: civitas parva, et pauci in ea viri ;/ venit contra eam rex magnus, et vallavit eam,/ exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio./
15: Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,/ et liberavit urbem per sapientiam suam ;/ et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis./
16: Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine./ Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est,/ et verba ejus non sunt audita ?/
17: Verba sapientium audiuntur in silentio,/ plus quam clamor principis inter stultos./
18: Melior est sapientia quam arma bellica ;/ et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]

Chapter: 10

1: [Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti./ Pretiosior est sapientia et gloria,/ parva et ad tempus stultitia./
2: Cor sapientis in dextera ejus,/ et cor stulti in sinistra illius./
3: Sed et in via stultus ambulans,/ cum ipse insipiens sit,/ omnes stultos æstimat./
4: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te,/ locum tuum ne demiseris,/ quia curatio faciet cessare peccata maxima.]\
5: [Est malum quod vidi sub sole,/ quasi per errorem egrediens a facie principis :/
6: positum stultum in dignitate sublimi,/ et divites sedere deorsum./
7: Vidi servos in equis,/ et principes ambulantes super terram quasi servos./
8: Qui fodit foveam incidet in eam,/ et qui dissipat sepem mordebit eum coluber./
9: Qui transfert lapides affligetur in eis,/ et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis./
10: Si retusum fuerit ferrum,/ et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit,/ multo labore exacuetur,/ et post industriam sequetur sapientia./
11: Si mordeat serpens in silentio,/ nihil eo minus habet qui occulte detrahit./
12: Verba oris sapientis gratia,/ et labia insipientis præcipitabunt eum ;/
13: initium verborum ejus stultitia,/ et novissimum oris illius error pessimus./
14: Stultus verba multiplicat./ Ignorat homo quid ante se fuerit ;/ et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?/
15: Labor stultorum affliget eos,/ qui nesciunt in urbem pergere.]\
16: [Væ tibi, terra, cujus rex puer est,/ et cujus principes mane comedunt./
17: Beata terra cujus rex nobilis est,/ et cujus principes vescuntur in tempore suo,/ ad reficiendum, et non ad luxuriam./
18: In pigritiis humiliabitur contignatio,/ et in infirmitate manuum perstillabit domus./
19: In risum faciunt panem et vinum/ ut epulentur viventes ;/ et pecuniæ obediunt omnia./
20: In cogitatione tua regi ne detrahas,/ et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti :/ quia et aves cæli portabunt vocem tuam,/ et qui habet pennas annuntiabit sententiam.]

Chapter: 11

1: [Mitte panem tuum super transeuntes aquas,/ quia post tempora multa invenies illum./
2: Da partem septem necnon et octo,/ quia ignoras quid futurum sit mali super terram./
3: Si repletæ fuerint nubes,/ imbrem super terram effundent./ Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,/ in quocumque loco ceciderit, ibi erit./
4: Qui observat ventum non seminat ;/ et qui considerat nubes numquam metet./
5: Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,/ et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,/ sic nescis opera Dei,/ qui fabricator est omnium./
6: Mane semina semen tuum,/ et vespere ne cesset manus tua :/ quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ;/ et si utrumque simul, melius erit.]\
7: [Dulce lumen,/ et delectabile est oculis videre solem./
8: Si annis multis vixerit homo,/ et in his omnibus lætatus fuerit,/ meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,/ qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita./
9: Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,/ et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ :/ et ambula in viis cordis tui,/ et in intuitu oculorum tuorum,/ et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium./
10: Aufer iram a corde tuo,/ et amove malitiam a carne tua :/ adolescentia enim et voluptas vana sunt.]

Chapter: 12

1: [Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ,/ antequam veniat tempus afflictionis,/ et appropinquent anni de quibus dicas :/ Non mihi placent ;/
2: antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ,/ et revertantur nubes post pluviam ;/
3: quando commovebuntur custodes domus,/ et nutabunt viri fortissimi,/ et otiosæ erunt molentes in minuto numero,/ et tenebrescent videntes per foramina ;/
4: et claudent ostia in platea,/ in humilitate vocis molentis,/ et consurgent ad vocem volucris,/ et obsurdescent omnes filiæ carminis :/
5: excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via./ Florebit amygdalus, impinguabitur locusta,/ et dissipabitur capparis,/ quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ,/ et circuibunt in platea plangentes./
6: Antequam rumpatur funiculus argenteus,/ et recurrat vitta aurea,/ et conteratur hydria super fontem,/ et confringatur rota super cisternam,/
7: et revertatur pulvis in terram suam unde erat,/ et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum./
8: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,/ et omnia vanitas.]\
9: [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,/ docuit populum, et enarravit quæ fecerat ;/ et investigans composuit parabolas multas./
10: Quæsivit verba utilia,/ et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos./
11: Verba sapientium sicut stimuli,/ et quasi clavi in altum defixi,/ quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno./
12: His amplius, fili mi, ne requiras./ Faciendi plures libros nullus est finis ;/ frequensque meditatio, carnis afflictio est./
13: Finem loquendi pariter omnes audiamus./ Deum time, et mandata ejus observa :/ hoc est enim omnis homo,/
14: et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium/ pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]