BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Jac/Jas


Chapter: 1

1: Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.\
2: Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :
3: scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
4: Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
5: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
6: Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
7: non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
8: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
9: Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
10: dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;
11: exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
12: Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
13: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
14: Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
15: Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
16: Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
17: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
18: Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.\
19: Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
20: Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
21: Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
22: Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
23: Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :
24: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
25: Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
26: Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
27: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

Chapter: 2

1: Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
2: Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3: et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
4: nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
5: Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
6: vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
7: nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
8: Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
9: si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10: Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11: Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
12: Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
13: Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.\
14: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
15: Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16: dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?
17: Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
18: Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
19: Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.
20: Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
21: Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
22: Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
23: Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24: Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
25: Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
26: Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Chapter: 3

1: Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
2: In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
3: Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
4: Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
5: Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
6: Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
7: Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
8: linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
9: In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
10: Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
11: Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
12: Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.\
13: Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
14: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
15: non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.
16: Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
17: Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
18: Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.

Chapter: 4

1: Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
2: concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
3: Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
4: Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
5: An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
6: majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
7: Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
9: Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
10: Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
11: Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
12: Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.\
13: Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
14: qui ignoratis quid erit in crastino.
15: Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
16: Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
17: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Chapter: 5

1: Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
2: Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
3: Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
4: Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
5: Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
6: Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.\
7: Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
8: Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.
9: Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
10: Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
11: Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.\
12: Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.\
13: Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.
14: Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
15: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
16: Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
17: Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
18: Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.\
19: Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :
20: scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.