BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Joel/Jl


Chapter: 1

1: Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.
2: [Audite hoc, senes,/ et auribus percipite, omnes habitatores terræ :/ si factum est istud in diebus vestris,/ aut in diebus patrum vestrorum ?/
3: Super hoc filiis vestris narrate,/ et filii vestri filiis suis,/ et filii eorum generationi alteræ./
4: Residuum erucæ comedit locusta,/ et residuum locustæ comedit bruchus,/ et residuum bruchi comedit rubigo./
5: Expergiscimini, ebrii,/ et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine,/ quoniam periit ab ore vestro./
6: Gens enim ascendit super terram meam,/ fortis et innumerabilis :/ dentes ejus ut dentes leonis,/ et molares ejus ut catuli leonis./
7: Posuit vineam meam in desertum,/ et ficum meam decorticavit ;/ nudans spoliavit eam, et projecit :/ albi facti sunt rami ejus./
8: Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ./
9: Periit sacrificium et libatio de domo Domini ;/ luxerunt sacerdotes, ministri Domini./
10: Depopulata est regio,/ luxit humus,/ quoniam devastatum est triticum,/ confusum est vinum,/ elanguit oleum./
11: Confusi sunt agricolæ,/ ululaverunt vinitores/ super frumento et hordeo,/ quia periit messis agri./
12: Vinea confusa est,/ et ficus elanguit ;/ malogranatum, et palma, et malum,/ et omnia ligna agri aruerunt,/ quia confusum est gaudium a filiis hominum./
13: Accingite vos, et plangite, sacerdotes :/ ululate, ministri altaris ;/ ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,/ quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio./
14: Sanctificate jejunium, vocate cœtum,/ congregate senes, omnes habitatores terræ/ in domum Dei vestri,/ et clamate ad Dominum :/
15: A, a, a, diei !/ quia prope est dies Domini,/ et quasi vastitas a potente veniet./
16: Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt/ de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?/
17: Computruerunt jumenta in stercore suo,/ demolita sunt horrea,/ dissipatæ sunt apothecæ,/ quoniam confusum est triticum./
18: Quid ingemuit animal,/ mugierunt greges armenti ?/ quia non est pascua eis ;/ sed et greges pecorum disperierunt./
19: Ad te, Domine, clamabo,/ quia ignis comedit speciosa deserti,/ et flamma succendit omnia ligna regionis./
20: Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te,/ quoniam exsiccati sunt fontes aquarum,/ et ignis devoravit speciosa deserti.]

Chapter: 2

1: [Canite tuba in Sion,/ ululate in monte sancto meo,/ conturbentur omnes habitatores terræ :/ quia venit dies Domini, quia prope est./
2: Dies tenebrarum et caliginis,/ dies nubis et turbinis ;/ quasi mane expansum super montes/ populus multus et fortis :/ similis ei non fuit a principio,/ et post eum non erit/ usque in annos generationis et generationis./
3: Ante faciem ejus ignis vorans,/ et post eum exurens flamma./ Quasi hortus voluptatis terra coram eo,/ et post eum solitudo deserti,/ neque est qui effugiat eum./
4: Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ;/ et quasi equites, sic current./
5: Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient,/ sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam,/ velut populus fortis præparatus ad prælium./
6: A facie ejus cruciabuntur populi ;/ omnes vultus redigentur in ollam./
7: Sicut fortes current ;/ quasi viri bellatores ascendent murum :/ viri in viis suis gradientur,/ et non declinabunt a semitis suis./
8: Unusquisque fratrem suum non coarctabit,/ singuli in calle suo ambulabunt ;/ sed et per fenestras cadent, et non demolientur./
9: Urbem ingredientur, in muro current,/ domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur./
10: A facie ejus contremuit terra,/ moti sunt cæli,/ sol et luna obtenebrati sunt,/ et stellæ retraxerunt splendorem suum./
11: Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui,/ quia multa sunt nimis castra ejus,/ quia fortia et facientia verbum ejus :/ magnus enim dies Domini, et terribilis valde,/ et quis sustinebit eum ?/
12: Nunc ergo, dicit Dominus,/ convertimini ad me in toto corde vestro,/ in jejunio, et in fletu, et in planctu./
13: Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ;/ et convertimini ad Dominum Deum vestrum,/ quia benignus et misericors est,/ patiens et multæ misericordiæ,/ et præstabilis super malitia./
14: Quis scit si convertatur, et ignoscat,/ et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?/
15: Canite tuba in Sion,/ sanctificate jejunium, vocate cœtum :/
16: congregate populum, sanctificate ecclesiam,/ coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ;/ egrediatur sponsus de cubili suo,/ et sponsa de thalamo suo./
17: Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini,/ et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ;/ et ne des hæreditatem tuam in opprobrium,/ ut dominentur eis nationes./ Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?]\
18: [Zelatus est Dominus terram suam,/ et pepercit populo suo./
19: Et respondit Dominus, et dixit populo suo :/ Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum,/ et replebimini eis ;/ et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus./
20: Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis,/ et expellam eum in terram inviam et desertam :/ faciem ejus contra mare orientale,/ et extremum ejus ad mare novissimum :/ et ascendet fœtor ejus,/ et ascendet putredo ejus,/ quia superbe egit./
21: Noli timere, terra :/ exsulta, et lætare,/ quoniam magnificavit Dominus ut faceret./
22: Nolite timere, animalia regionis,/ quia germinaverunt speciosa deserti ;/ quia lignum attulit fructum suum,/ ficus et vinea dederunt virtutem suam./
23: Et, filii Sion, exsultate,/ et lætamini in Domino Deo vestro,/ quia dedit vobis doctorem justitiæ,/ et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum,/ sicut in principio./
24: Et implebuntur areæ frumento,/ et redundabunt torcularia vino et oleo./
25: Et reddam vobis annos, quos comedit locusta,/ bruchus, et rubigo, et eruca :/ fortitudo mea magna quam misi in vos./
26: Et comedetis vescentes, et saturabimini ;/ et laudabitis nomen Domini Dei vestri,/ qui fecit mirabilia vobiscum ;/ et non confundetur populus meus in sempiternum./
27: Et scietis quia in medio Israël ego sum,/ et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ;/ et non confundetur populus meus in æternum.]\
28: [Et erit post hæc :/ effundam spiritum meum super omnem carnem,/ et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ :/ senes vestri somnia somniabunt,/ et juvenes vestri visiones videbunt./
29: Sed et super servos meos et ancillas/ in diebus illis effundam spiritum meum./
30: Et dabo prodigia in cælo et in terra,/ sanguinem, et ignem, et vaporem fumi./
31: Sol convertetur in tenebras,/ et luna in sanguinem,/ antequam veniat dies Domini magnus et horribilis./
32: Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit :/ quia in monte Sion et in Jerusalem/ erit salvatio, sicut dixit Dominus,/ et in residuis quos Dominus vocaverit.]

Chapter: 3

1: [Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo,/ cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,/
2: congregabo omnes gentes,/ et deducam eas in vallem Josaphat ;/ et disceptabo cum eis ibi super populo meo,/ et hæreditate mea Israël,/ quos disperserunt in nationibus,/ et terram meam diviserunt./
3: Et super populum meum miserunt sortem ;/ et posuerunt puerum in prostibulo,/ et puellam vendiderunt pro vino ut biberent./
4: Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon,/ et omnis terminus Palæstinorum ?/ numquid ultionem vos reddetis mihi ?/ et si ulciscimini vos contra me,/ cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum./
5: Argentum enim meum et aurum tulistis,/ et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra./
6: Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum,/ ut longe faceretis eos de finibus suis./
7: Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos,/ et convertam retributionem vestram in caput vestrum./
8: Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda,/ et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ,/ quia Dominus locutus est./
9: Clamate hoc in gentibus,/ sanctificate bellum,/ suscitate robustos :/ accedant, ascendant omnes viri bellatores./
10: Concidite aratra vestra in gladios,/ et ligones vestros in lanceas./ Infirmus dicat : Quia fortis ego sum./
11: Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu,/ et congregamini ;/ ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos./
12: Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat,/ quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu./
13: Mittite falces, quoniam maturavit messis ;/ venite, et descendite,/ quia plenum est torcular, exuberant torcularia :/ quia multiplicata est malitia eorum./
14: Populi, populi, in valle concisionis,/ quia juxta est dies Domini in valle concisionis./
15: Sol et luna obtenebrati sunt,/ et stellæ retraxerunt splendorem suum./
16: Et Dominus de Sion rugiet,/ et de Jerusalem dabit vocem suam,/ et movebuntur cæli et terra ;/ et Dominus spes populi sui,/ et fortitudo filiorum Israël./
17: Et scietis quia ego Dominus Deus vester,/ habitans in Sion monte sancto meo ;/ et erit Jerusalem sancta,/ et alieni non transibunt per eam amplius./
18: Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem,/ et colles fluent lacte,/ et per omnes rivos Juda ibunt aquæ ;/ et fons de domo Domini egredietur,/ et irrigabit torrentem spinarum./
19: Ægyptus in desolationem erit,/ et Idumæa in desertum perditionis,/ pro eo quod inique egerint in filios Juda,/ et effuderint sanguinem innocentem in terra sua./
20: Et Judæa in æternum habitabitur,/ et Jerusalem in generationem et generationem./
21: Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ;/ et Dominus commorabitur in Sion.]