BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Jon/Jon


Chapter: 1

1: Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens :
2: Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.
3: Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
4: Dominus autem misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
5: Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
6: Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
7: Et dixit vir ad collegam suum : Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
8: Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum ? quæ terra tua, et quo vadis ? vel ex quo populo es tu ?
9: Et dixit ad eos : Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
10: Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
11: Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat.
12: Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.
13: Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
14: Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
15: Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo.
16: Et timuerunt viri timore magno Dominum : et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

Chapter: 2

1: Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
2: Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
3: et dixit : [Clamavi de tribulatione mea ad Dominum,/ et exaudivit me ;/ de ventre inferi clamavi,/ et exaudisti vocem meam./
4: Et projecisti me in profundum in corde maris,/ et flumen circumdedit me :/ omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt./
5: Et ego dixi :/ Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ;/ verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum./
6: Circumdederunt me aquæ usque ad animam :/ abyssus vallavit me,/ pelagus operuit caput meum./
7: Ad extrema montium descendi ;/ terræ vectes concluserunt me in æternum :/ et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus./
8: Cum angustiaretur in me anima mea,/ Domini recordatus sum :/ ut veniat ad te oratio mea,/ ad templum sanctum tuum./
9: Qui custodiunt vanitates frustra,/ misericordiam suam derelinquunt./
10: Ego autem in voce laudis immolabo tibi :/ quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.]
11: Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.

Chapter: 3

1: Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens :
2: Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te.
3: Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini : et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.
4: Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius : et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
5: Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum, et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
6: Et pervenit verbum ad regem Ninive : et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
7: Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant.
8: Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine : et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum.
9: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus ?
10: Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala : et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

Chapter: 4

1: Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est :
2: et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
3: Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
4: Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu ?
5: Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis : et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
6: Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim) : et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna.
7: Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit.
8: Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti : et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat : et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
9: Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super hedera ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
10: Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :
11: et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa ?