BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Lam/Lam

1: Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : [Quomodo sedet sola/ civitas plena populo !/ Facta est quasi vidua/ domina gentium ;/ princeps provinciarum/ facta est sub tributo./
2: Plorans ploravit in nocte,/ et lacrimæ ejus in maxillis ejus :/ non est qui consoletur eam/ ex omnibus caris ejus ;/ omnes amici ejus spreverunt eam,/ et facti sunt ei inimici./
3: Migravit Judas propter afflictionem,/ et multitudinem servitutis ;/ habitavit inter gentes,/ nec invenit requiem :/ omnes persecutores ejus apprehenderunt eam/ inter angustias./
4: Viæ Sion lugent, eo quod non sint/ qui veniant ad solemnitatem :/ omnes portæ ejus destructæ,/ sacerdotes ejus gementes ;/ virgines ejus squalidæ,/ et ipsa oppressa amaritudine./
5: Facti sunt hostes ejus in capite ;/ inimici ejus locupletati sunt :/ quia Dominus locutus est super eam/ propter multitudinem iniquitatum ejus./ Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem/ ante faciem tribulantis./
6: Et egressus est a filia Sion/ omnis decor ejus ;/ facti sunt principes ejus velut arietes/ non invenientes pascua,/ et abierunt absque fortitudine/ ante faciem subsequentis./
7: Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,/ et prævaricationis,/ omnium desiderabilium suorum,/ quæ habuerat a diebus antiquis,/ cum caderet populus ejus in manu hostili,/ et non esset auxiliator :/ viderunt eam hostes,/ et deriserunt sabbata ejus./
8: Peccatum peccavit Jerusalem,/ propterea instabilis facta est ;/ omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,/ quia viderunt ignominiam ejus :/ ipsa autem gemens/ conversa est retrorsum./
9: Sordes ejus in pedibus ejus,/ nec recordata est finis sui ;/ deposita est vehementer,/ non habens consolatorem./ Vide, Domine, afflictionem meam,/ quoniam erectus est inimicus./
10: Manum suam misit hostis/ ad omnia desiderabilia ejus,/ quia vidit gentes/ ingressas sanctuarium suum,/ de quibus præceperas/ ne intrarent in ecclesiam tuam./
11: Omnis populus ejus gemens,/ et quærens panem ;/ dederunt pretiosa quæque pro cibo/ ad refocillandam animam./ Vide, Domine, et considera/ quoniam facta sum vilis !/
12: O vos omnes qui transitis per viam,/ attendite, et videte/ si est dolor sicut dolor meus !/ quoniam vindemiavit me,/ ut locutus est Dominus,/ in die iræ furoris sui./
13: De excelso misit ignem in ossibus meis,/ et erudivit me :/ expandit rete pedibus meis,/ convertit me retrorsum ;/ posuit me desolatam,/ tota die mœrore confectam./
14: Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;/ in manu ejus convolutæ sunt,/ et impositæ collo meo./ Infirmata est virtus mea :/ dedit me Dominus in manu/ de qua non potero surgere./
15: Abstulit omnes magnificos meos Dominus/ de medio mei ;/ vocavit adversum me tempus/ ut contereret electos meos./ Torcular calcavit Dominus/ virgini filiæ Juda./
16: Idcirco ego plorans,/ et oculus meus deducens aquas,/ quia longe factus est a me consolator,/ convertens animam meam./ Facti sunt filii mei perditi,/ quoniam invaluit inimicus./
17: Expandit Sion manus suas ;/ non est qui consoletur eam./ Mandavit Dominus adversum Jacob/ in circuitu ejus hostes ejus ;/ facta est Jerusalem/ quasi polluta menstruis inter eos./
18: Justus est Dominus,/ quia os ejus ad iracundiam provocavi./ Audite, obsecro, universi populi,/ et videte dolorem meum :/ virgines meæ et juvenes mei abierunt/ in captivitatem./
19: Vocavi amicos meos,/ et ipsi deceperunt me ;/ sacerdotes mei et senes mei/ in urbe consumpti sunt,/ quia quæsierunt cibum sibi/ ut refocillarent animam suam./
20: Vide, Domine, quoniam tribulor :/ conturbatus est venter meus,/ subversum est cor meum in memetipsa,/ quoniam amaritudine plena sum./ Foris interfecit gladius,/ et domi mors similis est./
21: Audierunt quia ingemisco ego,/ et non est qui consoletur me ;/ omnes inimici mei audierunt malum meum,/ lætati sunt quoniam tu fecisti :/ adduxisti diem consolationis,/ et fient similes mei./
22: Ingrediatur omne malum eorum coram te :/ et vindemia eos, sicut vindemiasti me/ propter omnes iniquitates meas :/ multi enim gemitus mei,/ et cor meum mœrens.]

Chapter: 2

1: [Quomodo obtexit caligine in furore suo/ Dominus filiam Sion ;/ projecit de cælo in terram/ inclytam Israël,/ et non est recordatus scabelli pedum suorum/ in die furoris sui !/
2: Præcipitavit Dominus, nec pepercit/ omnia speciosa Jacob :/ destruxit in furore suo/ munitiones virginis Juda,/ et dejecit in terram ;/ polluit regnum et principes ejus./
3: Confregit in ira furoris sui/ omne cornu Israël ;/ avertit retrorsum dexteram suam/ a facie inimici,/ et succendit in Jacob quasi ignem/ flammæ devorantis in gyro./
4: Tetendit arcum suum quasi inimicus,/ firmavit dexteram suam quasi hostis,/ et occidit omne quod pulchrum erat visu/ in tabernaculo filiæ Sion ;/ effudit quasi ignem/ indignationem suam./
5: Factus est Dominus velut inimicus,/ præcipitavit Israël :/ præcipitavit omnia mœnia ejus,/ dissipavit munitiones ejus,/ et replevit in filia Juda/ humiliatum et humiliatam./
6: Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ;/ demolitus est tabernaculum suum./ Oblivioni tradidit Dominus in Sion/ festivitatem et sabbatum ;/ et in opprobrium, et in indignationem furoris sui,/ regem et sacerdotem./
7: Repulit Dominus altare suum ;/ maledixit sanctificationi suæ :/ tradidit in manu inimici/ muros turrium ejus./ Vocem dederunt in domo Domini/ sicut in die solemni./
8: Cogitavit Dominus dissipare/ murum filiæ Sion ;/ tetendit funiculum suum,/ et non avertit manum suam a perditione :/ luxitque antemurale,/ et murus pariter dissipatus est./
9: Defixæ sunt in terra portæ ejus,/ perdidit et contrivit vectes ejus ;/ regem ejus et principes ejus in gentibus :/ non est lex,/ et prophetæ ejus non invenerunt/ visionem a Domino./
10: Sederunt in terra, conticuerunt/ senes filiæ Sion ;/ consperserunt cinere capita sua,/ accincti sunt ciliciis :/ abjecerunt in terram capita sua/ virgines Jerusalem./
11: Defecerunt præ lacrimis oculi mei,/ conturbata sunt viscera mea ;/ effusum est in terra jecur meum/ super contritione filiæ populi mei,/ cum deficeret parvulus et lactens/ in plateis oppidi./
12: Matribus suis dixerunt :/ Ubi est triticum et vinum ?/ cum deficerent quasi vulnerati/ in plateis civitatis,/ cum exhalarent animas suas/ in sinu matrum suarum./
13: Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,/ filia Jerusalem ?/ cui exæquabo te, et consolabor te,/ virgo, filia Sion ?/ magna est enim velut mare contritio tua :/ quis medebitur tui ?/
14: Prophetæ tui viderunt tibi/ falsa et stulta ;/ nec aperiebant iniquitatem tuam,/ ut te ad pœnitentiam provocarent ;/ viderunt autem tibi assumptiones falsas,/ et ejectiones./
15: Plauserunt super te manibus/ omnes transeuntes per viam ;/ sibilaverunt et moverunt caput suum/ super filiam Jerusalem :/ Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris,/ gaudium universæ terræ ?/
16: Aperuerunt super te os suum/ omnes inimici tui :/ sibilaverunt, et fremuerunt dentibus,/ et dixerunt : Devorabimus :/ en ista est dies quam exspectabamus ;/ invenimus, vidimus./
17: Fecit Dominus quæ cogitavit ;/ complevit sermonem suum,/ quem præceperat a diebus antiquis :/ destruxit, et non pepercit,/ et lætificavit super te inimicum,/ et exaltavit cornu hostium tuorum./
18: Clamavit cor eorum ad Dominum/ super muros filiæ Sion :/ Deduc quasi torrentem lacrimas/ per diem et noctem ;/ non des requiem tibi,/ neque taceat pupilla oculi tui./
19: Consurge, lauda in nocte,/ in principio vigiliarum ;/ effunde sicut aquam cor tuum/ ante conspectum Domini :/ leva ad eum manus tuas/ pro anima parvulorum tuorum,/ qui defecerunt in fame/ in capite omnium compitorum./
20: Vide, Domine, et considera/ quem vindemiaveris ita./ Ergone comedent mulieres fructum suum,/ parvulos ad mensuram palmæ ?/ si occiditur in sanctuario Domini/ sacerdos et propheta ?/
21: Jacuerunt in terra foris/ puer et senex ;/ virgines meæ et juvenes mei/ ceciderunt in gladio :/ interfecisti in die furoris tui,/ percussisti, nec misertus es./
22: Vocasti quasi ad diem solemnem,/ qui terrerent me de circuitu ;/ et non fuit in die furoris Domini qui effugeret,/ et relinqueretur :/ quos educavi et enutrivi,/ inimicus meus consumpsit eos.]

Chapter: 3

1: [Ego vir videns paupertatem meam/ in virga indignationis ejus./
2: Me minavit, et adduxit in tenebras,/ et non in lucem./
3: Tantum in me vertit et convertit/ manum suam tota die./
4: Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ;/ contrivit ossa mea./
5: Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me/ felle et labore./
6: In tenebrosis collocavit me,/ quasi mortuos sempiternos./
7: Circumædificavit adversum me, ut non egrediar ;/ aggravavit compedem meum./
8: Sed et cum clamavero, et rogavero,/ exclusit orationem meam./
9: Conclusit vias meas lapidibus quadris ;/ semitas meas subvertit./
10: Ursus insidians factus est mihi,/ leo in absconditis./
11: Semitas meas subvertit, et confregit me ;/ posuit me desolatam./
12: Tetendit arcum suum, et posuit me/ quasi signum ad sagittam./
13: Misit in renibus meis/ filias pharetræ suæ./
14: Factus sum in derisum omni populo meo,/ canticum eorum tota die./
15: Replevit me amaritudinibus ;/ inebriavit me absinthio./
16: Et fregit ad numerum dentes meos ;/ cibavit me cinere./
17: Et repulsa est a pace anima mea ;/ oblitus sum bonorum./
18: Et dixi : Periit finis meus,/ et spes mea a Domino./
19: Recordare paupertatis, et transgressionis meæ,/ absinthii et fellis./
20: Memoria memor ero, et tabescet/ in me anima mea./
21: Hæc recolens in corde meo,/ ideo sperabo./
22: Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ;/ quia non defecerunt miserationes ejus./
23: Novi diluculo,/ multa est fides tua./
24: Pars mea Dominus, dixit anima mea ;/ propterea exspectabo eum./
25: Bonus est Dominus sperantibus in eum,/ animæ quærenti illum./
26: Bonum est præstolari cum silentio/ salutare Dei./
27: Bonum est viro cum portaverit jugum/ ab adolescentia sua./
28: Sedebit solitarius, et tacebit,/ quia levavit super se./
29: Ponet in pulvere os suum,/ si forte sit spes./
30: Dabit percutienti se maxillam :/ saturabitur opprobriis./
31: Quia non repellet/ in sempiternum Dominus./
32: Quia si abjecit, et miserebitur,/ secundum multitudinem misericordiarum suarum./
33: Non enim humiliavit ex corde suo/ et abjecit filios hominum./
34: Ut conteret sub pedibus suis/ omnes vinctos terræ./
35: Ut declinaret judicium viri/ in conspectu vultus Altissimi./
36: Ut perverteret hominem in judicio suo ;/ Dominus ignoravit./
37: Quis est iste qui dixit ut fieret,/ Domino non jubente ?/
38: Ex ore Altissimi non egredientur/ nec mala nec bona ?/
39: Quid murmuravit homo vivens,/ vir pro peccatis suis ?/
40: Scrutemur vias nostras, et quæramus,/ et revertamur ad Dominum./
41: Levemus corda nostra cum manibus/ ad Dominum in cælos./
42: Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ;/ idcirco tu inexorabilis es./
43: Operuisti in furore, et percussisti nos ;/ occidisti, nec pepercisti./
44: Opposuisti nubem tibi,/ ne transeat oratio./
45: Eradicationem et abjectionem posuisti me/ in medio populorum./
46: Aperuerunt super nos os suum/ omnes inimici./
47: Formido et laqueus facta est nobis/ vaticinatio, et contritio./
48: Divisiones aquarum deduxit oculus meus,/ in contritione filiæ populi mei./
49: Oculus meus afflictus est, nec tacuit,/ eo quod non esset requies./
50: Donec respiceret et videret/ Dominus de cælis./
51: Oculus meus deprædatus est animam meam/ in cunctis filiabus urbis meæ./
52: Venatione ceperunt me quasi avem/ inimici mei gratis./
53: Lapsa est in lacum vita mea,/ et posuerunt lapidem super me./
54: Inundaverunt aquæ super caput meum ;/ dixi : Perii./
55: Invocavi nomen tuum, Domine,/ de lacu novissimo./
56: Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam/ a singultu meo et clamoribus./
57: Appropinquasti in die quando invocavi te ;/ dixisti : Ne timeas./
58: Judicasti, Domine, causam animæ meæ,/ redemptor vitæ meæ./
59: Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me :/ judica judicium meum./
60: Vidisti omnem furorem,/ universas cogitationes eorum adversum me./
61: Audisti opprobrium eorum, Domine,/ omnes cogitationes eorum adversum me./
62: Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum/ adversum me tota die./
63: Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ;/ ego sum psalmus eorum./
64: Redes eis vicem, Domine,/ juxta opera manuum suarum./
65: Dabis eis scutum cordis,/ laborem tuum./
66: Persequeris in furore, et conteres eos/ sub cælis, Domine.]

Chapter: 4

1: [Quomodo obscuratum est aurum,/ mutatus est color optimus !/ dispersi sunt lapides sanctuarii/ in capite omnium platearum !/
2: Filii Sion inclyti,/ et amicti auro primo :/ quomodo reputati sunt in vasa testea,/ opus manuum figuli !/
3: Sed et lamiæ nudaverunt mammam,/ lactaverunt catulos suos :/ filia populi mei crudelis/ quasi struthio in deserto./
4: Adhæsit lingua lactentis/ ad palatum ejus in siti ;/ parvuli petierunt panem,/ et non erat qui frangeret eis./
5: Qui vescebantur voluptuose,/ interierunt in viis ;/ qui nutriebantur in croceis,/ amplexati sunt stercora./
6: Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei/ peccato Sodomorum,/ quæ subversa est in momento,/ et non ceperunt in ea manus./
7: Candidiores Nazaræi ejus nive,/ nitidiores lacte,/ rubicundiores ebore antiquo,/ sapphiro pulchriores./
8: Denigrata est super carbones facies eorum/ et non sunt cogniti in plateis ;/ adhæsit cutis eorum ossibus :/ aruit, et facta est quasi lignum./
9: Melius fuit occisis gladio/ quam interfectis fame,/ quoniam isti extabuerunt consumpti/ a sterilitate terræ./
10: Manus mulierum misericordium/ coxerunt filios suos ;/ facti sunt cibus earum/ in contritione filiæ populi mei./
11: Complevit Dominus furorem suum,/ effudit iram indignationis suæ :/ et succendit ignem in Sion,/ et devoravit fundamenta ejus./
12: Non crediderunt reges terræ,/ et universi habitatores orbis,/ quoniam ingrederetur hostis et inimicus/ per portas Jerusalem./
13: Propter peccata prophetarum ejus,/ et iniquitates sacerdotum ejus,/ qui effuderunt in medio ejus/ sanguinem justorum./
14: Erraverunt cæci in plateis,/ polluti sunt in sanguine ;/ cumque non possent,/ tenuerunt lacinias suas./
15: Recedite polluti, clamaverunt eis ;/ recedite, abite, nolite tangere :/ jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes :/ Non addet ultra ut habitet in eis./
16: Facies Domini divisit eos,/ non addet ut respiciat eos ;/ facies sacerdotum non erubuerunt,/ neque senum miserti sunt./
17: Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri/ ad auxilium nostrum vanum ;/ cum respiceremus attenti ad gentem/ quæ salvare non poterat./
18: Lubricaverunt vestigia nostra/ in itinere platearum nostrarum ;/ appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,/ quia venit finis noster./
19: Velociores fuerunt persecutores nostri/ aquilis cæli ;/ super montes persecuti sunt nos,/ in deserto insidiati sunt nobis./
20: Spiritus oris nostri, christus Dominus,/ captus est in peccatis nostris,/ cui diximus : In umbra tua/ vivemus in gentibus./
21: Gaude et lætare, filia Edom,/ quæ habitas in terra Hus !/ ad te quoque perveniet calix : inebriaberis,/ atque nudaberis./
22: Completa est iniquitas tua, filia Sion :/ non addet ultra ut transmigret te./ Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ;/ discooperuit peccata tua.]

Chapter: 5

1: [Recordare, Domine, quid acciderit nobis ;/ intuere et respice opprobrium nostrum./
2: Hæreditas nostra versa est ad alienos,/ domus nostræ ad extraneos./
3: Pupilli facti sumus absque patre,/ matres nostræ quasi viduæ./
4: Aquam nostram pecunia bibimus ;/ ligna nostra pretio comparavimus./
5: Cervicibus nostris minabamur,/ lassis non dabatur requies./
6: Ægypto dedimus manum et Assyriis,/ ut saturaremur pane./
7: Patres nostri peccaverunt, et non sunt :/ et nos iniquitates eorum portavimus./
8: Servi dominati sunt nostri :/ non fuit qui redimeret de manu eorum./
9: In animabus nostris afferebamus panem nobis,/ a facie gladii in deserto./
10: Pellis nostra quasi clibanus exusta est,/ a facie tempestatum famis./
11: Mulieres in Sion humiliaverunt,/ et virgines in civitatibus Juda./
12: Principes manu suspensi sunt ;/ facies senum non erubuerunt./
13: Adolescentibus impudice abusi sunt,/ et pueri in ligno corruerunt./
14: Senes defecerunt de portis,/ juvenes de choro psallentium./
15: Defecit gaudium cordis nostri ;/ versus est in luctum chorus noster./
16: Cecidit corona capitis nostri :/ væ nobis, quia peccavimus !/
17: Propterea mœstum factum est cor nostrum ;/ ideo contenebrati sunt oculi nostri,/
18: propter montem Sion quia disperiit ;/ vulpes ambulaverunt in eo./
19: Tu autem, Domine, in æternum permanebis,/ solium tuum in generationem et generationem./
20: Quare in perpetuum oblivisceris nostri,/ derelinques nos in longitudine dierum ?/
21: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;/ innova dies nostros, sicut a principio./
22: Sed projiciens repulisti nos :/ iratus es contra nos vehementer.]