BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Mc/Mk


Chapter: 1

1: Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
2: Sicut scriptum est in Isaia propheta : [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,/ qui præparabit viam tuam ante te./
3: Vox clamantis in deserto :/ Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.]
4: Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
5: Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
6: Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
7: Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
8: Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.\
9: Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.
10: Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
11: Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.\
12: Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
13: Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.\
14: Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
15: et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.
16: Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
17: et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
18: Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
19: Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
20: et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.\
21: Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
22: Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
23: Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
24: dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
25: Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
26: Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
27: Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
28: Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.\
29: Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
30: Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
31: Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.\
32: Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :
33: et erat omnis civitas congregata ad januam.
34: Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.\
35: Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36: Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37: Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.
38: Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
39: Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.\
40: Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
41: Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
42: Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43: Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
44: et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
45: At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

Chapter: 2

1: Et iterum intravit Capharnaum post dies,
2: et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
3: Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
4: Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
5: Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
6: Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
7: Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
8: Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
9: Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?
10: Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
11: tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
12: Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.\
13: Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
14: Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
15: Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.
16: Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?
17: Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.
18: Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?
19: Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
20: Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
21: Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
22: Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.\
23: Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.
24: Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?
25: Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?
26: quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?
27: Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
28: Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

Chapter: 3

1: Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam.
2: Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
3: Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.
4: Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant.
5: Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
6: Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.\
7: Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,
8: et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum.
9: Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum :
10: multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
11: Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes :
12: Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.\
13: Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum.
14: Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos prædicare.
15: Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia.
16: Et imposuit Simoni nomen Petrus :
17: et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :
18: et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,
19: et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.\
20: Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
21: Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.
22: Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.\
23: Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?
24: Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
25: Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
26: Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
27: Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.
28: Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint :
29: qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.
30: Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.\
31: Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
32: et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
33: Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ?
34: Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.
35: Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

Chapter: 4

1: Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :
2: et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :
3: Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.
4: Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
5: Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ :
6: et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.
7: Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
8: Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
9: Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.
10: Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
11: Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
12: ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.\
13: Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
14: Qui seminat, verbum seminat.
15: Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
16: Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :
17: et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18: Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
19: et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20: Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.\
21: Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?
22: Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
23: Si quis habet aures audiendi, audiat.
24: Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
25: Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.\
26: Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
27: et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
28: Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29: Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
30: Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?
31: Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :
32: et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.
33: Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
34: sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.\
35: Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
36: Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.
37: Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
38: Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?
39: Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.
40: Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?

Chapter: 5

1: Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
2: Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
3: qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :
4: quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
5: et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
6: Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
7: et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
8: Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
9: Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
10: Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11: Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
12: Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
13: Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
14: Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :
15: et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
16: Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
17: Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
18: Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
19: et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
20: Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
21: Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.\
22: Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
23: et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
24: Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
25: Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
26: et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
27: cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
28: dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
29: Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
30: Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
31: Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
32: Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
33: Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
34: Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
35: Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
36: Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
37: Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
38: Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
39: Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
40: Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
41: Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
42: Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
43: Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.

Chapter: 6

1: Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
2: et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
3: Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
4: Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
5: Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
6: et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.\
7: Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
8: Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,
9: sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
10: Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
11: et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
12: Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :
13: et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.\
14: Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
15: Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
16: Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
17: Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18: Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
19: Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
20: Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
21: Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :
22: cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
23: et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
24: Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.
25: Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
26: Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
27: sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
28: et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
29: Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.\
30: Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
31: Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
32: Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
33: Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
34: Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
35: Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :
36: dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
37: Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
38: Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
39: Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
40: Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
41: Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
42: Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
43: Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
44: Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.\
45: Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46: Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
47: Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
48: Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.
49: At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
50: Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
51: Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :
52: non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.
53: Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
54: Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
55: et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
56: Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Chapter: 7

1: Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
2: Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3: Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
4: et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :
5: et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
6: At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : [Populus hic labiis me honorat,/ cor autem eorum longe est a me :/
7: in vanum autem me colunt,/ docentes doctrinas, et præcepta hominum.]
8: Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
9: Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10: Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11: Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
12: et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13: rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.\
14: Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
15: Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
16: Si quis habet aures audiendi, audiat.
17: Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
18: Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
19: quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
20: Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
21: Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22: furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23: Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.\
24: Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
25: Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
26: Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
27: Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
28: At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
29: Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.
30: Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.\
31: Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
32: Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
33: Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
34: et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
35: Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
36: Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :
37: et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Chapter: 8

1: In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
2: Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
3: et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
4: Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
5: Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
6: Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
7: Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8: Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9: Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.\
10: Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
11: Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
12: Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
13: Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.\
14: Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15: Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
16: Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
17: Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?
18: oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
19: quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
20: Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
21: Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?\
22: Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
23: Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
24: Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
25: Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
26: Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.\
27: Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
28: Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
29: Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
30: Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.\
31: Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
32: Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
33: Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.\
34: Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
35: Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
36: Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?
37: Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
38: Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
39: Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.

Chapter: 9

1: Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
2: Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
3: Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.
4: Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
5: Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.
6: Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.
7: Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
8: Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
9: Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
10: Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?
11: Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
12: Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.\
13: Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
14: Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
15: Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
16: Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :
17: qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
18: Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.
19: Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.
20: Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :
21: et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
22: Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
23: Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.
24: Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.
25: Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
26: Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
27: Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
28: Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
29: Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.\
30: Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
31: At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.\
32: Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
33: At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.
34: Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
35: Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :
36: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.\
37: Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
38: Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :
39: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
40: Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.\
41: Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
42: Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
43: ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
44: Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
45: ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
46: Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
47: ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
48: Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
49: Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

Chapter: 10

1: Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
2: Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
3: At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?
4: Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
5: Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :
6: ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
7: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :
8: et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
9: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
10: Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
11: Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
12: Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.\
13: Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
14: Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
15: Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
16: Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.\
17: Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?
18: Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
19: Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
20: At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
21: Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
22: Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.
23: Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
24: Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
25: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26: Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
27: Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.\
28: Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
29: Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
30: qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
31: Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.\
32: Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
33: Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
34: et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.\
35: Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
36: At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
37: Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
38: Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
39: At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
40: sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
41: Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
42: Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43: Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
44: et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
45: Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.\
46: Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.
47: Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
48: Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
49: Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.
50: Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
51: Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
52: Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

Chapter: 11

1: Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
2: et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.
3: Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.
4: Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.
5: Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?
6: Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
7: Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
8: Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
9: Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :
10: benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.
11: Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.\
12: Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
13: Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.
14: Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.\
15: Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
16: et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :
17: et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
18: Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
19: Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.\
20: Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
21: Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
22: Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
23: Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
24: Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
25: Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
26: Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.\
27: Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :
28: et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?
29: Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
30: Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.
31: At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?
32: Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
33: Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

Chapter: 12

1: Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
2: Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
3: Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
4: Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
5: Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.
6: Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
7: Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.
8: Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.
9: Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
10: Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :
11: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
12: Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.\
13: Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
14: Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ?
15: Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.
16: At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.
17: Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.\
18: Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :
19: Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
20: Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
21: Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
22: Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
23: In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.
24: Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?
25: Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
26: De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?
27: Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.\
28: Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
29: Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est :
30: et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
31: Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
32: Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
33: Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
34: Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.\
35: Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ?
36: Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
37: Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.
38: Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
39: et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :
40: qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.\
41: Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
42: Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
43: et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
44: Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.

Chapter: 13

1: Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
2: Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.\
3: Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
4: Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?
5: Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat :
6: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
7: Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.
8: Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.\
9: Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
10: Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
11: Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
12: Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
13: Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.\
14: Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :
15: et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :
16: et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17: Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.\
18: Orate vero ut hieme non fiant.
19: Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
20: Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21: Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
22: Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
23: Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.\
24: Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
25: et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
26: Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
27: Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.\
28: A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :
29: sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
30: Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
31: Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.\
32: De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
33: Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
34: Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
35: vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
36: ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37: Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.

Chapter: 14

1: Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
2: Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.\
3: Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
4: Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
5: poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
6: Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
7: semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
8: Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
9: Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.\
10: Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
11: Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.\
12: Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?
13: Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,
14: et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
15: Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
16: Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
17: Vespere autem facto, venit cum duodecim.
18: Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
19: At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
20: Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
21: Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.\
22: Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
23: Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
24: Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
25: Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.\
26: Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
27: Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
28: Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
29: Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
30: Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
31: At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.\
32: Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
33: Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.
34: Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
35: Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
36: Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
37: Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
38: vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
39: Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
40: Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
41: Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
42: Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.\
43: Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
44: Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
45: Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
46: At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
47: Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
48: Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?
49: quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
50: Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
51: Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
52: At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.\
53: Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
54: Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
55: Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.
56: Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
57: Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
58: Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
59: Et non erat conveniens testimonium illorum.
60: Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?
61: Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
62: Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
63: Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
64: Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
65: Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.\
66: Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
67: et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
68: At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
69: Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
70: At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.
71: Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
72: Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

Chapter: 15

1: Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
2: Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
3: Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
4: Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
5: Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
6: Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
7: Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
8: Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
9: Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
10: Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
11: Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
12: Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
13: At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
14: Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
15: Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.\
16: Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
17: et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
18: Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.
19: Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
20: Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.\
21: Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
22: Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.
23: Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
24: Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
25: Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
26: Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.
27: Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
28: Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.
29: Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,
30: salvum fac temetipsum descendens de cruce.
31: Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.
32: Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.\
33: Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
34: Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
35: Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
36: Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
37: Jesus autem emissa voce magna expiravit.\
38: Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
39: Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.\
40: Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
41: et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
42: Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
43: venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
44: Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
45: Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
46: Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
47: Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

Chapter: 16

1: Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
2: Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
3: Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
4: Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
5: Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6: Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7: Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
8: At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.\
9: Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
10: Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
11: Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.\
12: Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :
13: et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.
14: Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
15: Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
16: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
17: Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :
18: serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.\
19: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
20: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.