BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Mch/Mi


Chapter: 1

1: Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.\
2: [Audite, populi omnes,/ et attendat terra, et plenitudo ejus :/ et sit Dominus Deus vobis in testem,/ Dominus de templo sancto suo./
3: Quia ecce Dominus egredietur de loco suo,/ et descendet, et calcabit super excelsa terræ./
4: Et consumentur montes subtus eum,/ et valles scindentur sicut cera a facie ignis,/ et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps./
5: In scelere Jacob omne istud,/ et in peccatis domus Israël./ Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ?/ et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?/
6: Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,/ cum plantatur vinea ;/ et detraham in vallem lapides ejus,/ et fundamenta ejus revelabo./
7: Et omnia sculptilia ejus concidentur,/ et omnes mercedes ejus comburentur igne,/ et omnia idola ejus ponam in perditionem,/ quia de mercedibus meretricis congregata sunt,/ et usque ad mercedem meretricis revertentur./
8: Super hoc plangam, et ululabo ;/ vadam spoliatus, et nudus ;/ faciam planctum velut draconum,/ et luctum quasi struthionum :/
9: quia desperata est plaga ejus,/ quia venit usque ad Judam ;/ tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem./
10: In Geth nolite annuntiare ;/ lacrimis ne ploretis ;/ in domo pulveris pulvere vos conspergite./
11: Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia :/ non est egressa quæ habitat in exitu :/ planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet./
12: Quia infirmata est in bonum,/ quæ habitat in amaritudinibus ;/ quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem./
13: Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis :/ principium peccati est filiæ Sion,/ quia in te inventa sunt scelera Israël./
14: Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth,/ domus mendacii in deceptionem regibus Israël./
15: Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ;/ usque ad Odollam veniet gloria Israël./
16: Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ;/ dilata calvitium tuum sicut aquila,/ quoniam captivi ducti sunt ex te.]

Chapter: 2

1: [Væ qui cogitatis inutile,/ et operamini malum in cubilibus vestris !/ In luce matutina faciunt illud,/ quoniam contra Deum est manus eorum./
2: Et concupierunt agros, et violenter tulerunt :/ et rapuerunt domos,/ et calumniabantur virum, et domum ejus :/ virum, et hæreditatem ejus./
3: Idcirco hæc dicit Dominus :/ Ecce ego cogito super familiam istam malum,/ unde non auferetis colla vestra,/ et non ambulabitis superbi :/ quoniam tempus pessimum est./
4: In die illa sumetur super vos parabola,/ et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium :/ Depopulatione vastati sumus ;/ pars populi mei commutata est :/ quomodo recedet a me, cum revertatur,/ qui regiones nostras dividat ?/
5: Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini./
6: Ne loquamini loquentes ;/ non stillabit super istos, non comprehendet confusio./
7: Dicit domus Jacob :/ Numquid abbreviatus est spiritus Domini,/ aut tales sunt cogitationes ejus ?/ nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?/
8: et e contrario populus meus in adversarium consurrexit./ Desuper tunica pallium sustulistis :/ et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum./
9: Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ;/ a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum./
10: Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem :/ propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima./
11: Utinam non essem vir habens spiritum,/ et mendacium potius loquerer !/ Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ;/ et erit super quem stillatur populus iste./
12: Congregatione congregabo, Jacob, totum te ;/ in unum conducam reliquias Israël :/ pariter ponam illum quasi gregem in ovili,/ quasi pecus in medio caularum :/ tumultuabuntur a multitudine hominum./
13: Ascendet enim pandens iter ante eos :/ divident, et transibunt portam,/ et ingredientur per eam :/ et transibit rex eorum coram eis,/ et Dominus in capite eorum.]

Chapter: 3

1: [Et dixi : Audite, princeps Jacob,/ et duces domus Israël :/ numquid non vestrum est scire judicium,/
2: qui odio habetis bonum, et diligitis malum ;/ qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis,/ et carnem eorum desuper ossibus eorum ;/
3: qui comederunt carnem populi mei,/ et pellem eorum desuper excoriaverunt,/ et ossa eorum confregerunt,/ et conciderunt sicut in lebete,/ et quasi carnem in medio ollæ ?/
4: Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos,/ et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo,/ sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis./
5: Hæc dicit Dominus super prophetas,/ qui seducunt populum meum :/ qui mordent dentibus suis,/ et prædicant pacem ;/ et si quis non dederit in ore eorum quippiam,/ sanctificant super eum prælium./
6: Propterea nox vobis pro visione erit,/ et tenebræ vobis pro divinatione ;/ et occumbet sol super prophetas,/ et obtenebrabitur super eos dies./
7: Et confundentur qui vident visiones,/ et confundentur divini ;/ et operient omnes vultos suos,/ quia non est responsum Dei./
8: Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini,/ judicio, et virtute,/ ut annuntiem Jacob scelus suum,/ et Israël peccatum suum./
9: Audite hoc, principes domus Jacob,/ et judices domus Israël,/ qui abominamini judicium,/ et omnia recta pervertitis :/
10: qui ædificatis Sion in sanguinibus,/ et Jerusalem in iniquitate./
11: Principes ejus in muneribus judicabant,/ et sacerdotes ejus in mercede docebant,/ et prophetæ ejus in pecunia divinabant :/ et super Dominum requiescebant, dicentes :/ Numquid non Dominus in medio nostrum ?/ non venient super nos mala./
12: Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur,/ et Jerusalem quasi acervus lapidum erit,/ et mons templi in excelsa silvarum.]

Chapter: 4

1: [Et erit : in novissimo dierum/ erit mons domus Domini præparatus in vertice montium,/ et sublimis super colles :/ et fluent ad eum populi,/
2: et properabunt gentes multæ, et dicent :/ Venite, ascendamus ad montem Domini,/ et ad domum Dei Jacob :/ et docebit nos de viis suis,/ et ibimus in semitis ejus,/ quia de Sion egredietur lex,/ et verbum Domini de Jerusalem./
3: Et judicabit inter populos multos,/ et corripiet gentes fortes usque in longinquum :/ et concident gladios suos in vomeres,/ et hastas suas in ligones :/ non sumet gens adversus gentem gladium,/ et non discent ultra belligerare./
4: Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam,/ et non erit qui deterreat,/ quia os Domini exercituum locutum est./
5: Quia omnes populi ambulabunt/ unusquisque in nomine dei sui ;/ nos autem ambulabimus/ in nomine Domini Dei nostri,/ in æternum et ultra.]\
6: [In die illa, dicit Dominus,/ congregabo claudicantem,/ et eam quam ejeceram colligam,/ et quam afflixeram :/
7: et ponam claudicantem in reliquias,/ et eam quæ laboraverat, in gentem robustam :/ et regnabit Dominus super eos in monte Sion,/ ex hoc nunc et usque in æternum./
8: Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion,/ usque ad te veniet,/ et veniet potestas prima,/ regnum filiæ Jerusalem./
9: Nunc quare mœrore contraheris ?/ numquid rex non est tibi,/ aut consiliarius tuus periit,/ quia comprehendit te dolor sicut parturientem ?/
10: Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens,/ quia nunc egredieris de civitate,/ et habitabis in regione,/ et venies usque ad Babylonem :/ ibi liberaberis,/ ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum./
11: Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt :/ Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster./
12: Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini,/ et non intellexerunt consilium ejus,/ quia congregavit eos quasi fœnum areæ./
13: Surge, et tritura, filia Sion,/ quia cornu tuum ponam ferreum,/ et ungulas tuas ponam æreas ;/ et comminues populos multos,/ et interficies Domino rapinas eorum,/ et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.]

Chapter: 5

1: [Nunc vastaberis, filia latronis./ Obsidionem posuerunt super nos :/ in virga percutient maxillam judicis Israël.]\
2: [Et tu, Bethlehem Ephrata,/ parvulus es in millibus Juda ;/ ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël,/ et egressus ejus ab initio,/ a diebus æternitatis./
3: Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet,/ et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël./
4: Et stabit, et pascet in fortitudine Domini,/ in sublimitate nominis Domini Dei sui :/ et convertentur,/ quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ./
5: Et erit iste pax :/ cum venerit Assyrius in terram nostram,/ et quando calcaverit domibus nostris,/ et suscitabimus super eum septem pastores/ et octo primates homines ;/
6: et pascent terram Assur in gladio,/ et terram Nemrod in lanceis ejus,/ et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram,/ et cum calcaverit in finibus nostris./
7: Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum/ quasi ros a Domino,/ et quasi stillæ super herbam,/ quæ non exspectat virum,/ et non præstolatur filios hominum./
8: Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus,/ in medio populorum multorum,/ quasi leo in jumentis silvarum,/ et quasi catulus leonis in gregibus pecorum,/ qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit,/ non est qui eruat./
9: Exaltabitur manus tua super hostes tuos,/ et omnes inimici tui interibunt./
10: Et erit in die illa, dicit Dominus :/ auferam equos tuos de medio tui,/ et disperdam quadrigas tuas./
11: Et perdam civitates terræ tuæ,/ et destruam omnes munitiones tuas :/ et auferam maleficia de manu tua,/ et divinationes non erunt in te :/
12: et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui,/ et non adorabis ultra opera manuum tuarum :/
13: et evellam lucos tuos de medio tui,/ et conteram civitates tuas./
14: Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem/ in omnibus gentibus quæ non audierunt.]

Chapter: 6

1: [Audite quæ Dominus loquitur :/ Surge, contende judicio adversum montes,/ et audiant colles vocem tuam./
2: Audiant montes judicium Domini,/ et fortia fundamenta terræ ;/ quia judicium Domini cum populo suo,/ et cum Israël dijudicabitur./
3: Popule meus, quid feci tibi ?/ aut quid molestus fui tibi ? Responde mihi./
4: Quia eduxi te de terra Ægypti,/ et de domo servientium liberavi te,/ et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam./
5: Popule meus, memento, quæso,/ quid cogitaverit Balach, rex Moab,/ et quid responderit ei Balaam, filius Beor,/ de Setim usque ad Galgalam,/ ut cognosceres justitias Domini./
6: Quid dignum offeram Domino ?/ curvabo genu Deo excelso ?/ Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos ?/
7: numquid placari potest Dominus in millibus arietum,/ aut in multis millibus hircorum pinguium ?/ numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo,/ fructum ventris mei pro peccato animæ meæ ?/
8: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,/ et quid Dominus requirat a te :/ utique facere judicium,/ et diligere misericordiam,/ et sollicitum ambulare cum Deo tuo./
9: Vox Domini ad civitatem clamat,/ et salus erit timentibus nomen tuum :/ audite, tribus, et quis approbabit illud ?/
10: Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis,/ et mensura minor iræ plena./
11: Numquid justificabo stateram impiam,/ et saccelli pondera dolosa ?/
12: In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate,/ et habitantes in ea loquebantur mendacium,/ et lingua eorum fraudulenta in ore eorum./
13: Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis./
14: Tu comedes, et non saturaberis,/ et humiliatio tua in medio tui :/ et apprehendes, et non salvabis,/ et quos salvaveris, in gladium dabo./
15: Tu seminabis, et non metes :/ tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ;/ et mustum, et non bibes vinum./
16: Et custodisti præcepta Amri,/ et omne opus domus Achab,/ et ambulasti in voluntatibus eorum :/ ut darem te in perditionem,/ et habitantes in ea in sibilum,/ et opprobrium populi mei portabitis.]

Chapter: 7

1: [Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ !/ non est botrus ad comedendum,/ præcoquas ficus desideravit anima mea./
2: Periit sanctus de terra,/ et rectus in hominibus non est :/ omnes in sanguine insidiantur ;/ vir fratrem suum ad mortem venatur./
3: Malum manuum suarum dicunt bonum :/ princeps postulat, et judex in reddendo est ;/ et magnus locutus est desiderium animæ suæ,/ et conturbaverunt eam./
4: Qui optimus in eis est, quasi paliurus,/ et qui rectus, quasi spina de sepe./ Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit :/ nunc erit vastitas eorum./
5: Nolite credere amico,/ et nolite confidere in duce :/ ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui./
6: Quia filius contumeliam facit patri,/ et filia consurgit adversus matrem suam :/ nurus adversus socrum suam,/ et inimici hominis domestici ejus.]\
7: [Ego autem ad Dominum aspiciam ;/ exspectabo Deum, salvatorem meum :/ audiet me Deus meus./
8: Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi :/ consurgam cum sedero in tenebris :/ Dominus lux mea est./
9: Iram Domini portabo,/ quoniam peccavi ei,/ donec causam meam judicet,/ et faciat judicium meum./ Educet me in lucem :/ videbo justitiam ejus./
10: Et aspiciet inimica mea,/ et operietur confusione,/ quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ?/ Oculi mei videbunt in eam :/ nunc erit in conculcationem ut lutum platearum./
11: Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ;/ in die illa longe fiet lex./
12: In die illa et usque ad te veniet de Assur,/ et usque ad civitates munitas,/ et a civitatibus munitis usque ad flumen,/ et ad mare de mari,/ et ad montem de monte./
13: Et terra erit in desolationem propter habitatores suos,/ et propter fructum cogitationum eorum.]\
14: [Pasce populum tuum in virga tua,/ gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli./ Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos./
15: Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti,/ ostendam ei mirabilia./
16: Videbunt gentes,/ et confundentur super omni fortitudine sua./ Ponent manum super os,/ aures eorum surdæ erunt./
17: Lingent pulverem sicut serpentes ;/ velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis./ Dominum Deum nostrum formidabunt,/ et timebunt te./
18: Quis, Deus, similis tui,/ qui aufers iniquitatem,/ et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ?/ Non immittet ultra furorem suum,/ quoniam volens misericordiam est./
19: Revertetur, et miserebitur nostri ;/ deponet iniquitates nostras,/ et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra./
20: Dabis veritatem Jacob,/ misericordiam Abraham,/ quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]