BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Nah/Na


Chapter: 1

1: Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.\
2: [Deus æmulator, et ulciscens Dominus :/ ulciscens Dominus, et habens furorem :/ ulciscens Dominus in hostes suos,/ et irascens ipse inimicis suis./
3: Dominus patiens, et magnus fortitudine,/ et mundans non faciet innocentem./ Dominus in tempestate et turbine viæ ejus,/ et nebulæ pulvis pedum ejus./
4: Increpans mare, et exsiccans illud,/ et omnia flumina ad desertum deducens./ Infirmatus est Basan et Carmelus,/ et flos Libani elanguit./
5: Montes commoti sunt ab eo,/ et colles desolati sunt :/ et contremuit terra a facie ejus,/ et orbis, et omnes habitantes in eo./
6: Ante faciem indignationis ejus quis stabit ?/ et quis resistet in ira furoris ejus ?/ Indignatio ejus effusa est ut ignis,/ et petræ dissolutæ sunt ab eo./
7: Bonus Dominus,/ et confortans in die tribulationis,/ et sciens sperantes in se./
8: Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus,/ et inimicos ejus persequentur tenebræ./
9: Quid cogitatis contra Dominum ?/ Consummationem ipse faciet :/ non consurget duplex tribulatio,/
10: quia sicut spinæ se invicem complectuntur,/ sic convivium eorum pariter potantium ;/ consumentur quasi stipula ariditate plena./
11: Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam,/ mente pertractans prævaricationem./
12: Hæc dicit Dominus :/ Si perfecti fuerint, et ita plures,/ sic quoque attondentur, et pertransibit :/ afflixi te, et non affligam te ultra./
13: Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo,/ et vincula tua disrumpam./
14: Et præcipiet super te Dominus ;/ non seminabitur ex nomine tuo amplius :/ de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ;/ ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es./
15: Ecce super montes pedes evangelizantis,/ et annuntiantis pacem./ Celebra, Juda, festivitates tuas,/ et redde vota tua,/ quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial :/ universus interiit.]

Chapter: 2

1: [Ascendit qui dispergat coram te,/ qui custodiat obsidionem :/ contemplare viam, conforta lumbos,/ robora virtutem valde./
2: Quia reddidit Dominus superbiam Jacob,/ sicut superbiam Israël ;/ quia vastatores dissipaverunt eos,/ et propagines eorum corruperunt./
3: Clypeus fortium ejus ignitus,/ viri exercitus in coccineis ;/ igneæ habenæ currus in die præparationis ejus,/ et agitatores consopiti sunt./
4: In itineribus conturbati sunt ;/ quadrigæ collisæ sunt in plateis :/ aspectus eorum quasi lampades,/ quasi fulgura discurrentia./
5: Recordabitur fortium suorum ;/ ruent in itineribus suis :/ velociter ascendent muros ejus,/ et præparabitur umbraculum./
6: Portæ fluviorum apertæ sunt,/ et templum ad solum dirutum./
7: Et miles captivus abductus est,/ et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ,/ murmurantes in cordibus suis./
8: Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ;/ ipsi vero fugerunt. State, state !/ et non est qui revertatur./
9: Diripite argentum, diripite aurum :/ et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus./
10: Dissipata est, et scissa, et dilacerata ;/ et cor tabescens, et dissolutio geniculorum,/ et defectio in cunctis renibus,/ et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ./
11: Ubi est habitaculum leonum,/ et pascua catulorum leonum,/ ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis,/ et non est qui exterreat ?/
12: Leo cepit sufficienter catulis suis,/ et necavit leænis suis,/ et implevit præda speluncas suas,/ et cubile suum rapina./
13: Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,/ et succendam usque ad fumum quadrigas tuas,/ et leunculos tuos comedet gladius,/ et exterminabo de terra prædam tuam,/ et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.]

Chapter: 3

1: [Væ civitas sanguinum,/ universa mendacii dilaceratione plena !/ non recedet a te rapina./
2: Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis,/ et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,/
3: et micantis gladii, et fulgurantis hastæ,/ et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ ;/ nec est finis cadaverum,/ et corruent in corporibus suis./
4: Propter multitudinem fornicationum meretricis/ speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia,/ quæ vendidit gentes in fornicationibus suis,/ et familias in maleficiis suis./
5: Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,/ et revelabo pudenda tua in facie tua ;/ et ostendam gentibus nuditatem tuam,/ et regnis ignominiam tuam./
6: Et projiciam super te abominationes,/ et contumeliis te afficiam,/ et ponam te in exemplum./
7: Et erit : omnis qui viderit te resiliet a te,/ et dicet : Vastata est Ninive./ Quis commovebit super te caput ?/ unde quæram consolatorem tibi ?/
8: Numquid melior es Alexandria populorum,/ quæ habitat in fluminibus ?/ aquæ in circuitu ejus ;/ cujus divitiæ, mare ;/ aquæ, muri ejus./
9: Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ;/ Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo./
10: Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem :/ parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum,/ et super inclytos ejus miserunt sortem,/ et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus./
11: Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta :/ et tu quæres auxilium ab inimico./
12: Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis :/ si concussæ fuerint, cadent in os comedentis./
13: Ecce populus tuus mulieres in medio tui :/ inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ,/ devorabit ignis vectes tuos./
14: Aquam propter obsidionem hauri tibi :/ exstrue munitiones tuas,/ intra in lutum, et calca,/ subigens tene laterem./
15: Ibi comedet te ignis,/ peribis gladio, devorabit te ut bruchus :/ congregare ut bruchus,/ multiplicare ut locusta./
16: Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli ;/ bruchus expansus est, et avolavit./
17: Custodes tui quasi locustæ,/ et parvuli tui quasi locustæ locustarum,/ quæ considunt in sepibus in die frigoris :/ sol ortus est, et avolaverunt,/ et non est cognitus locus earum ubi fuerint./
18: Dormitaverunt pastores tui, rex Assur,/ sepelientur principes tui :/ latitavit populus tuus in montibus,/ et non est qui congreget./
19: Non est obscura contritio tua ;/ pessima est plaga tua./ Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te :/ quia super quem non transiit malitia tua semper ?]