BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Phlm/Phlm


Chapter: 1

1: Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
2: et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
3: Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\
4: Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5: audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
6: ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
7: Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.\
8: Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
9: propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
10: obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11: qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
12: quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
13: quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
14: sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
15: Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :
16: jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
17: Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
18: si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
19: Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
20: ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
21: Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.\
22: Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
23: Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
24: Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
25: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.