BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Ps/Ps


Chapter: 1

1: [Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,/ et in via peccatorum non stetit,/ et in cathedra pestilentiæ non sedit ;/
2: sed in lege Domini voluntas ejus,/ et in lege ejus meditabitur die ac nocte./
3: Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,/ quod fructum suum dabit in tempore suo :/ et folium ejus non defluet ;/ et omnia quæcumque faciet prosperabuntur./
4: Non sic impii, non sic ;/ sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ./
5: Ideo non resurgent impii in judicio,/ neque peccatores in concilio justorum :/
6: quoniam novit Dominus viam justorum,/ et iter impiorum peribit.]

Chapter: 2

1: [Quare fremuerunt gentes,/ et populi meditati sunt inania ?/
2: Astiterunt reges terræ,/ et principes convenerunt in unum/ adversus Dominum, et adversus christum ejus./
3: Dirumpamus vincula eorum,/ et projiciamus a nobis jugum ipsorum./
4: Qui habitat in cælis irridebit eos,/ et Dominus subsannabit eos./
5: Tunc loquetur ad eos in ira sua,/ et in furore suo conturbabit eos./
6: Ego autem constitutus sum rex ab eo/ super Sion, montem sanctum ejus,/ prædicans præceptum ejus./
7: Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ;/ ego hodie genui te./
8: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam,/ et possessionem tuam terminos terræ./
9: Reges eos in virga ferrea,/ et tamquam vas figuli confringes eos./
10: Et nunc, reges, intelligite ;/ erudimini, qui judicatis terram./
11: Servite Domino in timore,/ et exsultate ei cum tremore./
12: Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus,/ et pereatis de via justa./
13: Cum exarserit in brevi ira ejus,/ beati omnes qui confidunt in eo.]

Chapter: 3

1: Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2: [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?/ Multi insurgunt adversum me ;/
3: multi dicunt animæ meæ :/ Non est salus ipsi in Deo ejus./
4: Tu autem Domine, susceptor meus es,/ gloria mea, et exaltans caput meum./
5: Voce mea ad Dominum clamavi ;/ et exaudivit me de monte sancto suo./
6: Ego dormivi, et soporatus sum ;/ et exsurrexi, quia Dominus suscepit me./
7: Non timebo millia populi circumdantis me./ Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus./
8: Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;/ dentes peccatorum contrivisti./
9: Domini est salus ;/ et super populum tuum benedictio tua.]

Chapter: 4

1: In finem, in carminibus. Psalmus David.
2: [Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ,/ in tribulatione dilatasti mihi./ Miserere mei, et exaudi orationem meam./
3: Filii hominum, usquequo gravi corde ?/ ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?/
4: Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ;/ Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum./
5: Irascimini, et nolite peccare ;/ quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini./
6: Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino./ Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?/
7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine :/ dedisti lætitiam in corde meo./
8: A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt./
9: In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;/
10: quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.]

Chapter: 5

1: In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
2: [Verba mea auribus percipe, Domine ;/ intellige clamorem meum./
3: Intende voci orationis meæ,/ rex meus et Deus meus./
4: Quoniam ad te orabo, Domine :/ mane exaudies vocem meam./
5: Mane astabo tibi, et videbo/ quoniam non Deus volens iniquitatem tu es./
6: Neque habitabit juxta te malignus,/ neque permanebunt injusti ante oculos tuos./
7: Odisti omnes qui operantur iniquitatem ;/ perdes omnes qui loquuntur mendacium./ Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus./
8: Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ/ introibo in domum tuam ;/ adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo./
9: Domine, deduc me in justitia tua :/ propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam./
10: Quoniam non est in ore eorum veritas ;/ cor eorum vanum est./
11: Sepulchrum patens est guttur eorum ;/ linguis suis dolose agebant :/ judica illos, Deus./ Decidant a cogitationibus suis ;/ secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,/ quoniam irritaverunt te, Domine./
12: Et lætentur omnes qui sperant in te ;/ in æternum exsultabunt, et habitabis in eis./ Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,/
13: quoniam tu benedices justo./ Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.]

Chapter: 6

1: In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2: [Domine, ne in furore tuo arguas me,/ neque in ira tua corripias me./
3: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ;/ sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea./
4: Et anima mea turbata est valde ;/ sed tu, Domine, usquequo ?/
5: Convertere, Domine, et eripe animam meam ;/ salvum me fac propter misericordiam tuam./
6: Quoniam non est in morte qui memor sit tui ;/ in inferno autem quis confitebitur tibi ?/
7: Laboravi in gemitu meo ;/ lavabo per singulas noctes lectum meum :/ lacrimis meis stratum meum rigabo./
8: Turbatus est a furore oculus meus ;/ inveteravi inter omnes inimicos meos./
9: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,/ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei./
10: Exaudivit Dominus deprecationem meam ;/ Dominus orationem meam suscepit./
11: Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ;/ convertantur, et erubescant valde velociter.]

Chapter: 7

1: Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
2: [Domine Deus meus, in te speravi ;/ salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :/
3: nequando rapiat ut leo animam meam,/ dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat./
4: Domine Deus meus, si feci istud,/ si est iniquitas in manibus meis,/
5: si reddidi retribuentibus mihi mala,/ decidam merito ab inimicis meis inanis./
6: Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ;/ et conculcet in terra vitam meam,/ et gloriam meam in pulverem deducat./
7: Exsurge, Domine, in ira tua,/ et exaltare in finibus inimicorum meorum :/ et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,/
8: et synagoga populorum circumdabit te :/ et propter hanc in altum regredere :/
9: Dominus judicat populos./ Judica me, Domine, secundum justitiam meam,/ et secundum innocentiam meam super me./
10: Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum,/ scrutans corda et renes, Deus./
11: Justum adjutorium meum a Domino,/ qui salvos facit rectos corde./
12: Deus judex justus, fortis, et patiens ;/ numquid irascitur per singulos dies ?/
13: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ;/ arcum suum tetendit, et paravit illum./
14: Et in eo paravit vasa mortis,/ sagittas suas ardentibus effecit./
15: Ecce parturiit injustitiam ;/ concepit dolorem, et peperit iniquitatem./
16: Lacum aperuit, et effodit eum ;/ et incidit in foveam quam fecit./
17: Convertetur dolor ejus in caput ejus,/ et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet./
18: Confitebor Domino secundum justitiam ejus,/ et psallam nomini Domini altissimi.]

Chapter: 8

1: In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2: [Domine, Dominus noster,/ quam admirabile est nomen tuum in universa terra !/ quoniam elevata est magnificentia tua super cælos./
3: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,/ ut destruas inimicum et ultorem./
4: Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum,/ lunam et stellas quæ tu fundasti./
5: Quid est homo, quod memor es ejus ?/ aut filius hominis, quoniam visitas eum ?/
6: Minuisti eum paulominus ab angelis ;/ gloria et honore coronasti eum ;/
7: et constituisti eum super opera manuum tuarum./
8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus,/ oves et boves universas,/ insuper et pecora campi,/
9: volucres cæli, et pisces maris/ qui perambulant semitas maris./
10: Domine, Dominus noster,/ quam admirabile est nomen tuum in universa terra !]

Chapter: 9

1: In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2: [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ;/ narrabo omnia mirabilia tua./
3: Lætabor et exsultabo in te ;/ psallam nomini tuo, Altissime./
4: In convertendo inimicum meum retrorsum ;/ infirmabuntur, et peribunt a facie tua./
5: Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ;/ sedisti super thronum, qui judicas justitiam./
6: Increpasti gentes, et periit impius :/ nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi./
7: Inimici defecerunt frameæ in finem,/ et civitates eorum destruxisti./ Periit memoria eorum cum sonitu ;/
8: et Dominus in æternum permanet./ Paravit in judicio thronum suum,/
9: et ipse judicabit orbem terræ in æquitate :/ judicabit populos in justitia./
10: Et factus est Dominus refugium pauperi ;/ adjutor in opportunitatibus, in tribulatione./
11: Et sperent in te qui noverunt nomen tuum,/ quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine./
12: Psallite Domino qui habitat in Sion ;/ annuntiate inter gentes studia ejus :/
13: quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ;/ non est oblitus clamorem pauperum./
14: Miserere mei, Domine :/ vide humilitatem meam de inimicis meis,/
15: qui exaltas me de portis mortis,/ ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion :/
16: exultabo in salutari tuo./ Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ;/ in laqueo isto quem absconderunt/ comprehensus est pes eorum./
17: Cognoscetur Dominus judicia faciens ;/ in operibus manuum suarum comprehensus est peccator./
18: Convertantur peccatores in infernum,/ omnes gentes quæ obliviscuntur Deum./
19: Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ;/ patientia pauperum non peribit in finem./
20: Exsurge, Domine ; non confortetur homo :/ judicentur gentes in conspectu tuo./
21: Constitue, Domine, legislatorem super eos,/ ut sciant gentes quoniam homines sunt./
22: Ut quid, Domine, recessisti longe ;/ despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?/
23: Dum superbit impius, incenditur pauper :/ comprehenduntur in consiliis quibus cogitant./
24: Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,/ et iniquus benedicitur./
25: Exacerbavit Dominum peccator :/ secundum multitudinem iræ suæ, non quæret./
26: Non est Deus in conspectu ejus ;/ inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore./ Auferuntur judicia tua a facie ejus ;/ omnium inimicorum suorum dominabitur./
27: Dixit enim in corde suo : Non movebor/ a generatione in generationem, sine malo./
28: Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ;/ sub lingua ejus labor et dolor./
29: Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,/ ut interficiat innocentem./
30: Oculi ejus in pauperem respiciunt ;/ insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua./ Insidiatur ut rapiat pauperem ;/ rapere pauperem dum attrahit eum./
31: In laqueo suo humiliabit eum ;/ inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum./
32: Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ;/ avertit faciem suam, ne videat in finem./
33: Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ;/ ne obliviscaris pauperum./
34: Propter quid irritavit impius Deum ?/ dixit enim in corde suo : Non requiret./
35: Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,/ ut tradas eos in manus tuas./ Tibi derelictus est pauper ;/ orphano tu eris adjutor./
36: Contere brachium peccatoris et maligni ;/ quæretur peccatum illius, et non invenietur./
37: Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ;/ peribitis, gentes, de terra illius./
38: Desiderium pauperum exaudivit Dominus ;/ præparationem cordis eorum audivit auris tua :/
39: judicare pupillo et humili,/ ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.]

Chapter: 10

1: In finem. Psalmus David.
2: [In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ :/ Transmigra in montem sicut passer ?/
3: Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ;/ paraverunt sagittas suas in pharetra,/ ut sagittent in obscuro rectos corde :/
4: quoniam quæ perfecisti destruxerunt ;/ justus autem, quid fecit ?/
5: Dominus in templo sancto suo ;/ Dominus in cælo sedes ejus./ Oculi ejus in pauperem respiciunt ;/ palpebræ ejus interrogant filios hominum./
6: Dominus interrogat justum et impium ;/ qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam./
7: Pluet super peccatores laqueos ;/ ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum./
8: Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit :/ æquitatem vidit vultus ejus.]

Chapter: 11

1: In finem, pro octava. Psalmus David.
2: [Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,/ quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum./
3: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ;/ labia dolosa, in corde et corde locuti sunt./
4: Disperdat Dominus universa labia dolosa,/ et linguam magniloquam./
5: Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ;/ labia nostra a nobis sunt./ Quis noster dominus est ?/
6: Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,/ nunc exsurgam, dicit Dominus./ Ponam in salutari ;/ fiducialiter agam in eo./
7: Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum,/ probatum terræ, purgatum septuplum./
8: Tu, Domine, servabis nos,/ et custodies nos a generatione hac in æternum./
9: In circuitu impii ambulant :/ secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.]

Chapter: 12

1: In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ?/ usquequo avertis faciem tuam a me ?/
2: quamdiu ponam consilia in anima mea ;/ dolorem in corde meo per diem ?/
3: usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?/
4: Respice, et exaudi me, Domine Deus meus./ Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;/
5: nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum./ Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;/
6: ego autem in misericordia tua speravi./ Exsultabit cor meum in salutari tuo./ Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ;/ et psallam nomini Domini altissimi.]

Chapter: 13

1: In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus./ Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ;/ non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./
2: Dominus de cælo prospexit super filios hominum,/ ut videat si est intelligens, aut requirens Deum./
3: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt./ Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./ Sepulchrum patens est guttur eorum ;/ linguis suis dolose agebant./ Venenum aspidum sub labiis eorum,/ quorum os maledictione et amaritudine plenum est ;/ veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem./ Contritio et infelicitas in viis eorum,/ et viam pacis non cognoverunt ;/ non est timor Dei ante oculos eorum./
4: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem,/ qui devorant plebem meam sicut escam panis ?/
5: Dominum non invocaverunt ;/ illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor./
6: Quoniam Dominus in generatione justa est :/ consilium inopis confudistis,/ quoniam Dominus spes ejus est./
7: Quis dabit ex Sion salutare Israël ?/ Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ,/ exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]

Chapter: 14

1: Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ?/ aut quis requiescet in monte sancto tuo ?/
2: Qui ingreditur sine macula,/ et operatur justitiam ;/
3: qui loquitur veritatem in corde suo :/ qui non egit dolum in lingua sua,/ nec fecit proximo suo malum,/ et opprobrium non accepit adversus proximos suos./
4: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ;/ timentes autem Dominum glorificat./ Qui jurat proximo suo, et non decipit ;/
5: qui pecuniam suam non dedit ad usuram,/ et munera super innocentem non accepit :/ qui facit hæc non movebitur in æternum.]

Chapter: 15

1: Tituli inscriptio, ipsi David. [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te./
2: Dixi Domino : Deus meus es tu,/ quoniam bonorum meorum non eges./
3: Sanctis qui sunt in terra ejus,/ mirificavit omnes voluntates meas in eis./
4: Multiplicatæ sunt infirmitates eorum :/ postea acceleraverunt./ Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus,/ nec memor ero nominum eorum per labia mea./
5: Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei :/ tu es qui restitues hæreditatem meam mihi./
6: Funes ceciderunt mihi in præclaris ;/ etenim hæreditas mea præclara est mihi./
7: Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ;/ insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei./
8: Providebam Dominum in conspectu meo semper :/ quoniam a dextris est mihi, ne commovear./
9: Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ;/ insuper et caro mea requiescet in spe./
10: Quoniam non derelinques animam meam in inferno,/ nec dabis sanctum tuum videre corruptionem./ Notas mihi fecisti vias vitæ ;/ adimplebis me lætitia cum vultu tuo :/ delectationes in dextera tua usque in finem.]

Chapter: 16

1: Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam ;/ intende deprecationem meam./ Auribus percipe orationem meam,/ non in labiis dolosis./
2: De vultu tuo judicium meum prodeat ;/ oculi tui videant æquitates./
3: Probasti cor meum, et visitasti nocte ;/ igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas./
4: Ut non loquatur os meum opera hominum :/ propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras./
5: Perfice gressus meos in semitis tuis,/ ut non moveantur vestigia mea./
6: Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ;/ inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea./
7: Mirifica misericordias tuas,/ qui salvos facis sperantes in te./
8: A resistentibus dexteræ tuæ custodi me/ ut pupillam oculi./ Sub umbra alarum tuarum protege me/
9: a facie impiorum qui me afflixerunt./ Inimici mei animam meam circumdederunt ;/
10: adipem suum concluserunt :/ os eorum locutum est superbiam./
11: Projicientes me nunc circumdederunt me ;/ oculos suos statuerunt declinare in terram./
12: Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam,/ et sicut catulus leonis habitans in abditis./
13: Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum :/ eripe animam meam ab impio ;/ frameam tuam
14: ab inimicis manus tuæ./ Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ;/ de absconditis tuis adimpletus est venter eorum./ Saturati sunt filiis,/ et dimiserunt reliquias suas parvulis suis./
15: Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ;/ satiabor cum apparuerit gloria tua.]

Chapter: 17

1: In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit :
2: [Diligam te, Domine, fortitudo mea./
3: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus./ Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ;/ protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus./
4: Laudans invocabo Dominum,/ et ab inimicis meis salvus ero./
5: Circumdederunt me dolores mortis,/ et torrentes iniquitatis conturbaverunt me./
6: Dolores inferni circumdederunt me ;/ præoccupaverunt me laquei mortis./
7: In tribulatione mea invocavi Dominum,/ et ad Deum meum clamavi :/ et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ;/ et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus./
8: Commota est, et contremuit terra ;/ fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt :/ quoniam iratus est eis./
9: Ascendit fumus in ira ejus,/ et ignis a facie ejus exarsit ;/ carbones succensi sunt ab eo./
10: Inclinavit cælos, et descendit,/ et caligo sub pedibus ejus./
11: Et ascendit super cherubim, et volavit ;/ volavit super pennas ventorum./
12: Et posuit tenebras latibulum suum ;/ in circuitu ejus tabernaculum ejus,/ tenebrosa aqua in nubibus aëris./
13: Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ;/ grando et carbones ignis./
14: Et intonuit de cælo Dominus,/ et Altissimus dedit vocem suam :/ grando et carbones ignis./
15: Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ;/ fulgura multiplicavit, et conturbavit eos./
16: Et apparuerunt fontes aquarum,/ et revelata sunt fundamenta orbis terrarum,/ ab increpatione tua, Domine,/ ab inspiratione spiritus iræ tuæ./
17: Misit de summo, et accepit me ;/ et assumpsit me de aquis multis./
18: Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me./ Quoniam confortati sunt super me ;/
19: prævenerunt me in die afflictionis meæ :/ et factus est Dominus protector meus./
20: Et eduxit me in latitudinem ;/ salvum me fecit, quoniam voluit me,/
21: et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,/ et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :/
22: quia custodivi vias Domini,/ nec impie gessi a Deo meo ;/
23: quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo,/ et justitias ejus non repuli a me./
24: Et ero immaculatus cum eo ;/ et observabo me ab iniquitate mea./
25: Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,/ et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus./
26: Cum sancto sanctus eris,/ et cum viro innocente innocens eris,/
27: et cum electo electus eris,/ et cum perverso perverteris./
28: Quoniam tu populum humilem salvum facies,/ et oculos superborum humiliabis./
29: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ;/ Deus meus, illumina tenebras meas./
30: Quoniam in te eripiar a tentatione ;/ et in Deo meo transgrediar murum./
31: Deus meus, impolluta via ejus ;/ eloquia Domini igne examinata :/ protector est omnium sperantium in se./
32: Quoniam quis deus præter Dominum ?/ aut quis deus præter Deum nostrum ?/
33: Deus qui præcinxit me virtute,/ et posuit immaculatam viam meam ;/
34: qui perfecit pedes meos tamquam cervorum,/ et super excelsa statuens me ;/
35: qui docet manus meas ad prælium./ Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,/
36: et dedisti mihi protectionem salutis tuæ :/ et dextera tua suscepit me,/ et disciplina tua correxit me in finem,/ et disciplina tua ipsa me docebit./
37: Dilatasti gressus meos subtus me,/ et non sunt infirmata vestigia mea./
38: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ;/ et non convertar donec deficiant./
39: Confringam illos, nec poterunt stare ;/ cadent subtus pedes meos./
40: Et præcinxisti me virtute ad bellum,/ et supplantasti insurgentes in me subtus me./
41: Et inimicos meos dedisti mihi dorsum,/ et odientes me disperdidisti./
42: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ;/ ad Dominum, nec exaudivit eos./
43: Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ;/ ut lutum platearum delebo eos./
44: Eripies me de contradictionibus populi ;/ constitues me in caput gentium./
45: Populus quem non cognovi servivit mihi ;/ in auditu auris obedivit mihi./
46: Filii alieni mentiti sunt mihi,/ filii alieni inveterati sunt,/ et claudicaverunt a semitis suis./
47: Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,/ et exaltetur Deus salutis meæ./
48: Deus qui das vindictas mihi,/ et subdis populos sub me ;/ liberator meus de inimicis meis iracundis./
49: Et ab insurgentibus in me exaltabis me ;/ a viro iniquo eripies me./
50: Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,/ et nomini tuo psalmum dicam ;/
51: magnificans salutes regis ejus,/ et faciens misericordiam christo suo David,/ et semini ejus usque in sæculum.]

Chapter: 18

1: In finem. Psalmus David.
2: [Cæli enarrant gloriam Dei,/ et opera manuum ejus annuntiat firmamentum./
3: Dies diei eructat verbum,/ et nox nocti indicat scientiam./
4: Non sunt loquelæ, neque sermones,/ quorum non audiantur voces eorum./
5: In omnem terram exivit sonus eorum,/ et in fines orbis terræ verba eorum./
6: In sole posuit tabernaculum suum ;/ et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo./ Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;/
7: a summo cælo egressio ejus./ Et occursus ejus usque ad summum ejus ;/ nec est qui se abscondat a calore ejus./
8: Lex Domini immaculata, convertens animas ;/ testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis./
9: Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ;/ præceptum Domini lucidum, illuminans oculos./
10: Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ;/ judicia Domini vera, justificata in semetipsa,/
11: desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,/ et dulciora super mel et favum./
12: Etenim servus tuus custodit ea ;/ in custodiendis illis retributio multa./
13: Delicta quis intelligit ?/ ab occultis meis munda me ;/
14: et ab alienis parce servo tuo./ Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero,/ et emundabor a delicto maximo./
15: Et erunt ut complaceant eloquia oris mei,/ et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper./ Domine, adjutor meus, et redemptor meus.]

Chapter: 19

1: In finem. Psalmus David.
2: [Exaudiat te Dominus in die tribulationis ;/ protegat te nomen Dei Jacob./
3: Mittat tibi auxilium de sancto,/ et de Sion tueatur te./
4: Memor sit omnis sacrificii tui,/ et holocaustum tuum pingue fiat./
5: Tribuat tibi secundum cor tuum,/ et omne consilium tuum confirmet./
6: Lætabimur in salutari tuo ;/ et in nomine Dei nostri magnificabimur./
7: Impleat Dominus omnes petitiones tuas ;/ nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum./ Exaudiet illum de cælo sancto suo,/ in potentatibus salus dexteræ ejus./
8: Hi in curribus, et hi in equis ;/ nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus./
9: Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ;/ nos autem surreximus, et erecti sumus./
10: Domine, salvum fac regem,/ et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]

Chapter: 20

1: In finem. Psalmus David.
2: [Domine, in virtute tua lætabitur rex,/ et super salutare tuum exsultabit vehementer./
3: Desiderium cordis ejus tribuisti ei,/ et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum./
4: Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ;/ posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso./
5: Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum,/ in sæculum, et in sæculum sæculi./
6: Magna est gloria ejus in salutari tuo ;/ gloriam et magnum decorem impones super eum./
7: Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ;/ lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo./
8: Quoniam rex sperat in Domino,/ et in misericordia Altissimi non commovebitur./
9: Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ;/ dextera tua inveniat omnes qui te oderunt./
10: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui :/ Dominus in ira sua conturbabit eos,/ et devorabit eos ignis./
11: Fructum eorum de terra perdes,/ et semen eorum a filiis hominum,/
12: quoniam declinaverunt in te mala ;/ cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire./
13: Quoniam pones eos dorsum ;/ in reliquiis tuis præparabis vultum eorum./
14: Exaltare, Domine, in virtute tua ;/ cantabimus et psallemus virtutes tuas.]

Chapter: 21

1: In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2: [Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?/ longe a salute mea verba delictorum meorum./
3: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;/ et nocte, et non ad insipientiam mihi./
4: Tu autem in sancto habitas, laus Israël./
5: In te speraverunt patres nostri ;/ speraverunt, et liberasti eos./
6: Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;/ in te speraverunt, et non sunt confusi./
7: Ego autem sum vermis, et non homo ;/ opprobrium hominum, et abjectio plebis./
8: Omnes videntes me deriserunt me ;/ locuti sunt labiis, et moverunt caput./
9: Speravit in Domino, eripiat eum :/ salvum faciat eum, quoniam vult eum./
10: Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,/ spes mea ab uberibus matris meæ./
11: In te projectus sum ex utero ;/ de ventre matris meæ Deus meus es tu :/
12: ne discesseris a me,/ quoniam tribulatio proxima est,/ quoniam non est qui adjuvet./
13: Circumdederunt me vituli multi ;/ tauri pingues obsederunt me./
14: Aperuerunt super me os suum,/ sicut leo rapiens et rugiens./
15: Sicut aqua effusus sum,/ et dispersa sunt omnia ossa mea :/ factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei./
16: Aruit tamquam testa virtus mea,/ et lingua mea adhæsit faucibus meis :/ et in pulverem mortis deduxisti me./
17: Quoniam circumdederunt me canes multi ;/ concilium malignantium obsedit me./ Foderunt manus meas et pedes meos ;/
18: dinumeraverunt omnia ossa mea./ Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me./
19: Diviserunt sibi vestimenta mea,/ et super vestem meam miserunt sortem./
20: Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;/ ad defensionem meam conspice./
21: Erue a framea, Deus, animam meam,/ et de manu canis unicam meam./
22: Salva me ex ore leonis,/ et a cornibus unicornium humilitatem meam./
23: Narrabo nomen tuum fratribus meis ;/ in medio ecclesiæ laudabo te./
24: Qui timetis Dominum, laudate eum ;/ universum semen Jacob, glorificate eum./
25: Timeat eum omne semen Israël,/ quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,/ nec avertit faciem suam a me :/ et cum clamarem ad eum, exaudivit me./
26: Apud te laus mea in ecclesia magna ;/ vota mea reddam in conspectu timentium eum./
27: Edent pauperes, et saturabuntur,/ et laudabunt Dominum qui requirunt eum :/ vivent corda eorum in sæculum sæculi./
28: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;/ et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :/
29: quoniam Domini est regnum,/ et ipse dominabitur gentium./
30: Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;/ in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram./
31: Et anima mea illi vivet ;/ et semen meum serviet ipsi./
32: Annuntiabitur Domino generatio ventura ;/ et annuntiabunt cæli justitiam ejus/ populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]

Chapter: 22

1: Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit :/
2: in loco pascuæ, ibi me collocavit./ Super aquam refectionis educavit me ;/
3: animam meam convertit./ Deduxit me super semitas justitiæ/ propter nomen suum./
4: Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis,/ non timebo mala, quoniam tu mecum es./ Virga tua, et baculus tuus,/ ipsa me consolata sunt./
5: Parasti in conspectu meo mensam/ adversus eos qui tribulant me ;/ impinguasti in oleo caput meum :/ et calix meus inebrians, quam præclarus est !/
6: Et misericordia tua subsequetur me/ omnibus diebus vitæ meæ ;/ et ut inhabitem in domo Domini/ in longitudinem dierum.]

Chapter: 23

1: Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus ;/ orbis terrarum, et universi qui habitant in eo./
2: Quia ipse super maria fundavit eum,/ et super flumina præparavit eum./
3: Quis ascendet in montem Domini ?/ aut quis stabit in loco sancto ejus ?/
4: Innocens manibus et mundo corde,/ qui non accepit in vano animam suam,/ nec juravit in dolo proximo suo :/
5: hic accipiet benedictionem a Domino,/ et misericordiam a Deo salutari suo./
6: Hæc est generatio quærentium eum,/ quærentium faciem Dei Jacob./
7: Attollite portas, principes, vestras,/ et elevamini, portæ æternales,/ et introibit rex gloriæ./
8: Quis est iste rex gloriæ ?/ Dominus fortis et potens,/ Dominus potens in prælio./
9: Attollite portas, principes, vestras,/ et elevamini, portæ æternales,/ et introibit rex gloriæ./
10: Quis est iste rex gloriæ ?/ Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.]

Chapter: 24

1: In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam :/
2: Deus meus, in te confido ; non erubescam./
3: Neque irrideant me inimici mei :/ etenim universi qui sustinent te, non confundentur./
4: Confundantur omnes iniqua agentes supervacue./ Vias tuas, Domine, demonstra mihi,/ et semitas tuas edoce me./
5: Dirige me in veritate tua, et doce me,/ quia tu es Deus salvator meus,/ et te sustinui tota die./
6: Reminiscere miserationum tuarum, Domine,/ et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt./
7: Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris./ Secundum misericordiam tuam memento mei tu,/ propter bonitatem tuam, Domine./
8: Dulcis et rectus Dominus ;/ propter hoc legem dabit delinquentibus in via./
9: Diriget mansuetos in judicio ;/ docebit mites vias suas./
10: Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,/ requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus./
11: Propter nomen tuum, Domine,/ propitiaberis peccato meo ; multum est enim./
12: Quis est homo qui timet Dominum ?/ legem statuit ei in via quam elegit./
13: Anima ejus in bonis demorabitur,/ et semen ejus hæreditabit terram./
14: Firmamentum est Dominus timentibus eum ;/ et testamentum ipsius ut manifestetur illis./
15: Oculi mei semper ad Dominum,/ quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos./
16: Respice in me, et miserere mei,/ quia unicus et pauper sum ego./
17: Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt :/ de necessitatibus meis erue me./
18: Vide humilitatem meam et laborem meum,/ et dimitte universa delicta mea./
19: Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,/ et odio iniquo oderunt me./
20: Custodi animam meam, et erue me :/ non erubescam, quoniam speravi in te./
21: Innocentes et recti adhæserunt mihi,/ quia sustinui te./
22: Libera, Deus, Israël/ ex omnibus tribulationibus suis.]

Chapter: 25

1: In finem. Psalmus David. [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum,/ et in Domino sperans non infirmabor./
2: Proba me, Domine, et tenta me ;/ ure renes meos et cor meum./
3: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,/ et complacui in veritate tua./
4: Non sedi cum concilio vanitatis,/ et cum iniqua gerentibus non introibo./
5: Odivi ecclesiam malignantium,/ et cum impiis non sedebo./
6: Lavabo inter innocentes manus meas,/ et circumdabo altare tuum, Domine :/
7: ut audiam vocem laudis,/ et enarrem universa mirabilia tua./
8: Domine, dilexi decorem domus tuæ,/ et locum habitationis gloriæ tuæ./
9: Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam,/ et cum viris sanguinum vitam meam :/
10: in quorum manibus iniquitates sunt ;/ dextera eorum repleta est muneribus./
11: Ego autem in innocentia mea ingressus sum ;/ redime me, et miserere mei./
12: Pes meus stetit in directo ;/ in ecclesiis benedicam te, Domine.]

Chapter: 26

1: Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ?/ Dominus protector vitæ meæ :/ a quo trepidabo ?/
2: Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas,/ qui tribulant me inimici mei,/ ipsi infirmati sunt et ceciderunt./
3: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ;/ si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo./
4: Unam petii a Domino, hanc requiram,/ ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ;/ ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus./
5: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ;/ in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui./
6: In petra exaltavit me,/ et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos./ Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ;/ cantabo, et psalmum dicam Domino./
7: Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ;/ miserere mei, et exaudi me./
8: Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ;/ faciem tuam, Domine, requiram./
9: Ne avertas faciem tuam a me ;/ ne declines in ira a servo tuo./ Adjutor meus esto ; ne derelinquas me,/ neque despicias me, Deus salutaris meus./
10: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ;/ Dominus autem assumpsit me./
11: Legem pone mihi, Domine, in via tua,/ et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos./
12: Ne tradideris me in animas tribulantium me,/ quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,/ et mentita est iniquitas sibi./
13: Credo videre bona Domini in terra viventium./
14: Expecta Dominum, viriliter age :/ et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.]

Chapter: 27

1: Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me :/ nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum./
2: Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ;/ dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum./
3: Ne simul trahas me cum peccatoribus,/ et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ;/ qui loquuntur pacem cum proximo suo,/ mala autem in cordibus eorum./
4: Da illis secundum opera eorum,/ et secundum nequitiam adinventionum ipsorum./ Secundum opera manuum eorum tribue illis ;/ redde retributionem eorum ipsis./
5: Quoniam non intellexerunt opera Domini,/ et in opera manuum ejus destrues illos,/ et non ædificabis eos./
6: Benedictus Dominus,/ quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ./
7: Dominus adjutor meus et protector meus ;/ in ipso speravit cor meum, et adjutus sum :/ et refloruit caro mea,/ et ex voluntate mea confitebor ei./
8: Dominus fortitudo plebis suæ,/ et protector salvationum christi sui est./
9: Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ;/ et rege eos, et extolle illos usque in æternum.]

Chapter: 28

1: Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei,/ afferte Domino filios arietum./
2: Afferte Domino gloriam et honorem ;/ afferte Domino gloriam nomini ejus ;/ adorate Dominum in atrio sancto ejus./
3: Vox Domini super aquas ;/ Deus majestatis intonuit :/ Dominus super aquas multas./
4: Vox Domini in virtute ;/ vox Domini in magnificentia./
5: Vox Domini confringentis cedros,/ et confringet Dominus cedros Libani :/
6: et comminuet eas, tamquam vitulum Libani,/ et dilectus quemadmodum filius unicornium./
7: Vox Domini intercidentis flammam ignis ;/
8: vox Domini concutientis desertum :/ et commovebit Dominus desertum Cades./
9: Vox Domini præparantis cervos :/ et revelabit condensa,/ et in templo ejus omnes dicent gloriam./
10: Dominus diluvium inhabitare facit,/ et sedebit Dominus rex in æternum./
11: Dominus virtutem populo suo dabit ;/ Dominus benedicet populo suo in pace.]

Chapter: 29

1: Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
2: [Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,/ nec delectasti inimicos meos super me./
3: Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me./
4: Domine, eduxisti ab inferno animam meam ;/ salvasti me a descendentibus in lacum./
5: Psallite Domino, sancti ejus ;/ et confitemini memoriæ sanctitatis ejus./
6: Quoniam ira in indignatione ejus,/ et vita in voluntate ejus :/ ad vesperum demorabitur fletus,/ et ad matutinum lætitia./
7: Ego autem dixi in abundantia mea :/ Non movebor in æternum./
8: Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ;/ avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus./
9: Ad te, Domine, clamabo,/ et ad Deum meum deprecabor./
10: Quæ utilitas in sanguine meo,/ dum descendo in corruptionem ?/ numquid confitebitur tibi pulvis,/ aut annuntiabit veritatem tuam ?/
11: Audivit Dominus, et misertus est mei ;/ Dominus factus est adjutor meus./
12: Convertisti planctum meum in gaudium mihi ;/ conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :/
13: ut cantet tibi gloria mea, et non compungar./ Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.]

Chapter: 30

1: In finem. Psalmus David, pro extasi.
2: [In te, Domine, speravi ;/ non confundar in æternum :/ in justitia tua libera me./
3: Inclina ad me aurem tuam ;/ accelera ut eruas me./ Esto mihi in Deum protectorem,/ et in domum refugii, ut salvum me facias :/
4: quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ;/ et propter nomen tuum deduces me et enutries me./
5: Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi,/ quoniam tu es protector meus./
6: In manus tuas commendo spiritum meum ;/ redemisti me, Domine Deus veritatis./
7: Odisti observantes vanitates supervacue ;/ ego autem in Domino speravi./
8: Exsultabo, et lætabor in misericordia tua,/ quoniam respexisti humilitatem meam ;/ salvasti de necessitatibus animam meam./
9: Nec conclusisti me in manibus inimici :/ statuisti in loco spatioso pedes meos./
10: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ;/ conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus./
11: Quoniam defecit in dolore vita mea,/ et anni mei in gemitibus./ Infirmata est in paupertate virtus mea,/ et ossa mea conturbata sunt./
12: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium,/ et vicinis meis valde, et timor notis meis ;/ qui videbant me foras fugerunt a me./
13: Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ;/ factus sum tamquam vas perditum :/
14: quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu./ In eo dum convenirent simul adversum me,/ accipere animam meam consiliati sunt./
15: Ego autem in te speravi, Domine ;/ dixi : Deus meus es tu ;/
16: in manibus tuis sortes meæ :/ eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me./
17: Illustra faciem tuam super servum tuum ;/ salvum me fac in misericordia tua./
18: Domine, non confundar, quoniam invocavi te./ Erubescant impii, et deducantur in infernum ;/
19: muta fiant labia dolosa,/ quæ loquuntur adversus justum iniquitatem,/ in superbia, et in abusione./
20: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,/ quam abscondisti timentibus te ;/ perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !/
21: Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ;/ proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum./
22: Benedictus Dominus,/ quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita./
23: Ego autem dixi in excessu mentis meæ :/ Projectus sum a facie oculorum tuorum :/ ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te./
24: Diligite Dominum, omnes sancti ejus,/ quoniam veritatem requiret Dominus,/ et retribuet abundanter facientibus superbiam./
25: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,/ omnes qui speratis in Domino.]

Chapter: 31

1: Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates,/ et quorum tecta sunt peccata./
2: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,/ nec est in spiritu ejus dolus./
3: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,/ dum clamarem tota die./
4: Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,/ conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina./
5: Delictum meum cognitum tibi feci,/ et injustitiam meam non abscondi./ Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ;/ et tu remisisti impietatem peccati mei./
6: Pro hac orabit ad te omnis sanctus/ in tempore opportuno./ Verumtamen in diluvio aquarum multarum,/ ad eum non approximabunt./
7: Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ;/ exsultatio mea, erue me a circumdantibus me./
8: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ;/ firmabo super te oculos meos./
9: Nolite fieri sicut equus et mulus,/ quibus non est intellectus./ In camo et freno maxillas eorum constringe,/ qui non approximant ad te./
10: Multa flagella peccatoris ;/ sperantem autem in Domino misericordia circumdabit./
11: Lætamini in Domino, et exsultate, justi ;/ et gloriamini, omnes recti corde.]

Chapter: 32

1: Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino ;/ rectos decet collaudatio./
2: Confitemini Domino in cithara ;/ in psalterio decem chordarum psallite illi./
3: Cantate ei canticum novum ;/ bene psallite ei in vociferatione./
4: Quia rectum est verbum Domini,/ et omnia opera ejus in fide./
5: Diligit misericordiam et judicium ;/ misericordia Domini plena est terra./
6: Verbo Domini cæli firmati sunt,/ et spiritu oris ejus omnis virtus eorum./
7: Congregans sicut in utre aquas maris ;/ ponens in thesauris abyssos./
8: Timeat Dominum omnis terra ;/ ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem./
9: Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;/ ipse mandavit et creata sunt./
10: Dominus dissipat consilia gentium ;/ reprobat autem cogitationes populorum,/ et reprobat consilia principum./
11: Consilium autem Domini in æternum manet ;/ cogitationes cordis ejus in generatione et generationem./
12: Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;/ populus quem elegit in hæreditatem sibi./
13: De cælo respexit Dominus ;/ vidit omnes filios hominum./
14: De præparato habitaculo suo/ respexit super omnes qui habitant terram :/
15: qui finxit sigillatim corda eorum ;/ qui intelligit omnia opera eorum./
16: Non salvatur rex per multam virtutem,/ et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ./
17: Fallax equus ad salutem ;/ in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur./
18: Ecce oculi Domini super metuentes eum,/ et in eis qui sperant super misericordia ejus :/
19: ut eruat a morte animas eorum,/ et alat eos in fame./
20: Anima nostra sustinet Dominum,/ quoniam adjutor et protector noster est./
21: Quia in eo lætabitur cor nostrum,/ et in nomine sancto ejus speravimus./
22: Fiat misericordia tua, Domine, super nos,/ quemadmodum speravimus in te.]

Chapter: 33

1: Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
2: [Benedicam Dominum in omni tempore ;/ semper laus ejus in ore meo./
3: In Domino laudabitur anima mea :/ audiant mansueti, et lætentur./
4: Magnificate Dominum mecum,/ et exaltemus nomen ejus in idipsum./
5: Exquisivi Dominum, et exaudivit me ;/ et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me./
6: Accedite ad eum, et illuminamini ;/ et facies vestræ non confundentur./
7: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,/ et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum./
8: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum,/ et eripiet eos./
9: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ;/ beatus vir qui sperat in eo./
10: Timete Dominum, omnes sancti ejus,/ quoniam non est inopia timentibus eum./
11: Divites eguerunt, et esurierunt ;/ inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono./
12: Venite, filii ; audite me :/ timorem Domini docebo vos./
13: Quis est homo qui vult vitam ;/ diligit dies videre bonos ?/
14: Prohibe linguam tuam a malo,/ et labia tua ne loquantur dolum./
15: Diverte a malo, et fac bonum ;/ inquire pacem, et persequere eam./
16: Oculi Domini super justos,/ et aures ejus in preces eorum./
17: Vultus autem Domini super facientes mala,/ ut perdat de terra memoriam eorum./
18: Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ;/ et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos./
19: Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde,/ et humiles spiritu salvabit./
20: Multæ tribulationes justorum ;/ et de omnibus his liberabit eos Dominus./
21: Custodit Dominus omnia ossa eorum :/ unum ex his non conteretur./
22: Mors peccatorum pessima ;/ et qui oderunt justum delinquent./
23: Redimet Dominus animas servorum suorum,/ et non delinquent omnes qui sperant in eo.]

Chapter: 34

1: Ipsi David. [Judica, Domine, nocentes me ;/ expugna impugnantes me./
2: Apprehende arma et scutum,/ et exsurge in adjutorium mihi./
3: Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ;/ dic animæ meæ : Salus tua ego sum./
4: Confundantur et revereantur quærentes animam meam ;/ avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala./
5: Fiant tamquam pulvis ante faciem venti,/ et angelus Domini coarctans eos./
6: Fiat via illorum tenebræ et lubricum,/ et angelus Domini persequens eos./
7: Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam./
8: Veniat illi laqueus quem ignorat,/ et captio quam abscondit apprehendat eum,/ et in laqueum cadat in ipsum./
9: Anima autem mea exsultabit in Domino,/ et delectabitur super salutari suo./
10: Omnia ossa mea dicent :/ Domine, quis similis tibi ?/ eripiens inopem de manu fortiorum ejus ;/ egenum et pauperem a diripientibus eum./
11: Surgentes testes iniqui,/ quæ ignorabam interrogabant me./
12: Retribuebant mihi mala pro bonis,/ sterilitatem animæ meæ./
13: Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ;/ humiliabam in jejunio animam meam,/ et oratio mea in sinu meo convertetur./
14: Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ;/ quasi lugens et contristatus sic humiliabar./
15: Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ;/ congregata sunt super me flagella, et ignoravi./
16: Dissipati sunt, nec compuncti ;/ tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ;/ frenduerunt super me dentibus suis./
17: Domine, quando respicies ?/ Restitue animam meam a malignitate eorum ;/ a leonibus unicam meam./
18: Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te./
19: Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique,/ qui oderunt me gratis, et annuunt oculis./
20: Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ;/ et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant./
21: Et dilataverunt super me os suum ;/ dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri./
22: Vidisti, Domine : ne sileas ;/ Domine, ne discedas a me./
23: Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ;/ et Dominus meus, in causam meam./
24: Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus,/ et non supergaudeant mihi./
25: Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ;/ nec dicant : Devoravimus eum./
26: Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ;/ induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me./
27: Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ;/ et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus./
28: Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ;/ tota die laudem tuam.]

Chapter: 35

1: In finem. Servo Domini ipsi David.
2: [Dixit injustus ut delinquat in semetipso :/ non est timor Dei ante oculos ejus./
3: Quoniam dolose egit in conspectu ejus,/ ut inveniatur iniquitas ejus ad odium./
4: Verba oris ejus iniquitas, et dolus ;/ noluit intelligere ut bene ageret./
5: Iniquitatem meditatus est in cubili suo ;/ astitit omni viæ non bonæ :/ malitiam autem non odivit./
6: Domine, in cælo misericordia tua,/ et veritas tua usque ad nubes./
7: Justitia tua sicut montes Dei ;/ judicia tua abyssus multa./ Homines et jumenta salvabis, Domine,/
8: quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus./ Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt./
9: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,/ et torrente voluptatis tuæ potabis eos :/
10: quoniam apud te est fons vitæ,/ et in lumine tuo videbimus lumen./
11: Prætende misericordiam tuam scientibus te,/ et justitiam tuam his qui recto sunt corde./
12: Non veniat mihi pes superbiæ,/ et manus peccatoris non moveat me./
13: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ;/ expulsi sunt, nec potuerunt stare.]

Chapter: 36

1: Psalmus ipsi David. [Noli æmulari in malignantibus,/ neque zelaveris facientes iniquitatem :/
2: quoniam tamquam fœnum velociter arescent,/ et quemadmodum olera herbarum cito decident./
3: Spera in Domino, et fac bonitatem ;/ et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus./
4: Delectare in Domino,/ et dabit tibi petitiones cordis tui./
5: Revela Domino viam tuam,/ et spera in eo, et ipse faciet./
6: Et educet quasi lumen justitiam tuam,/ et judicium tuum tamquam meridiem./
7: Subditus esto Domino, et ora eum./ Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua ;/ in homine faciente injustitias./
8: Desine ab ira, et derelinque furorem ;/ noli æmulari ut maligneris./
9: Quoniam qui malignantur exterminabuntur ;/ sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram./
10: Et adhuc pusillum, et non erit peccator ;/ et quæres locum ejus, et non invenies./
11: Mansueti autem hæreditabunt terram,/ et delectabuntur in multitudine pacis./
12: Observabit peccator justum,/ et stridebit super eum dentibus suis./
13: Dominus autem irridebit eum,/ quoniam prospicit quod veniet dies ejus./
14: Gladium evaginaverunt peccatores ;/ intenderunt arcum suum :/ ut dejiciant pauperem et inopem,/ ut trucident rectos corde./
15: Gladius eorum intret in corda ipsorum,/ et arcus eorum confringatur./
16: Melius est modicum justo,/ super divitias peccatorum multas :/
17: quoniam brachia peccatorum conterentur :/ confirmat autem justos Dominus./
18: Novit Dominus dies immaculatorum,/ et hæreditas eorum in æternum erit./
19: Non confundentur in tempore malo,/ et in diebus famis saturabuntur :/
20: quia peccatores peribunt./ Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,/ deficientes quemadmodum fumus deficient./
21: Mutuabitur peccator, et non solvet ;/ justus autem miseretur et tribuet :/
22: quia benedicentes ei hæreditabunt terram ;/ maledicentes autem ei disperibunt./
23: Apud Dominum gressus hominis dirigentur,/ et viam ejus volet./
24: Cum ceciderit, non collidetur,/ quia Dominus supponit manum suam./
25: Junior fui, etenim senui ;/ et non vidi justum derelictum,/ nec semen ejus quærens panem./
26: Tota die miseretur et commodat ;/ et semen illius in benedictione erit./
27: Declina a malo, et fac bonum,/ et inhabita in sæculum sæculi :/
28: quia Dominus amat judicium,/ et non derelinquet sanctos suos :/ in æternum conservabuntur./ Injusti punientur,/ et semen impiorum peribit./
29: Justi autem hæreditabunt terram,/ et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam./
30: Os justi meditabitur sapientiam,/ et lingua ejus loquetur judicium./
31: Lex Dei ejus in corde ipsius,/ et non supplantabuntur gressus ejus./
32: Considerat peccator justum,/ et quærit mortificare eum./
33: Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus,/ nec damnabit eum cum judicabitur illi./
34: Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,/ et exaltabit te ut hæreditate capias terram :/ cum perierint peccatores, videbis./
35: Vidi impium superexaltatum,/ et elevatum sicut cedros Libani :/
36: et transivi, et ecce non erat ;/ et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus./
37: Custodi innocentiam, et vide æquitatem,/ quoniam sunt reliquiæ homini pacifico./
38: Injusti autem disperibunt simul ;/ reliquiæ impiorum interibunt./
39: Salus autem justorum a Domino ;/ et protector eorum in tempore tribulationis./
40: Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ;/ et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos,/ quia speraverunt in eo.]

Chapter: 37

1: Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2: [Domine, ne in furore tuo arguas me,/ neque in ira tua corripias me :/
3: quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi,/ et confirmasti super me manum tuam./
4: Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ;/ non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :/
5: quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum,/ et sicut onus grave gravatæ sunt super me./
6: Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ,/ a facie insipientiæ meæ./
7: Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ;/ tota die contristatus ingrediebar./
8: Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus,/ et non est sanitas in carne mea./
9: Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ;/ rugiebam a gemitu cordis mei./
10: Domine, ante te omne desiderium meum,/ et gemitus meus a te non est absconditus./
11: Cor meum conturbatum est ;/ dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum,/ et ipsum non est mecum./
12: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ;/ et qui juxta me erant, de longe steterunt :/ et vim faciebant qui quærebant animam meam./
13: Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates,/ et dolos tota die meditabantur./
14: Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ;/ et sicut mutus non aperiens os suum./
15: Et factus sum sicut homo non audiens,/ et non habens in ore suo redargutiones./
16: Quoniam in te, Domine, speravi ;/ tu exaudies me, Domine Deus meus./
17: Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ;/ et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt./
18: Quoniam ego in flagella paratus sum,/ et dolor meus in conspectu meo semper./
19: Quoniam iniquitatem meam annuntiabo,/ et cogitabo pro peccato meo./
20: Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me :/ et multiplicati sunt qui oderunt me inique./
21: Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi,/ quoniam sequebar bonitatem./
22: Ne derelinquas me, Domine Deus meus ;/ ne discesseris a me./
23: Intende in adjutorium meum,/ Domine Deus salutis meæ.]

Chapter: 38

1: In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2: [Dixi : Custodiam vias meas :/ ut non delinquam in lingua mea./ Posui ori meo custodiam,/ cum consisteret peccator adversum me./
3: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ;/ et dolor meus renovatus est./
4: Concaluit cor meum intra me ;/ et in meditatione mea exardescet ignis./
5: Locutus sum in lingua mea :/ Notum fac mihi, Domine, finem meum,/ et numerum dierum meorum quis est,/ ut sciam quid desit mihi./
6: Ecce mensurabiles posuisti dies meos,/ et substantia mea tamquam nihilum ante te./ Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens./
7: Verumtamen in imagine pertransit homo ;/ sed et frustra conturbatur :/ thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea./
8: Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ?/ et substantia mea apud te est./
9: Ab omnibus iniquitatibus meis erue me :/ opprobrium insipienti dedisti me./
10: Obmutui, et non aperui os meum,/ quoniam tu fecisti ;/
11: amove a me plagas tuas./
12: A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus :/ propter iniquitatem corripuisti hominem./ Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus :/ verumtamen vane conturbatur omnis homo./
13: Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ;/ auribus percipe lacrimas meas./ Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,/ et peregrinus sicut omnes patres mei./
14: Remitte mihi, ut refrigerer/ priusquam abeam et amplius non ero.]

Chapter: 39

1: In finem. Psalmus ipsi David.
2: [Exspectans exspectavi Dominum,/ et intendit mihi./
3: Et exaudivit preces meas,/ et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis./ Et statuit super petram pedes meos,/ et direxit gressus meos./
4: Et immisit in os meum canticum novum,/ carmen Deo nostro./ Videbunt multi, et timebunt,/ et sperabunt in Domino./
5: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus,/ et non respexit in vanitates et insanias falsas./
6: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ;/ et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi./ Annuntiavi et locutus sum :/ multiplicati sunt super numerum./
7: Sacrificium et oblationem noluisti ;/ aures autem perfecisti mihi./ Holocaustum et pro peccato non postulasti ;/
8: tunc dixi : Ecce venio./ In capite libri scriptum est de me,/
9: ut facerem voluntatem tuam./ Deus meus, volui,/ et legem tuam in medio cordis mei./
10: Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ;/ ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti./
11: Justitiam tuam non abscondi in corde meo ;/ veritatem tuam et salutare tuum dixi ;/ non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo./
12: Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ;/ misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me./
13: Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ;/ comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem./ Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei,/ et cor meum dereliquit me./
14: Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ;/ Domine, ad adjuvandum me respice./
15: Confundantur et revereantur simul,/ qui quærunt animam meam ut auferant eam ;/ convertantur retrorsum et revereantur,/ qui volunt mihi mala./
16: Ferant confestim confusionem suam,/ qui dicunt mihi : Euge, euge !/
17: Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ;/ et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum./
18: Ego autem mendicus sum et pauper ;/ Dominus sollicitus est mei./ Adjutor meus et protector meus tu es ;/ Deus meus, ne tardaveris.]

Chapter: 40

1: In finem. Psalmus ipsi David.
2: [Beatus qui intelligit super egenum et pauperem :/ in die mala liberabit eum Dominus./
3: Dominus conservet eum, et vivificet eum,/ et beatum faciat eum in terra,/ et non tradat eum in animam inimicorum ejus./
4: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ;/ universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus./
5: Ego dixi : Domine, miserere mei ;/ sana animam meam, quia peccavi tibi./
6: Inimici mei dixerunt mala mihi :/ Quando morietur, et peribit nomen ejus ?/
7: Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ;/ cor ejus congregavit iniquitatem sibi./ Egrediebatur foras et loquebatur./
8: In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ;/ adversum me cogitabant mala mihi./
9: Verbum iniquum constituerunt adversum me :/ Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?/
10: Etenim homo pacis meæ in quo speravi,/ qui edebat panes meos,/ magnificavit super me supplantationem./
11: Tu autem, Domine, miserere mei,/ et resuscita me ; et retribuam eis./
12: In hoc cognovi quoniam voluisti me,/ quoniam non gaudebit inimicus meus super me./
13: Me autem propter innocentiam suscepisti ;/ et confirmasti me in conspectu tuo in æternum./
14: Benedictus Dominus Deus Israël/ a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.]

Chapter: 41

1: In finem. Intellectus filiis Core.
2: [Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,/ ita desiderat anima mea ad te, Deus./
3: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ;/ quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?/
4: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte,/ dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?/
5: Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam,/ quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,/ in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis./
6: Quare tristis es, anima mea ?/ et quare conturbas me ?/ Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,/ salutare vultus mei,/
7: et Deus meus./ Ad meipsum anima mea conturbata est :/ propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico./
8: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ;/ omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt./
9: In die mandavit Dominus misericordiam suam,/ et nocte canticum ejus ;/ apud me oratio Deo vitæ meæ./
10: Dicam Deo : Susceptor meus es ;/ quare oblitus es mei ?/ et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?/
11: Dum confringuntur ossa mea,/ exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei,/ dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?/
12: Quare tristis es, anima mea ?/ et quare conturbas me ?/ Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,/ salutare vultus mei, et Deus meus.]

Chapter: 42

1: Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta :/ ab homine iniquo et doloso erue me./
2: Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ?/ et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?/
3: Emitte lucem tuam et veritatem tuam :/ ipsa me deduxerunt, et adduxerunt/ in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua./
4: Et introibo ad altare Dei,/ ad Deum qui lætificat juventutem meam./ Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus./
5: Quare tristis es, anima mea ?/ et quare conturbas me ?/ Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,/ salutare vultus mei, et Deus meus.]

Chapter: 43

1: In finem. Filiis Core ad intellectum.
2: [Deus, auribus nostris audivimus,/ patres nostri annuntiaverunt nobis,/ opus quod operatus es in diebus eorum,/ et in diebus antiquis./
3: Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ;/ afflixisti populos, et expulisti eos./
4: Nec enim in gladio suo possederunt terram,/ et brachium eorum non salvavit eos :/ sed dextera tua et brachium tuum,/ et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis./
5: Tu es ipse rex meus et Deus meus,/ qui mandas salutes Jacob./
6: In te inimicos nostros ventilabimus cornu,/ et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis./
7: Non enim in arcu meo sperabo,/ et gladius meus non salvabit me :/
8: salvasti enim nos de affligentibus nos,/ et odientes nos confudisti./
9: In Deo laudabimur tota die,/ et in nomine tuo confitebimur in sæculum./
10: Nunc autem repulisti et confudisti nos,/ et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris./
11: Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,/ et qui oderunt nos diripiebant sibi./
12: Dedisti nos tamquam oves escarum,/ et in gentibus dispersisti nos./
13: Vendidisti populum tuum sine pretio,/ et non fuit multitudo in commutationibus eorum./
14: Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;/ subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro./
15: Posuisti nos in similitudinem gentibus ;/ commotionem capitis in populis./
16: Tota die verecundia mea contra me est,/ et confusio faciei meæ cooperuit me :/
17: a voce exprobrantis et obloquentis,/ a facie inimici et persequentis./
18: Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,/ et inique non egimus in testamento tuo./
19: Et non recessit retro cor nostrum ;/ et declinasti semitas nostras a via tua :/
20: quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,/ et cooperuit nos umbra mortis./
21: Si obliti sumus nomen Dei nostri,/ et si expandimus manus nostras ad deum alienum,/
22: nonne Deus requiret ista ?/ ipse enim novit abscondita cordis./ Quoniam propter te mortificamur tota die ;/ æstimati sumus sicut oves occisionis./
23: Exsurge ; quare obdormis, Domine ?/ exsurge, et ne repellas in finem./
24: Quare faciem tuam avertis ?/ oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?/
25: Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ;/ conglutinatus est in terra venter noster./
26: Exsurge, Domine, adjuva nos,/ et redime nos propter nomen tuum.]

Chapter: 44

1: In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
2: [Eructavit cor meum verbum bonum :/ dico ego opera mea regi./ Lingua mea calamus scribæ/ velociter scribentis./
3: Speciosus forma præ filiis hominum,/ diffusa est gratia in labiis tuis :/ propterea benedixit te Deus in æternum./
4: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime./
5: Specie tua et pulchritudine tua/ intende, prospere procede, et regna,/ propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ;/ et deducet te mirabiliter dextera tua./
6: Sagittæ tuæ acutæ :/ populi sub te cadent,/ in corda inimicorum regis./
7: Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ;/ virga directionis virga regni tui./
8: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ;/ propterea unxit te Deus, Deus tuus,/ oleo lætitiæ, præ consortibus tuis./
9: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis,/ a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te/
10: filiæ regum in honore tuo./ Astitit regina a dextris tuis/ in vestitu deaurato, circumdata varietate./
11: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ;/ et obliviscere populum tuum, et domum patris tui./
12: Et concupiscet rex decorem tuum,/ quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum./
13: Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ;/ omnes divites plebis./
14: Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus,/ in fimbriis aureis,/
15: circumamicta varietatibus./ Adducentur regi virgines post eam ;/ proximæ ejus afferentur tibi./
16: Afferentur in lætitia et exsultatione ;/ adducentur in templum regis./
17: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ;/ constitues eos principes super omnem terram./
18: Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem :/ propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.]

Chapter: 45

1: In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
2: [Deus noster refugium et virtus ;/ adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis./
3: Propterea non timebimus dum turbabitur terra,/ et transferentur montes in cor maris./
4: Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ;/ conturbati sunt montes in fortitudine ejus./
5: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei :/ sanctificavit tabernaculum suum Altissimus./
6: Deus in medio ejus, non commovebitur ;/ adjuvabit eam Deus mane diluculo./
7: Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna :/ dedit vocem suam, mota est terra./
8: Dominus virtutum nobiscum ;/ susceptor noster Deus Jacob./
9: Venite, et videte opera Domini,/ quæ posuit prodigia super terram,/
10: auferens bella usque ad finem terræ./ Arcum conteret, et confringet arma,/ et scuta comburet igni./
11: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ;/ exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra./
12: Dominus virtutum nobiscum ;/ susceptor noster Deus Jacob.]

Chapter: 46

1: In finem, pro filiis Core. Psalmus.
2: [Omnes gentes, plaudite manibus ;/ jubilate Deo in voce exsultationis :/
3: quoniam Dominus excelsus, terribilis,/ rex magnus super omnem terram./
4: Subjecit populos nobis,/ et gentes sub pedibus nostris./
5: Elegit nobis hæreditatem suam ;/ speciem Jacob quam dilexit./
6: Ascendit Deus in jubilo,/ et Dominus in voce tubæ./
7: Psallite Deo nostro, psallite ;/ psallite regi nostro, psallite :/
8: quoniam rex omnis terræ Deus,/ psallite sapienter./
9: Regnabit Deus super gentes ;/ Deus sedet super sedem sanctam suam./
10: Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham,/ quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.]

Chapter: 47

1: Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
2: [Magnus Dominus et laudabilis nimis,/ in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus./
3: Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ;/ latera aquilonis, civitas regis magni./
4: Deus in domibus ejus cognoscetur/ cum suscipiet eam./
5: Quoniam ecce reges terræ congregati sunt ;/ convenerunt in unum./
6: Ipsi videntes, sic admirati sunt,/ conturbati sunt, commoti sunt./
7: Tremor apprehendit eos ;/ ibi dolores ut parturientis :/
8: in spiritu vehementi conteres naves Tharsis./
9: Sicut audivimus, sic vidimus,/ in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri :/ Deus fundavit eam in æternum./
10: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam/ in medio templi tui./
11: Secundum nomen tuum, Deus,/ sic et laus tua in fines terræ ;/ justitia plena est dextera tua./
12: Lætetur mons Sion,/ et exsultent filiæ Judæ,/ propter judicia tua, Domine./
13: Circumdate Sion, et complectimini eam ;/ narrate in turribus ejus./
14: Ponite corda vestra in virtute ejus,/ et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera./
15: Quoniam hic est Deus,/ Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi :/ ipse reget nos in sæcula.]

Chapter: 48

1: In finem, filiis Core. Psalmus.
2: [Audite hæc, omnes gentes ;/ auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :/
3: quique terrigenæ et filii hominum,/ simul in unum dives et pauper./
4: Os meum loquetur sapientiam,/ et meditatio cordis mei prudentiam./
5: Inclinabo in parabolam aurem meam ;/ aperiam in psalterio propositionem meam./
6: Cur timebo in die mala ?/ iniquitas calcanei mei circumdabit me./
7: Qui confidunt in virtute sua,/ et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur./
8: Frater non redimit, redimet homo :/ non dabit Deo placationem suam,/
9: et pretium redemptionis animæ suæ./ Et laborabit in æternum ;/
10: et vivet adhuc in finem./
11: Non videbit interitum,/ cum viderit sapientes morientes :/ simul insipiens et stultus peribunt./ Et relinquent alienis divitias suas,/
12: et sepulchra eorum domus illorum in æternum ;/ tabernacula eorum in progenie et progenie :/ vocaverunt nomina sua in terris suis./
13: Et homo, cum in honore esset, non intellexit./ Comparatus est jumentis insipientibus,/ et similis factus est illis./
14: Hæc via illorum scandalum ipsis ;/ et postea in ore suo complacebunt./
15: Sicut oves in inferno positi sunt :/ mors depascet eos./ Et dominabuntur eorum justi in matutino ;/ et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum./
16: Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi,/ cum acceperit me./
17: Ne timueris cum dives factus fuerit homo,/ et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :/
18: quoniam, cum interierit, non sumet omnia,/ neque descendet cum eo gloria ejus./
19: Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ;/ confitebitur tibi cum benefeceris ei./
20: Introibit usque in progenies patrum suorum ;/ et usque in æternum non videbit lumen./
21: Homo, cum in honore esset, non intellexit./ Comparatus est jumentis insipientibus,/ et similis factus est illis.]

Chapter: 49

1: Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est,/ et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum./
2: Ex Sion species decoris ejus :/
3: Deus manifeste veniet ;/ Deus noster, et non silebit./ Ignis in conspectu ejus exardescet ;/ et in circuitu ejus tempestas valida./
4: Advocabit cælum desursum, et terram,/ discernere populum suum./
5: Congregate illi sanctos ejus,/ qui ordinant testamentum ejus super sacrificia./
6: Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,/ quoniam Deus judex est./
7: Audi, populus meus, et loquar ;/ Israël, et testificabor tibi :/ Deus, Deus tuus ego sum./
8: Non in sacrificiis tuis arguam te ;/ holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper./
9: Non accipiam de domo tua vitulos,/ neque de gregibus tuis hircos :/
10: quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,/ jumenta in montibus, et boves./
11: Cognovi omnia volatilia cæli,/ et pulchritudo agri mecum est./
12: Si esuriero, non dicam tibi :/ meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus./
13: Numquid manducabo carnes taurorum ?/ aut sanguinem hircorum potabo ?/
14: Immola Deo sacrificium laudis,/ et redde Altissimo vota tua./
15: Et invoca me in die tribulationis :/ eruam te, et honorificabis me./
16: Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?/ et assumis testamentum meum per os tuum ?/
17: Tu vero odisti disciplinam,/ et projecisti sermones meos retrorsum./
18: Si videbas furem, currebas cum eo ;/ et cum adulteris portionem tuam ponebas./
19: Os tuum abundavit malitia,/ et lingua tua concinnabat dolos./
20: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,/ et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum./
21: Hæc fecisti, et tacui./ Existimasti inique quod ero tui similis :/ arguam te, et statuam contra faciem tuam./
22: Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum,/ nequando rapiat, et non sit qui eripiat./
23: Sacrificium laudis honorificabit me,/ et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]

Chapter: 50

1: In finem. Psalmus David,
2: cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
3: [Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ;/ et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam./
4: Amplius lava me ab iniquitate mea,/ et a peccato meo munda me./
5: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,/ et peccatum meum contra me est semper./
6: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ;/ ut justificeris in sermonibus tuis,/ et vincas cum judicaris./
7: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,/ et in peccatis concepit me mater mea./
8: Ecce enim veritatem dilexisti ;/ incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi./
9: Asperges me hyssopo, et mundabor ;/ lavabis me, et super nivem dealbabor./
10: Auditui meo dabis gaudium et lætitiam,/ et exsultabunt ossa humiliata./
11: Averte faciem tuam a peccatis meis,/ et omnes iniquitates meas dele./
12: Cor mundum crea in me, Deus,/ et spiritum rectum innova in visceribus meis./
13: Ne projicias me a facie tua,/ et spiritum sanctum tuum ne auferas a me./
14: Redde mihi lætitiam salutaris tui,/ et spiritu principali confirma me./
15: Docebo iniquos vias tuas,/ et impii ad te convertentur./
16: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ,/ et exsultabit lingua mea justitiam tuam./
17: Domine, labia mea aperies,/ et os meum annuntiabit laudem tuam./
18: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ;/ holocaustis non delectaberis./
19: Sacrificium Deo spiritus contribulatus ;/ cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies./
20: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,/ ut ædificentur muri Jerusalem./
21: Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ;/ tunc imponent super altare tuum vitulos.]

Chapter: 51

1: In finem. Intellectus David,
2: cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
3: [Quid gloriaris in malitia,/ qui potens es in iniquitate ?/
4: Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;/ sicut novacula acuta fecisti dolum./
5: Dilexisti malitiam super benignitatem ;/ iniquitatem magis quam loqui æquitatem./
6: Dilexisti omnia verba præcipitationis ;/ lingua dolosa./
7: Propterea Deus destruet te in finem ;/ evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,/ et radicem tuam de terra viventium./
8: Videbunt justi, et timebunt ;/ et super eum ridebunt, et dicent :/
9: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;/ sed speravit in multitudine divitiarum suarum,/ et prævaluit in vanitate sua./
10: Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;/ speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi./
11: Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;/ et exspectabo nomen tuum,/ quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]

Chapter: 52

1: In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus./
2: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ;/ non est qui faciat bonum./
3: Deus de cælo prospexit super filios hominum,/ ut videat si est intelligens, aut requirens Deum./
4: Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt :/ non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./
5: Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem,/ qui devorant plebem meam ut cibum panis ?/
6: Deum non invocaverunt ;/ illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor./ Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent :/ confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos./
7: Quis dabit ex Sion salutare Israël ?/ cum converterit Deus captivitatem plebis suæ,/ exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]

Chapter: 53

1: In finem, in carminibus. Intellectus David,
2: cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
3: [Deus, in nomine tuo salvum me fac,/ et in virtute tua judica me./
4: Deus, exaudi orationem meam ;/ auribus percipe verba oris mei./
5: Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,/ et fortes quæsierunt animam meam,/ et non proposuerunt Deum ante conspectum suum./
6: Ecce enim Deus adjuvat me,/ et Dominus susceptor est animæ meæ./
7: Averte mala inimicis meis ;/ et in veritate tua disperde illos./
8: Voluntarie sacrificabo tibi,/ et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est./
9: Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me,/ et super inimicos meos despexit oculus meus.]

Chapter: 54

1: In finem, in carminibus. Intellectus David.
2: [Exaudi, Deus, orationem meam,/ et ne despexeris deprecationem meam :/
3: intende mihi, et exaudi me./ Contristatus sum in exercitatione mea,/ et conturbatus sum/
4: a voce inimici, et a tribulatione peccatoris./ Quoniam declinaverunt in me iniquitates,/ et in ira molesti erant mihi./
5: Cor meum conturbatum est in me,/ et formido mortis cecidit super me./
6: Timor et tremor venerunt super me,/ et contexerunt me tenebræ./
7: Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ,/ et volabo, et requiescam ?/
8: Ecce elongavi fugiens,/ et mansi in solitudine./
9: Exspectabam eum qui salvum me fecit/ a pusillanimitate spiritus, et tempestate./
10: Præcipita, Domine ; divide linguas eorum :/ quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate./
11: Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ;/ et labor in medio ejus,/
12: et injustitia :/ et non defecit de plateis ejus usura et dolus./
13: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,/ sustinuissem utique./ Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset,/ abscondissem me forsitan ab eo./
14: Tu vero homo unanimis,/ dux meus, et notus meus :/
15: qui simul mecum dulces capiebas cibos ;/ in domo Dei ambulavimus cum consensu./
16: Veniat mors super illos,/ et descendant in infernum viventes :/ quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum./
17: Ego autem ad Deum clamavi,/ et Dominus salvabit me./
18: Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ;/ et exaudiet vocem meam./
19: Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi :/ quoniam inter multos erant mecum./
20: Exaudiet Deus, et humiliabit illos,/ qui est ante sæcula./ Non enim est illis commutatio,/ et non timuerunt Deum./
21: Extendit manum suam in retribuendo ;/ contaminaverunt testamentum ejus :/
22: divisi sunt ab ira vultus ejus,/ et appropinquavit cor illius./ Molliti sunt sermones ejus super oleum ;/ et ipsi sunt jacula./
23: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ;/ non dabit in æternum fluctuationem justo./
24: Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus./ Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ;/ ego autem sperabo in te, Domine.]

Chapter: 55

1: In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2: [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;/ tota die impugnans, tribulavit me./
3: Conculcaverunt me inimici mei tota die,/ quoniam multi bellantes adversum me./
4: Ab altitudine diei timebo :/ ego vero in te sperabo./
5: In Deo laudabo sermones meos ;/ in Deo speravi :/ non timebo quid faciat mihi caro./
6: Tota die verba mea execrabantur ;/ adversum me omnes cogitationes eorum in malum./
7: Inhabitabunt, et abscondent ;/ ipsi calcaneum meum observabunt./ Sicut sustinuerunt animam meam,/
8: pro nihilo salvos facies illos ;/ in ira populos confringes./
9: Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;/ posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,/ sicut et in promissione tua :/
10: tunc convertentur inimici mei retrorsum./ In quacumque die invocavero te,/ ecce cognovi quoniam Deus meus es./
11: In Deo laudabo verbum ;/ in Domino laudabo sermonem./ In Deo speravi :/ non timebo quid faciat mihi homo./
12: In me sunt, Deus, vota tua,/ quæ reddam, laudationes tibi :/
13: quoniam eripuisti animam meam de morte,/ et pedes meos de lapsu,/ ut placeam coram Deo in lumine viventium.]

Chapter: 56

1: In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
2: [Miserere mei, Deus, miserere mei,/ quoniam in te confidit anima mea./ Et in umbra alarum tuarum sperabo,/ donec transeat iniquitas./
3: Clamabo ad Deum altissimum,/ Deum qui benefecit mihi./
4: Misit de cælo, et liberavit me ;/ dedit in opprobrium conculcantes me./ Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,/
5: et eripuit animam meam de medio catulorum leonum./ Dormivi conturbatus./ Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ,/ et lingua eorum gladius acutus./
6: Exaltare super cælos, Deus,/ et in omnem terram gloria tua./
7: Laqueum paraverunt pedibus meis,/ et incurvaverunt animam meam./ Foderunt ante faciem meam foveam,/ et inciderunt in eam.
8: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;/ cantabo, et psalmum dicam./
9: Exsurge, gloria mea ;/ exsurge, psalterium et cithara :/ exsurgam diluculo./
10: Confitebor tibi in populis, Domine,/ et psalmum dicam tibi in gentibus :/
11: quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua,/ et usque ad nubes veritas tua./
12: Exaltare super cælos, Deus,/ et super omnem terram gloria tua.]

Chapter: 57

1: In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2: [Si vere utique justitiam loquimini,/ recta judicate, filii hominum./
3: Etenim in corde iniquitates operamini ;/ in terra injustitias manus vestræ concinnant./
4: Alienati sunt peccatores a vulva ;/ erraverunt ab utero :/ locuti sunt falsa./
5: Furor illis secundum similitudinem serpentis,/ sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,/
6: quæ non exaudiet vocem incantantium,/ et venefici incantantis sapienter./
7: Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ;/ molas leonum confringet Dominus./
8: Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ;/ intendit arcum suum donec infirmentur./
9: Sicut cera quæ fluit auferentur ;/ supercecidit ignis, et non viderunt solem./
10: Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum,/ sicut viventes sic in ira absorbet eos./
11: Lætabitur justus cum viderit vindictam ;/ manus suas lavabit in sanguine peccatoris./
12: Et dicet homo : Si utique est fructus justo,/ utique est Deus judicans eos in terra.]

Chapter: 58

1: In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.
2: [Eripe me de inimicis meis, Deus meus,/ et ab insurgentibus in me libera me./
3: Eripe me de operantibus iniquitatem,/ et de viris sanguinum salva me./
4: Quia ecce ceperunt animam meam ;/ irruerunt in me fortes./
5: Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ;/ sine iniquitate cucurri, et direxi./
6: Exsurge in occursum meum, et vide :/ et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël,/ intende ad visitandas omnes gentes :/ non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem./
7: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :/ et circuibunt civitatem./
8: Ecce loquentur in ore suo,/ et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?/
9: Et tu, Domine, deridebis eos ;/ ad nihilum deduces omnes gentes./
10: Fortitudinem meam ad te custodiam,/ quia, Deus, susceptor meus es :/
11: Deus meus misericordia ejus præveniet me./
12: Deus ostendet mihi super inimicos meos :/ ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei./ Disperge illos in virtute tua,/ et depone eos, protector meus, Domine :/
13: delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ;/ et comprehendantur in superbia sua./ Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
14: in consummatione :/ in ira consummationis, et non erunt./ Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ./
15: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :/ et circuibunt civitatem.
16: Ipsi dispergentur ad manducandum ;/ si vero non fuerint saturati, et murmurabunt./
17: Ego autem cantabo fortitudinem tuam,/ et exsultabo mane misericordiam tuam :/ quia factus es susceptor meus,/ et refugium meum in die tribulationis meæ./
18: Adjutor meus, tibi psallam,/ quia Deus susceptor meus es ;/ Deus meus, misericordia mea.]

Chapter: 59

1: In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,
2: cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
3: [Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ;/ iratus es, et misertus es nobis./
4: Commovisti terram, et conturbasti eam ;/ sana contritiones ejus, quia commota est./
5: Ostendisti populo tuo dura ;/ potasti nos vino compunctionis./
6: Dedisti metuentibus te significationem,/ ut fugiant a facie arcus ;/ ut liberentur dilecti tui./
7: Salvum fac dextera tua, et exaudi me./
8: Deus locutus est in sancto suo :/ lætabor, et partibor Sichimam ;/ et convallem tabernaculorum metibor./
9: Meus est Galaad, et meus est Manasses ;/ et Ephraim fortitudo capitis mei./ Juda rex meus ;/
10: Moab olla spei meæ./ In Idumæam extendam calceamentum meum :/ mihi alienigenæ subditi sunt./
11: Quis deducet me in civitatem munitam ?/ quis deducet me usque in Idumæam ?/
12: nonne tu, Deus, qui repulisti nos ?/ et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?/
13: Da nobis auxilium de tribulatione,/ quia vana salus hominis./
14: In Deo faciemus virtutem ;/ et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.]

Chapter: 60

1: In finem. In hymnis David.
2: [Exaudi, Deus, deprecationem meam ;/ intende orationi meæ./
3: A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ;/ in petra exaltasti me./ Deduxisti me,
4: quia factus es spes mea :/ turris fortitudinis a facie inimici./
5: Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ;/ protegar in velamento alarum tuarum./
6: Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ;/ dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum./
7: Dies super dies regis adjicies ;/ annos ejus usque in diem generationis et generationis./
8: Permanet in æternum in conspectu Dei :/ misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?/
9: Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi,/ ut reddam vota mea de die in diem.]

Chapter: 61

1: In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2: [Nonne Deo subjecta erit anima mea ?/ ab ipso enim salutare meum./
3: Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ;/ susceptor meus, non movebor amplius./
4: Quousque irruitis in hominem ?/ interficitis universi vos,/ tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ./
5: Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ;/ cucurri in siti :/ ore suo benedicebant,/ et corde suo maledicebant./
6: Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea,/ quoniam ab ipso patientia mea :/
7: quia ipse Deus meus et salvator meus,/ adjutor meus, non emigrabo./
8: In Deo salutare meum et gloria mea ;/ Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est./
9: Sperate in eo, omnis congregatio populi ;/ effundite coram illo corda vestra :/ Deus adjutor noster in æternum./
10: Verumtamen vani filii hominum,/ mendaces filii hominum in stateris,/ ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum./
11: Nolite sperare in iniquitate,/ et rapinas nolite concupiscere ;/ divitiæ si affluant, nolite cor apponere./
12: Semel locutus est Deus ;/ duo hæc audivi :/ quia potestas Dei est,
13: et tibi, Domine, misericordia :/ quia tu reddes unicuique juxta opera sua.]

Chapter: 62

1: Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
2: [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo./ Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !/
3: In terra deserta, et invia, et inaquosa,/ sic in sancto apparui tibi,/ ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam./
4: Quoniam melior est misericordia tua super vitas,/ labia mea laudabunt te./
5: Sic benedicam te in vita mea,/ et in nomine tuo levabo manus meas./
6: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,/ et labiis exsultationis laudabit os meum./
7: Si memor fui tui super stratum meum,/ in matutinis meditabor in te./
8: Quia fuisti adjutor meus,/ et in velamento alarum tuarum exsultabo./
9: Adhæsit anima mea post te ;/ me suscepit dextera tua./
10: Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :/ introibunt in inferiora terræ ;/
11: tradentur in manus gladii :/ partes vulpium erunt./
12: Rex vero lætabitur in Deo ;/ laudabuntur omnes qui jurant in eo :/ quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Chapter: 63

1: In finem. Psalmus David.
2: [Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ;/ a timore inimici eripe animam meam./
3: Protexisti me a conventu malignantium,/ a multitudine operantium iniquitatem./
4: Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ;/ intenderunt arcum rem amaram,/
5: ut sagittent in occultis immaculatum./
6: Subito sagittabunt eum, et non timebunt ;/ firmaverunt sibi sermonem nequam./ Narraverunt ut absconderent laqueos ;/ dixerunt : Quis videbit eos ?/
7: Scrutati sunt iniquitates ;/ defecerunt scrutantes scrutinio./ Accedet homo ad cor altum,/
8: et exaltabitur Deus./ Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,/
9: et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum./ Conturbati sunt omnes qui videbant eos,/
10: et timuit omnis homo./ Et annuntiaverunt opera Dei,/ et facta ejus intellexerunt./
11: Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo,/ et laudabuntur omnes recti corde.]

Chapter: 64

1: In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
2: [Te decet hymnus, Deus, in Sion,/ et tibi reddetur votum in Jerusalem./
3: Exaudi orationem meam ;/ ad te omnis caro veniet./
4: Verba iniquorum prævaluerunt super nos,/ et impietatibus nostris tu propitiaberis./
5: Beatus quem elegisti et assumpsisti :/ inhabitabit in atriis tuis./ Replebimur in bonis domus tuæ ;/ sanctum est templum tuum,/
6: mirabile in æquitate./ Exaudi nos, Deus, salutaris noster,/ spes omnium finium terræ, et in mari longe./
7: Præparans montes in virtute tua,/ accinctus potentia ;/
8: qui conturbas profundum maris,/ sonum fluctuum ejus./ Turbabuntur gentes,/
9: et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ;/ exitus matutini et vespere delectabis./
10: Visitasti terram, et inebriasti eam ;/ multiplicasti locupletare eam./ Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum :/ quoniam ita est præparatio ejus./
11: Rivos ejus inebria ;/ multiplica genimina ejus :/ in stillicidiis ejus lætabitur germinans./
12: Benedices coronæ anni benignitatis tuæ,/ et campi tui replebuntur ubertate./
13: Pinguescent speciosa deserti,/ et exsultatione colles accingentur./
14: Induti sunt arietes ovium,/ et valles abundabunt frumento ;/ clamabunt, etenim hymnum dicent.]

Chapter: 65

1: In finem. Canticum psalmi resurrectionis. [Jubilate Deo, omnis terra ;/
2: psalmum dicite nomini ejus ;/ date gloriam laudi ejus./
3: Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine !/ in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui./
4: Omnis terra adoret te, et psallat tibi ;/ psalmum dicat nomini tuo./
5: Venite, et videte opera Dei :/ terribilis in consiliis super filios hominum./
6: Qui convertit mare in aridam ;/ in flumine pertransibunt pede :/ ibi lætabimur in ipso./
7: Qui dominatur in virtute sua in æternum ;/ oculi ejus super gentes respiciunt :/ qui exasperant non exaltentur in semetipsis./
8: Benedicite, gentes, Deum nostrum,/ et auditam facite vocem laudis ejus :/
9: qui posuit animam meam ad vitam,/ et non dedit in commotionem pedes meos./
10: Quoniam probasti nos, Deus ;/ igne nos examinasti, sicut examinatur argentum./
11: Induxisti nos in laqueum ;/ posuisti tribulationes in dorso nostro ;/
12: imposuisti homines super capita nostra./ Transivimus per ignem et aquam,/ et eduxisti nos in refrigerium./
13: Introibo in domum tuam in holocaustis ;/ reddam tibi vota mea
14: quæ distinxerunt labia mea :/ et locutum est os meum in tribulatione mea./
15: Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ;/ offeram tibi boves cum hircis./
16: Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum,/ quanta fecit animæ meæ./
17: Ad ipsum ore meo clamavi,/ et exaltavi sub lingua mea./
18: Iniquitatem si aspexi in corde meo,/ non exaudiet Dominus./
19: Propterea exaudivit Deus,/ et attendit voci deprecationis meæ./
20: Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam,/ et misericordiam suam a me.]

Chapter: 66

1: In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
2: [Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ;/ illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :/
3: ut cognoscamus in terra viam tuam,/ in omnibus gentibus salutare tuum./
4: Confiteantur tibi populi, Deus :/ confiteantur tibi populi omnes./
5: Lætentur et exsultent gentes,/ quoniam judicas populos in æquitate,/ et gentes in terra dirigis./
6: Confiteantur tibi populi, Deus :/ confiteantur tibi populi omnes./
7: Terra dedit fructum suum :/ benedicat nos Deus, Deus noster !/
8: Benedicat nos Deus,/ et metuant eum omnes fines terræ.]

Chapter: 67

1: In finem. Psalmus cantici ipsi David.
2: [Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ;/ et fugiant qui oderunt eum a facie ejus./
3: Sicut deficit fumus, deficiant ;/ sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei./
4: Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei,/ et delectentur in lætitia./
5: Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus :/ iter facite ei qui ascendit super occasum./ Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus./ Turbabuntur a facie ejus,/
6: patris orphanorum, et judicis viduarum ;/ Deus in loco sancto suo./
7: Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ;/ qui educit vinctos in fortitudine,/ similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris./
8: Deus, cum egredereris in conspectu populi tui,/ cum pertransires in deserto,/
9: terra mota est, etenim cæli distillaverunt,/ a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël./
10: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ;/ et infirmata est, tu vero perfecisti eam./
11: Animalia tua habitabunt in ea ;/ parasti in dulcedine tua pauperi, Deus./
12: Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa./
13: Rex virtutum dilecti, dilecti ;/ et speciei domus dividere spolia./
14: Si dormiatis inter medios cleros,/ pennæ columbæ deargentatæ,/ et posteriora dorsi ejus in pallore auri./
15: Dum discernit cælestis reges super eam,/ nive dealbabuntur in Selmon./
16: Mons Dei, mons pinguis :/ mons coagulatus, mons pinguis./
17: Ut quid suspicamini, montes coagulatos ?/ mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ;/ etenim Dominus habitabit in finem./
18: Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ;/ Dominus in eis in Sina, in sancto./
19: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem,/ accepisti dona in hominibus ;/ etenim non credentes inhabitare Dominum Deum./
20: Benedictus Dominus die quotidie :/ prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum./
21: Deus noster, Deus salvos faciendi ;/ et Domini, Domini exitus mortis./
22: Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum,/ verticem capilli perambulantium in delictis suis./
23: Dixit Dominus : Ex Basan convertam,/ convertam in profundum maris :/
24: ut intingatur pes tuus in sanguine ;/ lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso./
25: Viderunt ingressus tuos, Deus,/ ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto./
26: Prævenerunt principes conjuncti psallentibus,/ in medio juvencularum tympanistriarum./
27: In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël./
28: Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ;/ principes Juda, duces eorum ;/ principes Zabulon, principes Nephthali./
29: Manda, Deus, virtuti tuæ ;/ confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis./
30: A templo tuo in Jerusalem,/ tibi offerent reges munera./
31: Increpa feras arundinis ;/ congregatio taurorum in vaccis populorum :/ ut excludant eos qui probati sunt argento./ Dissipa gentes quæ bella volunt./
32: Venient legati ex Ægypto ;/ Æthiopia præveniet manus ejus Deo./
33: Regna terræ, cantate Deo ;/ psallite Domino ; psallite Deo./
34: Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem :/ ecce dabit voci suæ vocem virtutis./
35: Date gloriam Deo super Israël ;/ magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus./
36: Mirabilis Deus in sanctis suis ;/ Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ./ Benedictus Deus !]

Chapter: 68

1: In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
2: [Salvum me fac, Deus,/ quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam./
3: Infixus sum in limo profundi et non est substantia./ Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me./
4: Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ;/ defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum./
5: Multiplicati sunt super capillos capitis mei/ qui oderunt me gratis./ Confortati sunt qui persecuti sunt me/ inimici mei injuste ;/ quæ non rapui, tunc exsolvebam./
6: Deus, tu scis insipientiam meam ;/ et delicta mea a te non sunt abscondita./
7: Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ;/ non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël./
8: Quoniam propter te sustinui opprobrium ;/ operuit confusio faciem meam./
9: Extraneus factus sum fratribus meis,/ et peregrinus filiis matris meæ./
10: Quoniam zelus domus tuæ comedit me,/ et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me./
11: Et operui in jejunio animam meam,/ et factum est in opprobrium mihi./
12: Et posui vestimentum meum cilicium ;/ et factus sum illis in parabolam./
13: Adversum me loquebantur qui sedebant in porta,/ et in me psallebant qui bibebant vinum./
14: Ego vero orationem meam ad te, Domine ;/ tempus beneplaciti, Deus./ In multitudine misericordiæ tuæ,/ exaudi me in veritate salutis tuæ./
15: Eripe me de luto, ut non infigar ;/ libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum./
16: Non me demergat tempestas aquæ,/ neque absorbeat me profundum,/ neque urgeat super me puteus os suum./
17: Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ;/ secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me./
18: Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ;/ quoniam tribulor, velociter exaudi me./
19: Intende animæ meæ, et libera eam ;/ propter inimicos meos, eripe me./
20: Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;/
21: in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me./ Improperium exspectavit cor meum et miseriam :/ et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ;/ et qui consolaretur, et non inveni./
22: Et dederunt in escam meam fel,/ et in siti mea potaverunt me aceto./
23: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum,/ et in retributiones, et in scandalum./
24: Obscurentur oculi eorum, ne videant,/ et dorsum eorum semper incurva./
25: Effunde super eos iram tuam,/ et furor iræ tuæ comprehendat eos./
26: Fiat habitatio eorum deserta,/ et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet./
27: Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt,/ et super dolorem vulnerum meorum addiderunt./
28: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum,/ et non intrent in justitiam tuam./
29: Deleantur de libro viventium,/ et cum justis non scribantur./
30: Ego sum pauper et dolens ;/ salus tua, Deus, suscepit me./
31: Laudabo nomen Dei cum cantico,/ et magnificabo eum in laude :/
32: et placebit Deo super vitulum novellum,/ cornua producentem et ungulas./
33: Videant pauperes, et lætentur ;/ quærite Deum, et vivet anima vestra :/
34: quoniam exaudivit pauperes Dominus,/ et vinctos suos non despexit./
35: Laudent illum cæli et terra ;/ mare, et omnia reptilia in eis./
36: Quoniam Deus salvam faciet Sion,/ et ædificabuntur civitates Juda,/ et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam./
37: Et semen servorum ejus possidebit eam ;/ et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.]

Chapter: 69

1: In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
2: [Deus, in adjutorium meum intende ;/ Domine, ad adjuvandum me festina./
3: Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam./
4: Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ;/ avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !/
5: Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ;/ et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum./
6: Ego vero egenus et pauper sum ;/ Deus, adjuva me./ Adjutor meus et liberator meus es tu ;/ Domine, ne moreris.]

Chapter: 70

1: Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum./
2: In justitia tua libera me, et eripe me :/ inclina ad me aurem tuam, et salva me./
3: Esto mihi in Deum protectorem,/ et in locum munitum, ut salvum me facias :/ quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu./
4: Deus meus, eripe me de manu peccatoris,/ et de manu contra legem agentis, et iniqui :/
5: quoniam tu es patientia mea, Domine ;/ Domine, spes mea a juventute mea./
6: In te confirmatus sum ex utero ;/ de ventre matris meæ tu es protector meus ;/ in te cantatio mea semper./
7: Tamquam prodigium factus sum multis ;/ et tu adjutor fortis./
8: Repleatur os meum laude,/ ut cantem gloriam tuam,/ tota die magnitudinem tuam./
9: Ne projicias me in tempore senectutis ;/ cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me./
10: Quia dixerunt inimici mei mihi,/ et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,/
11: dicentes : Deus dereliquit eum :/ persequimini et comprehendite eum,/ quia non est qui eripiat./
12: Deus, ne elongeris a me ;/ Deus meus, in auxilium meum respice./
13: Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ ;/ operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi./
14: Ego autem semper sperabo,/ et adjiciam super omnem laudem tuam./
15: Os meum annuntiabit justitiam tuam,/ tota die salutare tuum./ Quoniam non cognovi litteraturam,/
16: introibo in potentias Domini ;/ Domine, memorabor justitiæ tuæ solius./
17: Deus, docuisti me a juventute mea ;/ et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua./
18: Et usque in senectam et senium,/ Deus, ne derelinquas me,/ donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est,/ potentiam tuam,
19: et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ;/ quæ fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?/
20: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas !/ et conversus vivificasti me,/ et de abyssis terræ iterum reduxisti me./
21: Multiplicasti magnificentiam tuam ;/ et conversus consolatus es me./
22: Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ;/ psallam tibi in cithara, sanctus Israël./
23: Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ;/ et anima mea quam redemisti./
24: Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam,/ cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.]

Chapter: 71

1: Psalmus, in Salomonem.
2: [Deus, judicium tuum regi da,/ et justitiam tuam filio regis ;/ judicare populum tuum in justitia,/ et pauperes tuos in judicio./
3: Suscipiant montes pacem populo,/ et colles justitiam./
4: Judicabit pauperes populi,/ et salvos faciet filios pauperum,/ et humiliabit calumniatorem./
5: Et permanebit cum sole, et ante lunam,/ in generatione et generationem./
6: Descendet sicut pluvia in vellus,/ et sicut stillicidia stillantia super terram./
7: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis,/ donec auferatur luna./
8: Et dominabitur a mari usque ad mare,/ et a flumine usque ad terminos orbis terrarum./
9: Coram illo procident Æthiopes,/ et inimici ejus terram lingent./
10: Reges Tharsis et insulæ munera offerent ;/ reges Arabum et Saba dona adducent :/
11: et adorabunt eum omnes reges terræ ;/ omnes gentes servient ei./
12: Quia liberabit pauperem a potente,/ et pauperem cui non erat adjutor./
13: Parcet pauperi et inopi,/ et animas pauperum salvas faciet./
14: Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum,/ et honorabile nomen eorum coram illo./
15: Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ;/ et adorabunt de ipso semper,/ tota die benedicent ei./
16: Et erit firmamentum in terra in summis montium ;/ superextolletur super Libanum fructus ejus,/ et florebunt de civitate sicut fœnum terræ./
17: Sit nomen ejus benedictum in sæcula ;/ ante solem permanet nomen ejus./ Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ;/ omnes gentes magnificabunt eum./
18: Benedictus Dominus Deus Israël,/ qui facit mirabilia solus./
19: Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum,/ et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.]
20: Defecerunt laudes David, filii Jesse.

Chapter: 72

1: Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus,/ his qui recto sunt corde !/
2: Mei autem pene moti sunt pedes,/ pene effusi sunt gressus mei :/
3: quia zelavi super iniquos,/ pacem peccatorum videns./
4: Quia non est respectus morti eorum,/ et firmamentum in plaga eorum./
5: In labore hominum non sunt,/ et cum hominibus non flagellabuntur./
6: Ideo tenuit eos superbia ;/ operti sunt iniquitate et impietate sua./
7: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;/ transierunt in affectum cordis./
8: Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;/ iniquitatem in excelso locuti sunt./
9: Posuerunt in cælum os suum,/ et lingua eorum transivit in terra./
10: Ideo convertetur populus meus hic,/ et dies pleni invenientur in eis./
11: Et dixerunt : Quomodo scit Deus,/ et si est scientia in excelso ?/
12: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo/ obtinuerunt divitias./
13: Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,/ et lavi inter innocentes manus meas,/
14: et fui flagellatus tota die,/ et castigatio mea in matutinis./
15: Si dicebam : Narrabo sic ;/ ecce nationem filiorum tuorum reprobavi./
16: Existimabam ut cognoscerem hoc ;/ labor est ante me :/
17: donec intrem in sanctuarium Dei,/ et intelligam in novissimis eorum./
18: Verumtamen propter dolos posuisti eis ;/ dejecisti eos dum allevarentur./
19: Quomodo facti sunt in desolationem ?/ subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam./
20: Velut somnium surgentium, Domine,/ in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges./
21: Quia inflammatum est cor meum,/ et renes mei commutati sunt ;/
22: et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :/
23: ut jumentum factus sum apud te,/ et ego semper tecum./
24: Tenuisti manum dexteram meam,/ et in voluntate tua deduxisti me,/ et cum gloria suscepisti me./
25: Quid enim mihi est in cælo ?/ et a te quid volui super terram ?/
26: Defecit caro mea et cor meum ;/ Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum./
27: Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;/ perdidisti omnes qui fornicantur abs te./
28: Mihi autem adhærere Deo bonum est ;/ ponere in Domino Deo spem meam :/ ut annuntiem omnes prædicationes tuas/ in portis filiæ Sion.]

Chapter: 73

1: Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem,/ iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?/
2: Memor esto congregationis tuæ,/ quam possedisti ab initio./ Redemisti virgam hæreditatis tuæ,/ mons Sion, in quo habitasti in eo./
3: Leva manus tuas in superbias eorum in finem :/ quanta malignatus est inimicus in sancto !/
4: Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ;/ posuerunt signa sua, signa :/
5: et non cognoverunt sicut in exitu super summum./ Quasi in silva lignorum securibus/
6: exciderunt januas ejus in idipsum ;/ in securi et ascia dejecerunt eam./
7: Incenderunt igni sanctuarium tuum ;/ in terra polluerunt tabernaculum nominis tui./
8: Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :/ Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra./
9: Signa nostra non vidimus ;/ jam non est propheta ;/ et nos non cognoscet amplius./
10: Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?/ irritat adversarius nomen tuum in finem ?/
11: Ut quid avertis manum tuam,/ et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?/
12: Deus autem rex noster ante sæcula :/ operatus est salutem in medio terræ./
13: Tu confirmasti in virtute tua mare ;/ contribulasti capita draconum in aquis./
14: Tu confregisti capita draconis ;/ dedisti eum escam populis Æthiopum./
15: Tu dirupisti fontes et torrentes ;/ tu siccasti fluvios Ethan./
16: Tuus est dies, et tua est nox ;/ tu fabricatus es auroram et solem./
17: Tu fecisti omnes terminos terræ ;/ æstatem et ver tu plasmasti ea./
18: Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,/ et populus insipiens incitavit nomen tuum./
19: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,/ et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem./
20: Respice in testamentum tuum,/ quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum./
21: Ne avertatur humilis factus confusus ;/ pauper et inops laudabunt nomen tuum./
22: Exsurge, Deus, judica causam tuam ;/ memor esto improperiorum tuorum,/ eorum quæ ab insipiente sunt tota die./
23: Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum :/ superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]

Chapter: 74

1: In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2: [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,/ et invocabimus nomen tuum ;/ narrabimus mirabilia tua./
3: Cum accepero tempus,/ ego justitias judicabo./
4: Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :/ ego confirmavi columnas ejus./
5: Dixi iniquis : Nolite inique agere :/ et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :/
6: nolite extollere in altum cornu vestrum ;/ nolite loqui adversus Deum iniquitatem./
7: Quia neque ab oriente, neque ab occidente,/ neque a desertis montibus :/
8: quoniam Deus judex est./ Hunc humiliat, et hunc exaltat :/
9: quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto./ Et inclinavit ex hoc in hoc ;/ verumtamen fæx ejus non est exinanita :/ bibent omnes peccatores terræ./
10: Ego autem annuntiabo in sæculum ;/ cantabo Deo Jacob :/
11: et omnia cornua peccatorum confringam,/ et exaltabuntur cornua justi.]

Chapter: 75

1: In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2: [Notus in Judæa Deus ;/ in Israël magnum nomen ejus./
3: Et factus est in pace locus ejus,/ et habitatio ejus in Sion./
4: Ibi confregit potentias arcuum,/ scutum, gladium, et bellum./
5: Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;/
6: turbati sunt omnes insipientes corde./ Dormierunt somnum suum,/ et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis./
7: Ab increpatione tua, Deus Jacob,/ dormitaverunt qui ascenderunt equos./
8: Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?/ ex tunc ira tua./
9: De cælo auditum fecisti judicium :/ terra tremuit et quievit
10: cum exsurgeret in judicium Deus,/ ut salvos faceret omnes mansuetos terræ./
11: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,/ et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi./
12: Vovete et reddite Domino Deo vestro,/ omnes qui in circuitu ejus affertis munera :/ terribili,
13: et ei qui aufert spiritum principum :/ terribili apud reges terræ.]

Chapter: 76

1: In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
2: [Voce mea ad Dominum clamavi ;/ voce mea ad Deum, et intendit mihi./
3: In die tribulationis meæ Deum exquisivi ;/ manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus./ Renuit consolari anima mea ;/
4: memor fui Dei, et delectatus sum,/ et exercitatus sum, et defecit spiritus meus./
5: Anticipaverunt vigilias oculi mei ;/ turbatus sum, et non sum locutus./
6: Cogitavi dies antiquos,/ et annos æternos in mente habui./
7: Et meditatus sum nocte cum corde meo,/ et exercitabar, et scopebam spiritum meum./
8: Numquid in æternum projiciet Deus ?/ aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?/
9: aut in finem misericordiam suam abscindet,/ a generatione in generationem ?/
10: aut obliviscetur misereri Deus ?/ aut continebit in ira sua misericordias suas ?/
11: Et dixi : Nunc cœpi ;/ hæc mutatio dexteræ Excelsi./
12: Memor fui operum Domini,/ quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :/
13: et meditabor in omnibus operibus tuis,/ et in adinventionibus tuis exercebor./
14: Deus, in sancto via tua :/ quis deus magnus sicut Deus noster ?/
15: Tu es Deus qui facis mirabilia :/ notam fecisti in populis virtutem tuam./
16: Redemisti in brachio tuo populum tuum,/ filios Jacob et Joseph./
17: Viderunt te aquæ, Deus ;/ viderunt te aquæ, et timuerunt :/ et turbatæ sunt abyssi./
18: Multitudo sonitus aquarum ;/ vocem dederunt nubes./ Etenim sagittæ tuæ transeunt ;/
19: vox tonitrui tui in rota./ Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ;/ commota est, et contremuit terra./
20: In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis,/ et vestigia tua non cognoscentur./
21: Deduxisti sicut oves populum tuum,/ in manu Moysi et Aaron.]

Chapter: 77

1: Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam ;/ inclinate aurem vestram in verba oris mei./
2: Aperiam in parabolis os meum ;/ loquar propositiones ab initio./
3: Quanta audivimus, et cognovimus ea,/ et patres nostri narraverunt nobis./
4: Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera,/ narrantes laudes Domini et virtutes ejus,/ et mirabilia ejus quæ fecit./
5: Et suscitavit testimonium in Jacob,/ et legem posuit in Israël,/ quanta mandavit patribus nostris/ nota facere ea filiis suis :/
6: ut cognoscat generatio altera :/ filii qui nascentur et exsurgent,/ et narrabunt filiis suis,/
7: ut ponant in Deo spem suam,/ et non obliviscantur operum Dei,/ et mandata ejus exquirant :/
8: ne fiant, sicut patres eorum,/ generatio prava et exasperans ;/ generatio quæ non direxit cor suum,/ et non est creditus cum Deo spiritus ejus./
9: Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum,/ conversi sunt in die belli./
10: Non custodierunt testamentum Dei,/ et in lege ejus noluerunt ambulare./
11: Et obliti sunt benefactorum ejus,/ et mirabilium ejus quæ ostendit eis./
12: Coram patribus eorum fecit mirabilia/ in terra Ægypti, in campo Taneos./
13: Interrupit mare, et perduxit eos,/ et statuit aquas quasi in utre :/
14: et deduxit eos in nube diei,/ et tota nocte in illuminatione ignis./
15: Interrupit petram in eremo,/ et adaquavit eos velut in abysso multa./
16: Et eduxit aquam de petra,/ et deduxit tamquam flumina aquas./
17: Et apposuerunt adhuc peccare ei ;/ in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso./
18: Et tentaverunt Deum in cordibus suis,/ ut peterent escas animabus suis./
19: Et male locuti sunt de Deo ;/ dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?/
20: quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ,/ et torrentes inundaverunt./ Numquid et panem poterit dare,/ aut parare mensam populo suo ?/
21: Ideo audivit Dominus et distulit ;/ et ignis accensus est in Jacob,/ et ira ascendit in Israël :/
22: quia non crediderunt in Deo,/ nec speraverunt in salutari ejus./
23: Et mandavit nubibus desuper,/ et januas cæli aperuit./
24: Et pluit illis manna ad manducandum,/ et panem cæli dedit eis./
25: Panem angelorum manducavit homo ;/ cibaria misit eis in abundantia./
26: Transtulit austrum de cælo,/ et induxit in virtute sua africum./
27: Et pluit super eos sicut pulverem carnes,/ et sicut arenam maris volatilia pennata./
28: Et ceciderunt in medio castrorum eorum,/ circa tabernacula eorum./
29: Et manducaverunt, et saturati sunt nimis,/ et desiderium eorum attulit eis :/
30: non sunt fraudati a desiderio suo./ Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,/
31: et ira Dei ascendit super eos :/ et occidit pingues eorum,/ et electos Israël impedivit./
32: In omnibus his peccaverunt adhuc,/ et non crediderunt in mirabilibus ejus./
33: Et defecerunt in vanitate dies eorum,/ et anni eorum cum festinatione./
34: Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur,/ et diluculo veniebant ad eum./
35: Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum,/ et Deus excelsus redemptor eorum est./
36: Et dilexerunt eum in ore suo,/ et lingua sua mentiti sunt ei ;/
37: cor autem eorum non erat rectum cum eo,/ nec fideles habiti sunt in testamento ejus./
38: Ipse autem est misericors,/ et propitius fiet peccatis eorum,/ et non disperdet eos./ Et abundavit ut averteret iram suam,/ et non accendit omnem iram suam./
39: Et recordatus est quia caro sunt,/ spiritus vadens et non rediens./
40: Quoties exacerbaverunt eum in deserto ;/ in iram concitaverunt eum in inaquoso ?/
41: Et conversi sunt, et tentaverunt Deum,/ et sanctum Israël exacerbaverunt./
42: Non sunt recordati manus ejus,/ die qua redemit eos de manu tribulantis :/
43: sicut posuit in Ægypto signa sua,/ et prodigia sua in campo Taneos ;/
44: et convertit in sanguinem flumina eorum,/ et imbres eorum, ne biberent./
45: Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos,/ et ranam, et disperdidit eos ;/
46: et dedit ærugini fructus eorum,/ et labores eorum locustæ ;/
47: et occidit in grandine vineas eorum,/ et moros eorum in pruina ;/
48: et tradidit grandini jumenta eorum,/ et possessionem eorum igni ;/
49: misit in eos iram indignationis suæ,/ indignationem, et iram, et tribulationem,/ immissiones per angelos malos./
50: Viam fecit semitæ iræ suæ :/ non pepercit a morte animabus eorum,/ et jumenta eorum in morte conclusit :/
51: et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ;/ primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :/
52: et abstulit sicut oves populum suum,/ et perduxit eos tamquam gregem in deserto :/
53: et deduxit eos in spe, et non timuerunt,/ et inimicos eorum operuit mare./
54: Et induxit eos in montem sanctificationis suæ,/ montem quem acquisivit dextera ejus ;/ et ejecit a facie eorum gentes,/ et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;/
55: et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël./
56: Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum,/ et testimonia ejus non custodierunt./
57: Et averterunt se, et non servaverunt pactum :/ quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum./
58: In iram concitaverunt eum in collibus suis,/ et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt./
59: Audivit Deus, et sprevit,/ et ad nihilum redegit valde Israël./
60: Et repulit tabernaculum Silo,/ tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus./
61: Et tradidit in captivitatem virtutem eorum,/ et pulchritudinem eorum in manus inimici./
62: Et conclusit in gladio populum suum,/ et hæreditatem suam sprevit./
63: Juvenes eorum comedit ignis,/ et virgines eorum non sunt lamentatæ./
64: Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt,/ et viduæ eorum non plorabantur./
65: Et excitatus est tamquam dormiens Dominus,/ tamquam potens crapulatus a vino./
66: Et percussit inimicos suos in posteriora ;/ opprobrium sempiternum dedit illis./
67: Et repulit tabernaculum Joseph,/ et tribum Ephraim non elegit :/
68: sed elegit tribum Juda,/ montem Sion, quem dilexit./
69: Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum,/ in terra quam fundavit in sæcula./
70: Et elegit David, servum suum,/ et sustulit eum de gregibus ovium ;/ de post fœtantes accepit eum :/
71: pascere Jacob servum suum,/ et Israël hæreditatem suam./
72: Et pavit eos in innocentia cordis sui,/ et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.]

Chapter: 78

1: Psalmus Asaph. [Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ;/ polluerunt templum sanctum tuum ;/ posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam./
2: Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli ;/ carnes sanctorum tuorum bestiis terræ./
3: Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem,/ et non erat qui sepeliret./
4: Facti sumus opprobrium vicinis nostris ;/ subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt./
5: Usquequo, Domine, irasceris in finem ?/ accendetur velut ignis zelus tuus ?/
6: Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt,/ et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt :/
7: quia comederunt Jacob,/ et locum ejus desolaverunt./
8: Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ;/ cito anticipent nos misericordiæ tuæ,/ quia pauperes facti sumus nimis./
9: Adjuva nos, Deus salutaris noster,/ et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos :/ et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum./
10: Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ?/ et innotescat in nationibus coram oculis nostris/ ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est./
11: Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ;/ secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :/
12: et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ;/ improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine./
13: Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ,/ confitebimur tibi in sæculum ;/ in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.]

Chapter: 79

1: In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
2: [Qui regis Israël, intende ;/ qui deducis velut ovem Joseph./ Qui sedes super cherubim, manifestare/
3: coram Ephraim, Benjamin, et Manasse./ Excita potentiam tuam, et veni,/ ut salvos facias nos./
4: Deus, converte nos, et ostende faciem tuam,/ et salvi erimus./
5: Domine Deus virtutum,/ quousque irasceris super orationem servi tui ?/
6: cibabis nos pane lacrimarum,/ et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?/
7: Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris,/ et inimici nostri subsannaverunt nos./
8: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,/ et salvi erimus./
9: Vineam de Ægypto transtulisti :/ ejecisti gentes, et plantasti eam./
10: Dux itineris fuisti in conspectu ejus ;/ plantasti radices ejus, et implevit terram./
11: Operuit montes umbra ejus,/ et arbusta ejus cedros Dei./
12: Extendit palmites suos usque ad mare,/ et usque ad flumen propagines ejus./
13: Ut quid destruxisti maceriam ejus,/ et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?/
14: Exterminavit eam aper de silva,/ et singularis ferus depastus est eam./
15: Deus virtutum, convertere,/ respice de cælo, et vide,/ et visita vineam istam :/
16: et perfice eam quam plantavit dextera tua,/ et super filium hominis quem confirmasti tibi./
17: Incensa igni et suffossa,/ ab increpatione vultus tui peribunt./
18: Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ,/ et super filium hominis quem confirmasti tibi./
19: Et non discedimus a te :/ vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus./
20: Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,/ et salvi erimus.]

Chapter: 80

1: In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
2: [Exsultate Deo adjutori nostro ;/ jubilate Deo Jacob./
3: Sumite psalmum, et date tympanum ;/ psalterium jucundum cum cithara./
4: Buccinate in neomenia tuba,/ in insigni die solemnitatis vestræ :/
5: quia præceptum in Israël est,/ et judicium Deo Jacob./
6: Testimonium in Joseph posuit illud,/ cum exiret de terra Ægypti ;/ linguam quam non noverat, audivit./
7: Divertit ab oneribus dorsum ejus ;/ manus ejus in cophino servierunt./
8: In tribulatione invocasti me, et liberavi te./ Exaudivi te in abscondito tempestatis ;/ probavi te apud aquam contradictionis./
9: Audi, populus meus, et contestabor te./ Israël, si audieris me,/
10: non erit in te deus recens,/ neque adorabis deum alienum./
11: Ego enim sum Dominus Deus tuus,/ qui eduxi te de terra Ægypti./ Dilata os tuum, et implebo illud./
12: Et non audivit populus meus vocem meam,/ et Israël non intendit mihi./
13: Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;/ ibunt in adinventionibus suis./
14: Si populus meus audisset me,/ Israël si in viis meis ambulasset,/
15: pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,/ et super tribulantes eos misissem manum meam./
16: Inimici Domini mentiti sunt ei,/ et erit tempus eorum in sæcula./
17: Et cibavit eos ex adipe frumenti,/ et de petra melle saturavit eos.]

Chapter: 81

1: Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;/ in medio autem deos dijudicat./
2: Usquequo judicatis iniquitatem,/ et facies peccatorum sumitis ?/
3: Judicate egeno et pupillo ;/ humilem et pauperem justificate./
4: Eripite pauperem,/ et egenum de manu peccatoris liberate./
5: Nescierunt, neque intellexerunt ;/ in tenebris ambulant :/ movebuntur omnia fundamenta terræ./
6: Ego dixi : Dii estis,/ et filii Excelsi omnes./
7: Vos autem sicut homines moriemini,/ et sicut unus de principibus cadetis./
8: Surge, Deus, judica terram,/ quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]

Chapter: 82

1: Canticum Psalmi Asaph.
2: [Deus, quis similis erit tibi ?/ ne taceas, neque compescaris, Deus :/
3: quoniam ecce inimici tui sonuerunt,/ et qui oderunt te extulerunt caput./
4: Super populum tuum malignaverunt consilium,/ et cogitaverunt adversus sanctos tuos./
5: Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente,/ et non memoretur nomen Israël ultra./
6: Quoniam cogitaverunt unanimiter ;/ simul adversum te testamentum disposuerunt :/
7: tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ,/ Moab et Agareni,/
8: Gebal, et Ammon, et Amalec ;/ alienigenæ cum habitantibus Tyrum./
9: Etenim Assur venit cum illis :/ facti sunt in adjutorium filiis Lot./
10: Fac illis sicut Madian et Sisaræ,/ sicut Jabin in torrente Cisson./
11: Disperierunt in Endor ;/ facti sunt ut stercus terræ./
12: Pone principes eorum sicut Oreb,/ et Zeb, et Zebee, et Salmana :/ omnes principes eorum,/
13: qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei./
14: Deus meus, pone illos ut rotam,/ et sicut stipulam ante faciem venti./
15: Sicut ignis qui comburit silvam,/ et sicut flamma comburens montes,/
16: ita persequeris illos in tempestate tua,/ et in ira tua turbabis eos./
17: Imple facies eorum ignominia,/ et quærent nomen tuum, Domine./
18: Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi,/ et confundantur, et pereant./
19: Et cognoscant quia nomen tibi Dominus :/ tu solus Altissimus in omni terra.]

Chapter: 83

1: In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.
2: [Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !/
3: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ;/ cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum./
4: Etenim passer invenit sibi domum,/ et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos :/ altaria tua, Domine virtutum,/ rex meus, et Deus meus./
5: Beati qui habitant in domo tua, Domine ;/ in sæcula sæculorum laudabunt te./
6: Beatus vir cujus est auxilium abs te :/ ascensiones in corde suo disposuit,/
7: in valle lacrimarum, in loco quem posuit./
8: Etenim benedictionem dabit legislator ;/ ibunt de virtute in virtutem :/ videbitur Deus deorum in Sion./
9: Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ;/ auribus percipe, Deus Jacob./
10: Protector noster, aspice, Deus,/ et respice in faciem christi tui./
11: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ;/ elegi abjectus esse in domo Dei mei/ magis quam habitare in tabernaculis peccatorum./
12: Quia misericordiam et veritatem diligit Deus :/ gratiam et gloriam dabit Dominus./
13: Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia :/ Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.]

Chapter: 84

1: In finem, filiis Core. Psalmus.
2: [Benedixisti, Domine, terram tuam ;/ avertisti captivitatem Jacob./
3: Remisisti iniquitatem plebis tuæ ;/ operuisti omnia peccata eorum./
4: Mitigasti omnem iram tuam ;/ avertisti ab ira indignationis tuæ./
5: Converte nos, Deus salutaris noster,/ et averte iram tuam a nobis./
6: Numquid in æternum irasceris nobis ?/ aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?/
7: Deus, tu conversus vivificabis nos,/ et plebs tua lætabitur in te./
8: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam,/ et salutare tuum da nobis./
9: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus,/ quoniam loquetur pacem in plebem suam,/ et super sanctos suos,/ et in eos qui convertuntur ad cor./
10: Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius,/ ut inhabitet gloria in terra nostra./
11: Misericordia et veritas obviaverunt sibi ;/ justitia et pax osculatæ sunt./
12: Veritas de terra orta est,/ et justitia de cælo prospexit./
13: Etenim Dominus dabit benignitatem,/ et terra nostra dabit fructum suum./
14: Justitia ante eum ambulabit,/ et ponet in via gressus suos.]

Chapter: 85

1: Oratio ipsi David. [Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me,/ quoniam inops et pauper sum ego./
2: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ;/ salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te./
3: Miserere mei, Domine,/ quoniam ad te clamavi tota die ;/
4: lætifica animam servi tui,/ quoniam ad te, Domine, animam meam levavi./
5: Quoniam tu, Domine, suavis et mitis,/ et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te./
6: Auribus percipe, Domine, orationem meam,/ et intende voci deprecationis meæ./
7: In die tribulationis meæ clamavi ad te,/ quia exaudisti me./
8: Non est similis tui in diis, Domine,/ et non est secundum opera tua./
9: Omnes gentes quascumque fecisti venient,/ et adorabunt coram te, Domine,/ et glorificabunt nomen tuum./
10: Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ;/ tu es Deus solus./
11: Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ;/ lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum./
12: Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo,/ et glorificabo nomen tuum in æternum :/
13: quia misericordia tua magna est super me,/ et eruisti animam meam ex inferno inferiori./
14: Deus, iniqui insurrexerunt super me,/ et synagoga potentium quæsierunt animam meam :/ et non proposuerunt te in conspectu suo./
15: Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ;/ patiens, et multæ misericordiæ, et verax./
16: Respice in me, et miserere mei ;/ da imperium tuum puero tuo,/ et salvum fac filium ancillæ tuæ./
17: Fac mecum signum in bonum,/ ut videant qui oderunt me, et confundantur :/ quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.]

Chapter: 86

1: Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis ;/
2: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob./
3: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !/
4: Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;/ ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,/ hi fuerunt illic./
5: Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,/ et ipse fundavit eam Altissimus ?/
6: Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,/ horum qui fuerunt in ea./
7: Sicut lætantium omnium/ habitatio est in te.]

Chapter: 87

1: Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
2: [Domine, Deus salutis meæ,/ in die clamavi et nocte coram te./
3: Intret in conspectu tuo oratio mea,/ inclina aurem tuam ad precem meam./
4: Quia repleta est malis anima mea,/ et vita mea inferno appropinquavit./
5: Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,/ factus sum sicut homo sine adjutorio,/
6: inter mortuos liber ;/ sicut vulnerati dormientes in sepulchris,/ quorum non es memor amplius,/ et ipsi de manu tua repulsi sunt./
7: Posuerunt me in lacu inferiori,/ in tenebrosis, et in umbra mortis./
8: Super me confirmatus est furor tuus,/ et omnes fluctus tuos induxisti super me./
9: Longe fecisti notos meos a me ;/ posuerunt me abominationem sibi./ Traditus sum, et non egrediebar ;/
10: oculi mei languerunt præ inopia./ Clamavi ad te, Domine, tota die ;/ expandi ad te manus meas./
11: Numquid mortuis facies mirabilia ?/ aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?/
12: Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,/ et veritatem tuam in perditione ?/
13: Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?/ et justitia tua in terra oblivionis ?/
14: Et ego ad te, Domine, clamavi,/ et mane oratio mea præveniet te./
15: Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;/ avertis faciem tuam a me ?/
16: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;/ exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus./
17: In me transierunt iræ tuæ,/ et terrores tui conturbaverunt me :/
18: circumdederunt me sicut aqua tota die ;/ circumdederunt me simul./
19: Elongasti a me amicum et proximum,/ et notos meos a miseria.]

Chapter: 88

1: Intellectus Ethan Ezrahitæ.
2: [Misericordias Domini in æternum cantabo ;/ in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo./
3: Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ;/ præparabitur veritas tua in eis./
4: Disposui testamentum electis meis ;/ juravi David servo meo :/
5: Usque in æternum præparabo semen tuum,/ et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam./
6: Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;/ etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum./
7: Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;/ similis erit Deo in filiis Dei ?/
8: Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,/ magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt./
9: Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?/ potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo./
10: Tu dominaris potestati maris ;/ motum autem fluctuum ejus tu mitigas./
11: Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;/ in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos./
12: Tui sunt cæli, et tua est terra :/ orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;/
13: aquilonem et mare tu creasti./ Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :/
14: tuum brachium cum potentia./ Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :/
15: justitia et judicium præparatio sedis tuæ :/ misericordia et veritas præcedent faciem tuam./
16: Beatus populus qui scit jubilationem :/ Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,/
17: et in nomine tuo exsultabunt tota die,/ et in justitia tua exaltabuntur./
18: Quoniam gloria virtutis eorum tu es,/ et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum./
19: Quia Domini est assumptio nostra,/ et sancti Israël regis nostri./
20: Tunc locutus es in visione sanctis tuis,/ et dixisti : Posui adjutorium in potente,/ et exaltavi electum de plebe mea./
21: Inveni David, servum meum ;/ oleo sancto meo unxi eum./
22: Manus enim mea auxiliabitur ei,/ et brachium meum confortabit eum./
23: Nihil proficiet inimicus in eo,/ et filius iniquitatis non apponet nocere ei./
24: Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,/ et odientes eum in fugam convertam./
25: Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,/ et in nomine meo exaltabitur cornu ejus./
26: Et ponam in mari manum ejus,/ et in fluminibus dexteram ejus./
27: Ipse invocabit me : Pater meus es tu,/ Deus meus, et susceptor salutis meæ./
28: Et ego primogenitum ponam illum,/ excelsum præ regibus terræ./
29: In æternum servabo illi misericordiam meam,/ et testamentum meum fidele ipsi./
30: Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,/ et thronum ejus sicut dies cæli./
31: Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,/ et in judiciis meis non ambulaverint ;/
32: si justitias meas profanaverint,/ et mandata mea non custodierint :/
33: visitabo in virga iniquitates eorum,/ et in verberibus peccata eorum ;/
34: misericordiam autem meam non dispergam ab eo,/ neque nocebo in veritate mea,/
35: neque profanabo testamentum meum :/ et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita./
36: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :/
37: semen ejus in æternum manebit./ Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,/
38: et sicut luna perfecta in æternum,/ et testis in cælo fidelis./
39: Tu vero repulisti et despexisti ;/ distulisti christum tuum./
40: Evertisti testamentum servi tui ;/ profanasti in terra sanctuarium ejus./
41: Destruxisti omnes sepes ejus ;/ posuisti firmamentum ejus formidinem./
42: Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;/ factus est opprobrium vicinis suis./
43: Exaltasti dexteram deprimentium eum ;/ lætificasti omnes inimicos ejus./
44: Avertisti adjutorium gladii ejus,/ et non es auxiliatus ei in bello./
45: Destruxisti eum ab emundatione,/ et sedem ejus in terram collisisti./
46: Minorasti dies temporis ejus ;/ perfudisti eum confusione./
47: Usquequo, Domine, avertis in finem ?/ exardescet sicut ignis ira tua ?/
48: Memorare quæ mea substantia :/ numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?/
49: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?/ eruet animam suam de manu inferi ?/
50: Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,/ sicut jurasti David in veritate tua ?/
51: Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,/ quod continui in sinu meo, multarum gentium :/
52: quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;/ quod exprobraverunt commutationem christi tui./
53: Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.]

Chapter: 89

1: Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis/ a generatione in generationem./
2: Priusquam montes fierent,/ aut formaretur terra et orbis,/ a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus./
3: Ne avertas hominem in humilitatem :/ et dixisti : Convertimini, filii hominum./
4: Quoniam mille anni ante oculos tuos/ tamquam dies hesterna quæ præteriit :/ et custodia in nocte
5: quæ pro nihilo habentur,/ eorum anni erunt./
6: Mane sicut herba transeat ;/ mane floreat, et transeat ;/ vespere decidat, induret, et arescat./
7: Quia defecimus in ira tua,/ et in furore tuo turbati sumus./
8: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;/ sæculum nostrum in illuminatione vultus tui./
9: Quoniam omnes dies nostri defecerunt,/ et in ira tua defecimus./ Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;/
10: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni./ Si autem in potentatibus octoginta anni,/ et amplius eorum labor et dolor ;/ quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur./
11: Quis novit potestatem iræ tuæ,/ et præ timore tuo iram tuam
12: dinumerare ?/ Dexteram tuam sic notam fac,/ et eruditos corde in sapientia./
13: Convertere, Domine ; usquequo ?/ et deprecabilis esto super servos tuos./
14: Repleti sumus mane misericordia tua ;/ et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris./
15: Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ;/ annis quibus vidimus mala./
16: Respice in servos tuos et in opera tua,/ et dirige filios eorum./
17: Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,/ et opera manuum nostrarum dirige super nos,/ et opus manuum nostrarum dirige.]

Chapter: 90

1: Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi,/ in protectione Dei cæli commorabitur./
2: Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ;/ Deus meus, sperabo in eum./
3: Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium,/ et a verbo aspero./
4: Scapulis suis obumbrabit tibi,/ et sub pennis ejus sperabis./
5: Scuto circumdabit te veritas ejus :/ non timebis a timore nocturno ;/
6: a sagitta volante in die,/ a negotio perambulante in tenebris,/ ab incursu, et dæmonio meridiano./
7: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ;/ ad te autem non appropinquabit./
8: Verumtamen oculis tuis considerabis,/ et retributionem peccatorum videbis./
9: Quoniam tu es, Domine, spes mea ;/ Altissimum posuisti refugium tuum./
10: Non accedet ad te malum,/ et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo./
11: Quoniam angelis suis mandavit de te,/ ut custodiant te in omnibus viis tuis./
12: In manibus portabunt te,/ ne forte offendas ad lapidem pedem tuum./
13: Super aspidem et basiliscum ambulabis,/ et conculcabis leonem et draconem./
14: Quoniam in me speravit, liberabo eum ;/ protegam eum, quoniam cognovit nomen meum./
15: Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ;/ cum ipso sum in tribulatione :/ eripiam eum, et glorificabo eum./
16: Longitudine dierum replebo eum,/ et ostendam illi salutare meum.]

Chapter: 91

1: Psalmus cantici, in die sabbati.
2: [Bonum est confiteri Domino,/ et psallere nomini tuo, Altissime :/
3: ad annuntiandum mane misericordiam tuam,/ et veritatem tuam per noctem,/
4: in decachordo, psalterio ;/ cum cantico, in cithara./
5: Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;/ et in operibus manuum tuarum exsultabo./
6: Quam magnificata sunt opera tua, Domine !/ nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ./
7: Vir insipiens non cognoscet,/ et stultus non intelliget hæc./
8: Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,/ et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,/ ut intereant in sæculum sæculi :/
9: tu autem Altissimus in æternum, Domine./
10: Quoniam ecce inimici tui, Domine,/ quoniam ecce inimici tui peribunt ;/ et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem./
11: Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,/ et senectus mea in misericordia uberi./
12: Et despexit oculus meus inimicos meos,/ et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea./
13: Justus ut palma florebit ;/ sicut cedrus Libani multiplicabitur./
14: Plantati in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri florebunt./
15: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,/ et bene patientes erunt :/
16: ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,/ et non est iniquitas in eo.]

Chapter: 92

1: Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est :/ indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se./ Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur./
2: Parata sedes tua ex tunc ;/ a sæculo tu es./
3: Elevaverunt flumina, Domine,/ elevaverunt flumina vocem suam ;/ elevaverunt flumina fluctus suos,/
4: a vocibus aquarum multarum./ Mirabiles elationes maris ;/ mirabilis in altis Dominus./
5: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ;/ domum tuam decet sanctitudo, Domine,/ in longitudinem dierum.]

Chapter: 93

1: Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus ;/ Deus ultionum libere egit./
2: Exaltare, qui judicas terram ;/ redde retributionem superbis./
3: Usquequo peccatores, Domine,/ usquequo peccatores gloriabuntur ;/
4: effabuntur et loquentur iniquitatem ;/ loquentur omnes qui operantur injustitiam ?/
5: Populum tuum, Domine, humiliaverunt,/ et hæreditatem tuam vexaverunt./
6: Viduam et advenam interfecerunt,/ et pupillos occiderunt./
7: Et dixerunt : Non videbit Dominus,/ nec intelliget Deus Jacob./
8: Intelligite, insipientes in populo ;/ et stulti, aliquando sapite./
9: Qui plantavit aurem non audiet ?/ aut qui finxit oculum non considerat ?/
10: Qui corripit gentes non arguet,/ qui docet hominem scientiam ?/
11: Dominus scit cogitationes hominum,/ quoniam vanæ sunt./
12: Beatus homo quem tu erudieris, Domine,/ et de lege tua docueris eum :/
13: ut mitiges ei a diebus malis,/ donec fodiatur peccatori fovea./
14: Quia non repellet Dominus plebem suam,/ et hæreditatem suam non derelinquet,/
15: quoadusque justitia convertatur in judicium :/ et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde./
16: Quis consurget mihi adversus malignantes ?/ aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?/
17: Nisi quia Dominus adjuvit me,/ paulominus habitasset in inferno anima mea./
18: Si dicebam : Motus est pes meus :/ misericordia tua, Domine, adjuvabat me./
19: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo,/ consolationes tuæ lætificaverunt animam meam./
20: Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis,/ qui fingis laborem in præcepto ?/
21: Captabunt in animam justi,/ et sanguinem innocentem condemnabunt./
22: Et factus est mihi Dominus in refugium,/ et Deus meus in adjutorium spei meæ./
23: Et reddet illis iniquitatem ipsorum,/ et in malitia eorum disperdet eos :/ disperdet illos Dominus Deus noster.]

Chapter: 94

1: Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino ;/ jubilemus Deo salutari nostro ;/
2: præoccupemus faciem ejus in confessione,/ et in psalmis jubilemus ei :/
3: quoniam Deus magnus Dominus,/ et rex magnus super omnes deos./
4: Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,/ et altitudines montium ipsius sunt ;/
5: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,/ et siccam manus ejus formaverunt./
6: Venite, adoremus, et procidamus,/ et ploremus ante Dominum qui fecit nos :/
7: quia ipse est Dominus Deus noster,/ et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus./
8: Hodie si vocem ejus audieritis,/ nolite obdurare corda vestra
9: sicut in irritatione,/ secundum diem tentationis in deserto,/ ubi tentaverunt me patres vestri :/ probaverunt me, et viderunt opera mea./
10: Quadraginta annis offensus fui generationi illi,/ et dixi : Semper hi errant corde./
11: Et isti non cognoverunt vias meas :/ ut juravi in ira mea :/ Si introibunt in requiem meam.]

Chapter: 95

1: Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum ;/ cantate Domino omnis terra./
2: Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;/ annuntiate de die in diem salutare ejus./
3: Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;/ in omnibus populis mirabilia ejus./
4: Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :/ terribilis est super omnes deos./
5: Quoniam omnes dii gentium dæmonia ;/ Dominus autem cælos fecit./
6: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;/ sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus./
7: Afferte Domino, patriæ gentium,/ afferte Domino gloriam et honorem ;/
8: afferte Domino gloriam nomini ejus./ Tollite hostias, et introite in atria ejus ;/
9: adorate Dominum in atrio sancto ejus./ Commoveatur a facie ejus universa terra ;/
10: dicite in gentibus, quia Dominus regnavit./ Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ;/ judicabit populos in æquitate./
11: Lætentur cæli, et exsultet terra ;/ commoveatur mare et plenitudo ejus ;/
12: gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt./ Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum/
13: a facie Domini, quia venit,/ quoniam venit judicare terram./ Judicabit orbem terræ in æquitate,/ et populos in veritate sua.]

Chapter: 96

1: Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit : exsultet terra ;/ lætentur insulæ multæ./
2: Nubes et caligo in circuitu ejus ;/ justitia et judicium correctio sedis ejus./
3: Ignis ante ipsum præcedet,/ et inflammabit in circuitu inimicos ejus./
4: Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ;/ vidit, et commota est terra./
5: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ;/ a facie Domini omnis terra./
6: Annuntiaverunt cæli justitiam ejus,/ et viderunt omnes populi gloriam ejus./
7: Confundantur omnes qui adorant sculptilia,/ et qui gloriantur in simulacris suis./ Adorate eum omnes angeli ejus./
8: Audivit, et lætata est Sion,/ et exsultaverunt filiæ Judæ/ propter judicia tua, Domine./
9: Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ;/ nimis exaltatus es super omnes deos./
10: Qui diligitis Dominum, odite malum :/ custodit Dominus animas sanctorum suorum ;/ de manu peccatoris liberabit eos./
11: Lux orta est justo,/ et rectis corde lætitia./
12: Lætamini, justi, in Domino,/ et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.]

Chapter: 97

1: Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum,/ quia mirabilia fecit./ Salvavit sibi dextera ejus,/ et brachium sanctum ejus./
2: Notum fecit Dominus salutare suum ;/ in conspectu gentium revelavit justitiam suam./
3: Recordatus est misericordiæ suæ,/ et veritatis suæ domui Israël./ Viderunt omnes termini terræ/ salutare Dei nostri./
4: Jubilate Deo, omnis terra ;/ cantate, et exsultate, et psallite./
5: Psallite Domino in cithara ;/ in cithara et voce psalmi ;/
6: in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ./ Jubilate in conspectu regis Domini :/
7: moveatur mare, et plenitudo ejus ;/ orbis terrarum, et qui habitant in eo./
8: Flumina plaudent manu ;/ simul montes exsultabunt
9: a conspectu Domini :/ quoniam venit judicare terram./ Judicabit orbem terrarum in justitia,/ et populos in æquitate.]

Chapter: 98

1: Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit : irascantur populi ;/ qui sedet super cherubim : moveatur terra./
2: Dominus in Sion magnus,/ et excelsus super omnes populos./
3: Confiteantur nomini tuo magno,/ quoniam terribile et sanctum est,/
4: et honor regis judicium diligit./ Tu parasti directiones ;/ judicium et justitiam in Jacob tu fecisti./
5: Exaltate Dominum Deum nostrum,/ et adorate scabellum pedum ejus,/ quoniam sanctum est./
6: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus,/ et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus :/ invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;/
7: in columna nubis loquebatur ad eos./ Custodiebant testimonia ejus,/ et præceptum quod dedit illis./
8: Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ;/ Deus, tu propitius fuisti eis,/ et ulciscens in omnes adinventiones eorum./
9: Exaltate Dominum Deum nostrum,/ et adorate in monte sancto ejus,/ quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

Chapter: 99

1: Psalmus in confessione.
2: [Jubilate Deo, omnis terra ;/ servite Domino in lætitia./ Introite in conspectu ejus in exsultatione./
3: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ;/ ipse fecit nos, et non ipsi nos :/ populus ejus, et oves pascuæ ejus./
4: Introite portas ejus in confessione ;/ atria ejus in hymnis :/ confitemini illi./ Laudate nomen ejus,
5: quoniam suavis est Dominus,/ in æternum misericordia ejus,/ et usque in generationem et generationem veritas ejus.]

Chapter: 100

1: Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ;/ psallam,
2: et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ?/ Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ./
3: Non proponebam ante oculos meos rem injustam ;/ facientes prævaricationes odivi ;/ non adhæsit mihi
4: cor pravum ;/ declinantem a me malignum non cognoscebam./
5: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar :/ superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam./
6: Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ;/ ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat./
7: Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ;/ qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum./
8: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ,/ ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.]

Chapter: 101

1: Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2: [Domine, exaudi orationem meam,/ et clamor meus ad te veniat./
3: Non avertas faciem tuam a me :/ in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ;/ in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me./
4: Quia defecerunt sicut fumus dies mei,/ et ossa mea sicut cremium aruerunt./
5: Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum,/ quia oblitus sum comedere panem meum./
6: A voce gemitus mei/ adhæsit os meum carni meæ./
7: Similis factus sum pellicano solitudinis ;/ factus sum sicut nycticorax in domicilio./
8: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto./
9: Tota die exprobrabant mihi inimici mei,/ et qui laudabant me adversum me jurabant :/
10: quia cinerem tamquam panem manducabam,/ et potum meum cum fletu miscebam,/
11: a facie iræ et indignationis tuæ :/ quia elevans allisisti me./
12: Dies mei sicut umbra declinaverunt,/ et ego sicut fœnum arui./
13: Tu autem, Domine, in æternum permanes,/ et memoriale tuum in generationem et generationem./
14: Tu exsurgens misereberis Sion,/ quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :/
15: quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,/ et terræ ejus miserebuntur./
16: Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,/ et omnes reges terræ gloriam tuam :/
17: quia ædificavit Dominus Sion,/ et videbitur in gloria sua./
18: Respexit in orationem humilium/ et non sprevit precem eorum./
19: Scribantur hæc in generatione altera,/ et populus qui creabitur laudabit Dominum./
20: Quia prospexit de excelso sancto suo ;/ Dominus de cælo in terram aspexit :/
21: ut audiret gemitus compeditorum ;/ ut solveret filios interemptorum :/
22: ut annuntient in Sion nomen Domini,/ et laudem ejus in Jerusalem :/
23: in conveniendo populos in unum, et reges,/ ut serviant Domino./
24: Respondit ei in via virtutis suæ :/ Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :/
25: ne revoces me in dimidio dierum meorum,/ in generationem et generationem anni tui./
26: Initio tu, Domine, terram fundasti,/ et opera manuum tuarum sunt cæli./
27: Ipsi peribunt, tu autem permanes ;/ et omnes sicut vestimentum veterascent./ Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;/
28: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient./
29: Filii servorum tuorum habitabunt,/ et semen eorum in sæculum dirigetur.]

Chapter: 102

1: Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino,/ et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus./
2: Benedic, anima mea, Domino,/ et noli oblivisci omnes retributiones ejus./
3: Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ;/ qui sanat omnes infirmitates tuas :/
4: qui redimit de interitu vitam tuam ;/ qui coronat te in misericordia et miserationibus :/
5: qui replet in bonis desiderium tuum ;/ renovabitur ut aquilæ juventus tua :/
6: faciens misericordias Dominus,/ et judicium omnibus injuriam patientibus./
7: Notas fecit vias suas Moysi ;/ filiis Israël voluntates suas./
8: Miserator et misericors Dominus :/ longanimis, et multum misericors./
9: Non in perpetuum irascetur,/ neque in æternum comminabitur./
10: Non secundum peccata nostra fecit nobis,/ neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis./
11: Quoniam secundum altitudinem cæli a terra,/ corroboravit misericordiam suam super timentes se ;/
12: quantum distat ortus ab occidente,/ longe fecit a nobis iniquitates nostras./
13: Quomodo miseretur pater filiorum,/ misertus est Dominus timentibus se./
14: Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ;/ recordatus est quoniam pulvis sumus./
15: Homo, sicut fœnum dies ejus ;/ tamquam flos agri, sic efflorebit :/
16: quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet,/ et non cognoscet amplius locum suum./
17: Misericordia autem Domini ab æterno,/ et usque in æternum super timentes eum./ Et justitia illius in filios filiorum,/
18: his qui servant testamentum ejus,/ et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea./
19: Dominus in cælo paravit sedem suam,/ et regnum ipsius omnibus dominabitur./
20: Benedicite Domino, omnes angeli ejus :/ potentes virtute, facientes verbum illius,/ ad audiendam vocem sermonum ejus./
21: Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ;/ ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus./
22: Benedicite Domino, omnia opera ejus :/ in omni loco dominationis ejus,/ benedic, anima mea, Domino.]

Chapter: 103

1: Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino :/ Domine Deus meus, magnificatus es vehementer./ Confessionem et decorem induisti,/
2: amictus lumine sicut vestimento./ Extendens cælum sicut pellem,/
3: qui tegis aquis superiora ejus :/ qui ponis nubem ascensum tuum ;/ qui ambulas super pennas ventorum :/
4: qui facis angelos tuos spiritus,/ et ministros tuos ignem urentem./
5: Qui fundasti terram super stabilitatem suam :/ non inclinabitur in sæculum sæculi./
6: Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ;/ super montes stabunt aquæ./
7: Ab increpatione tua fugient ;/ a voce tonitrui tui formidabunt./
8: Ascendunt montes, et descendunt campi,/ in locum quem fundasti eis./
9: Terminum posuisti quem non transgredientur,/ neque convertentur operire terram./
10: Qui emittis fontes in convallibus ;/ inter medium montium pertransibunt aquæ./
11: Potabunt omnes bestiæ agri ;/ expectabunt onagri in siti sua./
12: Super ea volucres cæli habitabunt ;/ de medio petrarum dabunt voces./
13: Rigans montes de superioribus suis ;/ de fructu operum tuorum satiabitur terra :/
14: producens fœnum jumentis,/ et herbam servituti hominum,/ ut educas panem de terra,/
15: et vinum lætificet cor hominis :/ ut exhilaret faciem in oleo,/ et panis cor hominis confirmet./
16: Saturabuntur ligna campi,/ et cedri Libani quas plantavit :/
17: illic passeres nidificabunt :/ herodii domus dux est eorum./
18: Montes excelsi cervis ;/ petra refugium herinaciis./
19: Fecit lunam in tempora ;/ sol cognovit occasum suum./
20: Posuisti tenebras, et facta est nox ;/ in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :/
21: catuli leonum rugientes ut rapiant,/ et quærant a Deo escam sibi./
22: Ortus est sol, et congregati sunt,/ et in cubilibus suis collocabuntur./
23: Exibit homo ad opus suum,/ et ad operationem suam usque ad vesperum./
24: Quam magnificata sunt opera tua, Domine !/ omnia in sapientia fecisti ;/ impleta est terra possessione tua./
25: Hoc mare magnum et spatiosum manibus ;/ illic reptilia quorum non est numerus :/ animalia pusilla cum magnis./
26: Illic naves pertransibunt ;/ draco iste quem formasti ad illudendum ei./
27: Omnia a te expectant/ ut des illis escam in tempore./
28: Dante te illis, colligent ;/ aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate./
29: Avertente autem te faciem, turbabuntur ;/ auferes spiritum eorum, et deficient,/ et in pulverem suum revertentur./
30: Emittes spiritum tuum, et creabuntur,/ et renovabis faciem terræ./
31: Sit gloria Domini in sæculum ;/ lætabitur Dominus in operibus suis./
32: Qui respicit terram, et facit eam tremere ;/ qui tangit montes, et fumigant./
33: Cantabo Domino in vita mea ;/ psallam Deo meo quamdiu sum./
34: Jucundum sit ei eloquium meum ;/ ego vero delectabor in Domino./
35: Deficiant peccatores a terra,/ et iniqui, ita ut non sint./ Benedic, anima mea, Domino.]

Chapter: 104

1: Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;/ annuntiate inter gentes opera ejus./
2: Cantate ei, et psallite ei ;/ narrate omnia mirabilia ejus./
3: Laudamini in nomine sancto ejus ;/ lætetur cor quærentium Dominum./
4: Quærite Dominum, et confirmamini ;/ quærite faciem ejus semper./
5: Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;/ prodigia ejus, et judicia oris ejus :/
6: semen Abraham servi ejus ;/ filii Jacob electi ejus./
7: Ipse Dominus Deus noster ;/ in universa terra judicia ejus./
8: Memor fuit in sæculum testamenti sui ;/ verbi quod mandavit in mille generationes :/
9: quod disposuit ad Abraham,/ et juramenti sui ad Isaac :/
10: et statuit illud Jacob in præceptum,/ et Israël in testamentum æternum,/
11: dicens : Tibi dabo terram Chanaan,/ funiculum hæreditatis vestræ :/
12: cum essent numero brevi,/ paucissimi, et incolæ ejus./
13: Et pertransierunt de gente in gentem,/ et de regno ad populum alterum./
14: Non reliquit hominem nocere eis :/ et corripuit pro eis reges./
15: Nolite tangere christos meos,/ et in prophetis meis nolite malignari./
16: Et vocavit famem super terram,/ et omne firmamentum panis contrivit./
17: Misit ante eos virum :/ in servum venundatus est, Joseph./
18: Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ;/ ferrum pertransiit animam ejus :/
19: donec veniret verbum ejus./ Eloquium Domini inflammavit eum./
20: Misit rex, et solvit eum ;/ princeps populorum, et dimisit eum./
21: Constituit eum dominum domus suæ,/ et principem omnis possessionis suæ :/
22: ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,/ et senes ejus prudentiam doceret./
23: Et intravit Israël in Ægyptum,/ et Jacob accola fuit in terra Cham./
24: Et auxit populum suum vehementer,/ et firmavit eum super inimicos ejus./
25: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,/ et dolum facerent in servos ejus./
26: Misit Moysen servum suum ;/ Aaron quem elegit ipsum./
27: Posuit in eis verba signorum suorum,/ et prodigiorum in terra Cham./
28: Misit tenebras, et obscuravit ;/ et non exacerbavit sermones suos./
29: Convertit aquas eorum in sanguinem,/ et occidit pisces eorum./
30: Edidit terra eorum ranas/ in penetralibus regum ipsorum./
31: Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes/ in omnibus finibus eorum./
32: Posuit pluvias eorum grandinem :/ ignem comburentem in terra ipsorum./
33: Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,/ et contrivit lignum finium eorum./
34: Dixit, et venit locusta,/ et bruchus cujus non erat numerus :/
35: et comedit omne fœnum in terra eorum,/ et comedit omnem fructum terræ eorum./
36: Et percussit omne primogenitum in terra eorum,/ primitias omnis laboris eorum./
37: Et eduxit eos cum argento et auro,/ et non erat in tribubus eorum infirmus./
38: Lætata est Ægyptus in profectione eorum,/ quia incubuit timor eorum super eos./
39: Expandit nubem in protectionem eorum,/ et ignem ut luceret eis per noctem./
40: Petierunt, et venit coturnix,/ et pane cæli saturavit eos./
41: Dirupit petram, et fluxerunt aquæ :/ abierunt in sicco flumina./
42: Quoniam memor fuit verbi sancti sui,/ quod habuit ad Abraham puerum suum./
43: Et eduxit populum suum in exsultatione,/ et electos suos in lætitia./
44: Et dedit illis regiones gentium,/ et labores populorum possederunt :/
45: ut custodiant justificationes ejus,/ et legem ejus requirant.]

Chapter: 105

1: Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./
2: Quis loquetur potentias Domini ;/ auditas faciet omnes laudes ejus ?/
3: Beati qui custodiunt judicium,/ et faciunt justitiam in omni tempore./
4: Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ;/ visita nos in salutari tuo :/
5: ad videndum in bonitate electorum tuorum ;/ ad lætandum in lætitia gentis tuæ :/ ut lauderis cum hæreditate tua./
6: Peccavimus cum patribus nostris :/ injuste egimus ; iniquitatem fecimus./
7: Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ;/ non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ./ Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;/
8: et salvavit eos propter nomen suum,/ ut notam faceret potentiam suam./
9: Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est,/ et deduxit eos in abyssis sicut in deserto./
10: Et salvavit eos de manu odientium,/ et redemit eos de manu inimici./
11: Et operuit aqua tribulantes eos ;/ unus ex eis non remansit./
12: Et crediderunt verbis ejus,/ et laudaverunt laudem ejus./
13: Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus :/ et non sustinuerunt consilium ejus./
14: Et concupierunt concupiscentiam in deserto,/ et tentaverunt Deum in inaquoso./
15: Et dedit eis petitionem ipsorum,/ et misit saturitatem in animas eorum./
16: Et irritaverunt Moysen in castris ;/ Aaron, sanctum Domini./
17: Aperta est terra, et deglutivit Dathan,/ et operuit super congregationem Abiron./
18: Et exarsit ignis in synagoga eorum :/ flamma combussit peccatores./
19: Et fecerunt vitulum in Horeb,/ et adoraverunt sculptile./
20: Et mutaverunt gloriam suam/ in similitudinem vituli comedentis fœnum./
21: Obliti sunt Deum qui salvavit eos ;/ qui fecit magnalia in Ægypto,/
22: mirabilia in terra Cham,/ terribilia in mari Rubro./
23: Et dixit ut disperderet eos,/ si non Moyses, electus ejus,/ stetisset in confractione in conspectu ejus,/ ut averteret iram ejus, ne disperderet eos./
24: Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ;/ non crediderunt verbo ejus./
25: Et murmuraverunt in tabernaculis suis ;/ non exaudierunt vocem Domini./
26: Et elevavit manum suam super eos/ ut prosterneret eos in deserto :/
27: et ut dejiceret semen eorum in nationibus,/ et dispergeret eos in regionibus./
28: Et initiati sunt Beelphegor,/ et comederunt sacrificia mortuorum./
29: Et irritaverunt eum in adinventionibus suis,/ et multiplicata est in eis ruina./
30: Et stetit Phinees, et placavit,/ et cessavit quassatio./
31: Et reputatum est ei in justitiam,/ in generationem et generationem usque in sempiternum./
32: Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis,/ et vexatus est Moyses propter eos :/
33: quia exacerbaverunt spiritum ejus,/ et distinxit in labiis suis./
34: Non disperdiderunt gentes/ quas dixit Dominus illis :/
35: et commisti sunt inter gentes,/ et didicerunt opera eorum ;/
36: et servierunt sculptilibus eorum,/ et factum est illis in scandalum./
37: Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis./
38: Et effuderunt sanguinem innocentem,/ sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum,/ quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan./ Et infecta est terra in sanguinibus,/
39: et contaminata est in operibus eorum :/ et fornicati sunt in adinventionibus suis./
40: Et iratus est furore Dominus in populum suum,/ et abominatus est hæreditatem suam./
41: Et tradidit eos in manus gentium ;/ et dominati sunt eorum qui oderunt eos./
42: Et tribulaverunt eos inimici eorum,/ et humiliati sunt sub manibus eorum ;/
43: sæpe liberavit eos./ Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo,/ et humiliati sunt in iniquitatibus suis./
44: Et vidit cum tribularentur,/ et audivit orationem eorum./
45: Et memor fuit testamenti sui,/ et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ :/
46: et dedit eos in misericordias,/ in conspectu omnium qui ceperant eos./
47: Salvos nos fac, Domine Deus noster,/ et congrega nos de nationibus :/ ut confiteamur nomini sancto tuo,/ et gloriemur in laude tua./
48: Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ;/ et dicet omnis populus : Fiat, fiat.]

Chapter: 106

1: Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./
2: Dicant qui redempti sunt a Domino,/ quos redemit de manu inimici,/ et de regionibus congregavit eos,/
3: a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari./
4: Erraverunt in solitudine, in inaquoso ;/ viam civitatis habitaculi non invenerunt./
5: Esurientes et sitientes,/ anima eorum in ipsis defecit./
6: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum eripuit eos ;/
7: et deduxit eos in viam rectam,/ ut irent in civitatem habitationis./
8: Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./
9: Quia satiavit animam inanem,/ et animam esurientem satiavit bonis./
10: Sedentes in tenebris et umbra mortis ;/ vinctos in mendicitate et ferro./
11: Quia exacerbaverunt eloquia Dei,/ et consilium Altissimi irritaverunt./
12: Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;/ infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret./
13: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./
14: Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,/ et vincula eorum dirupit./
15: Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./
16: Quia contrivit portas æreas,/ et vectes ferreos confregit./
17: Suscepit eos de via iniquitatis eorum ;/ propter injustitias enim suas humiliati sunt./
18: Omnem escam abominata est anima eorum,/ et appropinquaverunt usque ad portas mortis./
19: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./
20: Misit verbum suum, et sanavit eos,/ et eripuit eos de interitionibus eorum./
21: Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./
22: Et sacrificent sacrificium laudis,/ et annuntient opera ejus in exsultatione./
23: Qui descendunt mare in navibus,/ facientes operationem in aquis multis :/
24: ipsi viderunt opera Domini,/ et mirabilia ejus in profundo./
25: Dixit, et stetit spiritus procellæ,/ et exaltati sunt fluctus ejus./
26: Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ;/ anima eorum in malis tabescebat./
27: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,/ et omnis sapientia eorum devorata est./
28: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum eduxit eos./
29: Et statuit procellam ejus in auram,/ et siluerunt fluctus ejus./
30: Et lætati sunt quia siluerunt ;/ et deduxit eos in portum voluntatis eorum./
31: Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./
32: Et exaltent eum in ecclesia plebis,/ et in cathedra seniorum laudent eum./
33: Posuit flumina in desertum,/ et exitus aquarum in sitim ;/
34: terram fructiferam in salsuginem,/ a malitia inhabitantium in ea./
35: Posuit desertum in stagna aquarum,/ et terram sine aqua in exitus aquarum./
36: Et collocavit illic esurientes,/ et constituerunt civitatem habitationis :/
37: et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,/ et fecerunt fructum nativitatis./
38: Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ;/ et jumenta eorum non minoravit./
39: Et pauci facti sunt et vexati sunt,/ a tribulatione malorum et dolore./
40: Effusa est contemptio super principes :/ et errare fecit eos in invio, et non in via./
41: Et adjuvit pauperem de inopia,/ et posuit sicut oves familias./
42: Videbunt recti, et lætabuntur ;/ et omnis iniquitas oppilabit os suum./
43: Quis sapiens, et custodiet hæc,/ et intelliget misericordias Domini ?]

Chapter: 107

1: Canticum Psalmi, ipsi David.
2: [Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;/ cantabo, et psallam in gloria mea./
3: Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ;/ exsurgam diluculo./
4: Confitebor tibi in populis, Domine,/ et psallam tibi in nationibus :/
5: quia magna est super cælos misericordia tua,/ et usque ad nubes veritas tua./
6: Exaltare super cælos, Deus,/ et super omnem terram gloria tua :/
7: ut liberentur dilecti tui./ Salvum fac dextera tua, et exaudi me./
8: Deus locutus est in sancto suo :/ Exsultabo, et dividam Sichimam ;/ et convallem tabernaculorum dimetiar./
9: Meus est Galaad, et meus est Manasses,/ et Ephraim susceptio capitis mei./ Juda rex meus ;
10: Moab lebes spei meæ :/ in Idumæam extendam calceamentum meum ;/ mihi alienigenæ amici facti sunt./
11: Quis deducet me in civitatem munitam ?/ quis deducet me usque in Idumæam ?/
12: nonne tu, Deus, qui repulisti nos ?/ et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?/
13: Da nobis auxilium de tribulatione,/ quia vana salus hominis./
14: In Deo faciemus virtutem ;/ et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.]

Chapter: 108

1: In finem. Psalmus David.
2: [Deus, laudem meam ne tacueris,/ quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est./
3: Locuti sunt adversum me lingua dolosa,/ et sermonibus odii circumdederunt me :/ et expugnaverunt me gratis./
4: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;/ ego autem orabam./
5: Et posuerunt adversum me mala pro bonis,/ et odium pro dilectione mea./
6: Constitue super eum peccatorem,/ et diabolus stet a dextris ejus./
7: Cum judicatur, exeat condemnatus ;/ et oratio ejus fiat in peccatum./
8: Fiant dies ejus pauci,/ et episcopatum ejus accipiat alter./
9: Fiant filii ejus orphani,/ et uxor ejus vidua./
10: Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,/ et ejiciantur de habitationibus suis./
11: Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus,/ et diripiant alieni labores ejus./
12: Non sit illi adjutor,/ nec sit qui misereatur pupillis ejus./
13: Fiant nati ejus in interitum ;/ in generatione una deleatur nomen ejus./
14: In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,/ et peccatum matris ejus non deleatur./
15: Fiant contra Dominum semper,/ et dispereat de terra memoria eorum :/
16: pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,/
17: et persecutus est hominem inopem et mendicum,/ et compunctum corde, mortificare./
18: Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;/ et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo./ Et induit maledictionem sicut vestimentum ;/ et intravit sicut aqua in interiora ejus,/ et sicut oleum in ossibus ejus./
19: Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,/ et sicut zona qua semper præcingitur./
20: Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,/ et qui loquuntur mala adversus animam meam./
21: Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,/ quia suavis est misericordia tua./
22: Libera me, quia egenus et pauper ego sum,/ et cor meum conturbatum est intra me./
23: Sicut umbra cum declinat ablatus sum,/ et excussus sum sicut locustæ./
24: Genua mea infirmata sunt a jejunio,/ et caro mea immutata est propter oleum./
25: Et ego factus sum opprobrium illis ;/ viderunt me, et moverunt capita sua./
26: Adjuva me, Domine Deus meus ;/ salvum me fac secundum misericordiam tuam./
27: Et sciant quia manus tua hæc,/ et tu, Domine, fecisti eam./
28: Maledicent illi, et tu benedices :/ qui insurgunt in me confundantur ;/ servus autem tuus lætabitur./
29: Induantur qui detrahunt mihi pudore,/ et operiantur sicut diploide confusione sua./
30: Confitebor Domino nimis in ore meo,/ et in medio multorum laudabo eum :/
31: quia astitit a dextris pauperis,/ ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]

Chapter: 109

1: Psalmus David. [Dixit Dominus Domino meo :/ Sede a dextris meis,/ donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum./
2: Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion :/ dominare in medio inimicorum tuorum./
3: Tecum principium in die virtutis tuæ/ in splendoribus sanctorum :/ ex utero, ante luciferum, genui te./
4: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum :/ Tu es sacerdos in æternum/ secundum ordinem Melchisedech./
5: Dominus a dextris tuis ;/ confregit in die iræ suæ reges./
6: Judicabit in nationibus, implebit ruinas ;/ conquassabit capita in terra multorum./
7: De torrente in via bibet ;/ propterea exaltabit caput.]

Chapter: 110

1: Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,/ in consilio justorum, et congregatione./
2: Magna opera Domini :/ exquisita in omnes voluntates ejus./
3: Confessio et magnificentia opus ejus,/ et justitia ejus manet in sæculum sæculi./
4: Memoriam fecit mirabilium suorum,/ misericors et miserator Dominus./
5: Escam dedit timentibus se ;/ memor erit in sæculum testamenti sui./
6: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,/
7: ut det illis hæreditatem gentium./ Opera manuum ejus veritas et judicium./
8: Fidelia omnia mandata ejus,/ confirmata in sæculum sæculi,/ facta in veritate et æquitate./
9: Redemptionem misit populo suo ;/ mandavit in æternum testamentum suum./ Sanctum et terribile nomen ejus./
10: Initium sapientiæ timor Domini ;/ intellectus bonus omnibus facientibus eum :/ laudatio ejus manet in sæculum sæculi.]

Chapter: 111

1: Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. [Beatus vir qui timet Dominum :/ in mandatis ejus volet nimis./
2: Potens in terra erit semen ejus ;/ generatio rectorum benedicetur./
3: Gloria et divitiæ in domo ejus,/ et justitia ejus manet in sæculum sæculi./
4: Exortum est in tenebris lumen rectis :/ misericors, et miserator, et justus./
5: Jucundus homo qui miseretur et commodat ;/ disponet sermones suos in judicio :/
6: quia in æternum non commovebitur./
7: In memoria æterna erit justus ;/ ab auditione mala non timebit./ Paratum cor ejus sperare in Domino,/
8: confirmatum est cor ejus ;/ non commovebitur donec despiciat inimicos suos./
9: Dispersit, dedit pauperibus ;/ justitia ejus manet in sæculum sæculi :/ cornu ejus exaltabitur in gloria./
10: Peccator videbit, et irascetur ;/ dentibus suis fremet et tabescet :/ desiderium peccatorum peribit.]

Chapter: 112

1: Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum ;/ laudate nomen Domini./
2: Sit nomen Domini benedictum/ ex hoc nunc et usque in sæculum./
3: A solis ortu usque ad occasum/ laudabile nomen Domini./
4: Excelsus super omnes gentes Dominus,/ et super cælos gloria ejus./
5: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,/
6: et humilia respicit in cælo et in terra ?/
7: Suscitans a terra inopem,/ et de stercore erigens pauperem :/
8: ut collocet eum cum principibus,/ cum principibus populi sui./
9: Qui habitare facit sterilem in domo,/ matrem filiorum lætantem.]

Chapter: 113

1: Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto,/ domus Jacob de populo barbaro,/
2: facta est Judæa sanctificatio ejus ;/ Israël potestas ejus./
3: Mare vidit, et fugit ;/ Jordanis conversus est retrorsum./
4: Montes exsultaverunt ut arietes,/ et colles sicut agni ovium./
5: Quid est tibi, mare, quod fugisti ?/ et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?/
6: montes, exsultastis sicut arietes ?/ et colles, sicut agni ovium ?/
7: A facie Domini mota est terra,/ a facie Dei Jacob :/
8: qui convertit petram in stagna aquarum,/ et rupem in fontes aquarum./
9: Non nobis, Domine, non nobis,/ sed nomini tuo da gloriam :/
10: super misericordia tua et veritate tua ;/ nequando dicant gentes :/ Ubi est Deus eorum ?/
11: Deus autem noster in cælo ;/ omnia quæcumque voluit fecit./
12: Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./
13: Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./
14: Aures habent, et non audient ;/ nares habent, et non odorabunt./
15: Manus habent, et non palpabunt ;/ pedes habent, et non ambulabunt ;/ non clamabunt in gutture suo./
16: Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./
17: Domus Israël speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./
18: Domus Aaron speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./
19: Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est./
20: Dominus memor fuit nostri,/ et benedixit nobis./ Benedixit domui Israël ;/ benedixit domui Aaron./
21: Benedixit omnibus qui timent Dominum,/ pusillis cum majoribus./
22: Adjiciat Dominus super vos,/ super vos et super filios vestros./
23: Benedicti vos a Domino,/ qui fecit cælum et terram./
24: Cælum cæli Domino ;/ terram autem dedit filiis hominum./
25: Non mortui laudabunt te, Domine,/ neque omnes qui descendunt in infernum :/
26: sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.]

Chapter: 114

1: Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus/ vocem orationis meæ./
2: Quia inclinavit aurem suam mihi,/ et in diebus meis invocabo./
3: Circumdederunt me dolores mortis ;/ et pericula inferni invenerunt me./ Tribulationem et dolorem inveni,/
4: et nomen Domini invocavi :/ o Domine, libera animam meam./
5: Misericors Dominus et justus,/ et Deus noster miseretur./
6: Custodiens parvulos Dominus ;/ humiliatus sum, et liberavit me./
7: Convertere, anima mea, in requiem tuam,/ quia Dominus benefecit tibi :/
8: quia eripuit animam meam de morte,/ oculos meos a lacrimis,/ pedes meos a lapsu./
9: Placebo Domino in regione vivorum.]

Chapter: 115

1: Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ;/ ego autem humiliatus sum nimis./
2: Ego dixi in excessu meo :/ Omnis homo mendax./
3: Quid retribuam Domino/ pro omnibus quæ retribuit mihi ?/
4: Calicem salutaris accipiam,/ et nomen Domini invocabo./
5: Vota mea Domino reddam/ coram omni populo ejus./
6: Pretiosa in conspectu Domini/ mors sanctorum ejus./
7: O Domine, quia ego servus tuus ;/ ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ./ Dirupisti vincula mea :/
8: tibi sacrificabo hostiam laudis,/ et nomen Domini invocabo./
9: Vota mea Domino reddam/ in conspectu omnis populi ejus ;/
10: in atriis domus Domini,/ in medio tui, Jerusalem.]

Chapter: 116

1: Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes ;/ laudate eum, omnes populi./
2: Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus,/ et veritas Domini manet in æternum.]

Chapter: 117

1: Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./
2: Dicat nunc Israël : Quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./
3: Dicat nunc domus Aaron :/ Quoniam in sæculum misericordia ejus./
4: Dicant nunc qui timent Dominum :/ Quoniam in sæculum misericordia ejus./
5: De tribulatione invocavi Dominum,/ et exaudivit me in latitudine Dominus./
6: Dominus mihi adjutor ;/ non timebo quid faciat mihi homo./
7: Dominus mihi adjutor,/ et ego despiciam inimicos meos./
8: Bonum est confidere in Domino,/ quam confidere in homine./
9: Bonum est sperare in Domino,/ quam sperare in principibus./
10: Omnes gentes circuierunt me,/ et in nomine Domini, quia ultus sum in eos./
11: Circumdantes circumdederunt me,/ et in nomine Domini, quia ultus sum in eos./
12: Circumdederunt me sicut apes,/ et exarserunt sicut ignis in spinis :/ et in nomine Domini, quia ultus sum in eos./
13: Impulsus eversus sum, ut caderem,/ et Dominus suscepit me./
14: Fortitudo mea et laus mea Dominus,/ et factus est mihi in salutem./
15: Vox exsultationis et salutis/ in tabernaculis justorum./
16: Dextera Domini fecit virtutem ;/ dextera Domini exaltavit me :/ dextera Domini fecit virtutem./
17: Non moriar, sed vivam,/ et narrabo opera Domini./
18: Castigans castigavit me Dominus,/ et morti non tradidit me./
19: Aperite mihi portas justitiæ :/ ingressus in eas confitebor Domino./
20: Hæc porta Domini :/ justi intrabunt in eam./
21: Confitebor tibi quoniam exaudisti me,/ et factus es mihi in salutem./
22: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,/ hic factus est in caput anguli./
23: A Domino factum est istud,/ et est mirabile in oculis nostris./
24: Hæc est dies quam fecit Dominus ;/ exsultemus, et lætemur in ea./
25: O Domine, salvum me fac ;/ o Domine, bene prosperare./
26: Benedictus qui venit in nomine Domini :/ benediximus vobis de domo Domini./
27: Deus Dominus, et illuxit nobis./ Constituite diem solemnem in condensis,/ usque ad cornu altaris./
28: Deus meus es tu, et confitebor tibi ;/ Deus meus es tu, et exaltabo te./ Confitebor tibi quoniam exaudisti me,/ et factus es mihi in salutem./
29: Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus.]

Chapter: 118

1: Alleluja. [Beati immaculati in via,/ qui ambulant in lege Domini./
2: Beati qui scrutantur testimonia ejus ;/ in toto corde exquirunt eum./
3: Non enim qui operantur iniquitatem/ in viis ejus ambulaverunt./
4: Tu mandasti mandata tua/ custodiri nimis./
5: Utinam dirigantur viæ meæ/ ad custodiendas justificationes tuas./
6: Tunc non confundar,/ cum perspexero in omnibus mandatis tuis./
7: Confitebor tibi in directione cordis,/ in eo quod didici judicia justitiæ tuæ./
8: Justificationes tuas custodiam ;/ non me derelinquas usquequaque./
9: In quo corrigit adolescentior viam suam ?/ in custodiendo sermones tuos./
10: In toto corde meo exquisivi te ;/ ne repellas me a mandatis tuis./
11: In corde meo abscondi eloquia tua,/ ut non peccem tibi./
12: Benedictus es, Domine ;/ doce me justificationes tuas./
13: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui./
14: In via testimoniorum tuorum delectatus sum,/ sicut in omnibus divitiis./
15: In mandatis tuis exercebor,/ et considerabo vias tuas./
16: In justificationibus tuis meditabor :/ non obliviscar sermones tuos./
17: Retribue servo tuo, vivifica me,/ et custodiam sermones tuos./
18: Revela oculos meos,/ et considerabo mirabilia de lege tua./
19: Incola ego sum in terra :/ non abscondas a me mandata tua./
20: Concupivit anima mea/ desiderare justificationes tuas in omni tempore./
21: Increpasti superbos ;/ maledicti qui declinant a mandatis tuis./
22: Aufer a me opprobrium et contemptum,/ quia testimonia tua exquisivi./
23: Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ;/ servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis./
24: Nam et testimonia tua meditatio mea est,/ et consilium meum justificationes tuæ./
25: Adhæsit pavimento anima mea :/ vivifica me secundum verbum tuum./
26: Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ;/ doce me justificationes tuas./
27: Viam justificationum tuarum instrue me,/ et exercebor in mirabilibus tuis./
28: Dormitavit anima mea præ tædio :/ confirma me in verbis tuis./
29: Viam iniquitatis amove a me,/ et de lege tua miserere mei./
30: Viam veritatis elegi ;/ judicia tua non sum oblitus./
31: Adhæsi testimoniis tuis, Domine ;/ noli me confundere./
32: Viam mandatorum tuorum cucurri,/ cum dilatasti cor meum./
33: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,/ et exquiram eam semper./
34: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,/ et custodiam illam in toto corde meo./
35: Deduc me in semitam mandatorum tuorum,/ quia ipsam volui./
36: Inclina cor meum in testimonia tua,/ et non in avaritiam./
37: Averte oculos meos, ne videant vanitatem ;/ in via tua vivifica me./
38: Statue servo tuo eloquium tuum/ in timore tuo./
39: Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,/ quia judicia tua jucunda./
40: Ecce concupivi mandata tua :/ in æquitate tua vivifica me./
41: Et veniat super me misericordia tua, Domine ;/ salutare tuum secundum eloquium tuum./
42: Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,/ quia speravi in sermonibus tuis./
43: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,/ quia in judiciis tuis supersperavi./
44: Et custodiam legem tuam semper,/ in sæculum et in sæculum sæculi./
45: Et ambulabam in latitudine,/ quia mandata tua exquisivi./
46: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,/ et non confundebar./
47: Et meditabar in mandatis tuis,/ quæ dilexi./
48: Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi,/ et exercebar in justificationibus tuis./
49: Memor esto verbi tui servo tuo,/ in quo mihi spem dedisti./
50: Hæc me consolata est in humilitate mea,/ quia eloquium tuum vivificavit me./
51: Superbi inique agebant usquequaque ;/ a lege autem tua non declinavi./
52: Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,/ et consolatus sum./
53: Defectio tenuit me,/ pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam./
54: Cantabiles mihi erant justificationes tuæ/ in loco peregrinationis meæ./
55: Memor fui nocte nominis tui, Domine,/ et custodivi legem tuam./
56: Hæc facta est mihi,/ quia justificationes tuas exquisivi./
57: Portio mea, Domine,/ dixi custodire legem tuam./
58: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ;/ miserere mei secundum eloquium tuum./
59: Cogitavi vias meas,/ et converti pedes meos in testimonia tua./
60: Paratus sum, et non sum turbatus,/ ut custodiam mandata tua./
61: Funes peccatorum circumplexi sunt me,/ et legem tuam non sum oblitus./
62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi,/ super judicia justificationis tuæ./
63: Particeps ego sum omnium timentium te,/ et custodientium mandata tua./
64: Misericordia tua, Domine, plena est terra ;/ justificationes tuas doce me./
65: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,/ secundum verbum tuum./
66: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,/ quia mandatis tuis credidi./
67: Priusquam humiliarer ego deliqui :/ propterea eloquium tuum custodivi./
68: Bonus es tu, et in bonitate tua/ doce me justificationes tuas./
69: Multiplicata est super me iniquitas superborum ;/ ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua./
70: Coagulatum est sicut lac cor eorum ;/ ego vero legem tuam meditatus sum./
71: Bonum mihi quia humiliasti me,/ ut discam justificationes tuas./
72: Bonum mihi lex oris tui,/ super millia auri et argenti./
73: Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :/ da mihi intellectum, et discam mandata tua./
74: Qui timent te videbunt me et lætabuntur,/ quia in verba tua supersperavi./
75: Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,/ et in veritate tua humiliasti me./
76: Fiat misericordia tua ut consoletur me,/ secundum eloquium tuum servo tuo./
77: Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,/ quia lex tua meditatio mea est./
78: Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;/ ego autem exercebor in mandatis tuis./
79: Convertantur mihi timentes te,/ et qui noverunt testimonia tua./
80: Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,/ ut non confundar./
81: Defecit in salutare tuum anima mea,/ et in verbum tuum supersperavi./
82: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,/ dicentes : Quando consolaberis me ?/
83: Quia factus sum sicut uter in pruina ;/ justificationes tuas non sum oblitus./
84: Quot sunt dies servi tui ?/ quando facies de persequentibus me judicium ?/
85: Narraverunt mihi iniqui fabulationes,/ sed non ut lex tua./
86: Omnia mandata tua veritas :/ inique persecuti sunt me, adjuva me./
87: Paulominus consummaverunt me in terra ;/ ego autem non dereliqui mandata tua./
88: Secundum misericordiam tuam vivifica me,/ et custodiam testimonia oris tui./
89: In æternum, Domine,/ verbum tuum permanet in cælo./
90: In generationem et generationem veritas tua ;/ fundasti terram, et permanet./
91: Ordinatione tua perseverat dies,/ quoniam omnia serviunt tibi./
92: Nisi quod lex tua meditatio mea est,/ tunc forte periissem in humilitate mea./
93: In æternum non obliviscar justificationes tuas,/ quia in ipsis vivificasti me./
94: Tuus sum ego ; salvum me fac :/ quoniam justificationes tuas exquisivi./
95: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ;/ testimonia tua intellexi./
96: Omnis consummationis vidi finem,/ latum mandatum tuum nimis./
97: Quomodo dilexi legem tuam, Domine !/ tota die meditatio mea est./
98: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,/ quia in æternum mihi est./
99: Super omnes docentes me intellexi,/ quia testimonia tua meditatio mea est./
100: Super senes intellexi,/ quia mandata tua quæsivi./
101: Ab omni via mala prohibui pedes meos,/ ut custodiam verba tua./
102: A judiciis tuis non declinavi,/ quia tu legem posuisti mihi./
103: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !/ super mel ori meo./
104: A mandatis tuis intellexi ;/ propterea odivi omnem viam iniquitatis./
105: Lucerna pedibus meis verbum tuum,/ et lumen semitis meis./
106: Juravi et statui/ custodire judicia justitiæ tuæ./
107: Humiliatus sum usquequaque, Domine ;/ vivifica me secundum verbum tuum./
108: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,/ et judicia tua doce me./
109: Anima mea in manibus meis semper,/ et legem tuam non sum oblitus./
110: Posuerunt peccatores laqueum mihi,/ et de mandatis tuis non erravi./
111: Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum,/ quia exsultatio cordis mei sunt./
112: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum,/ propter retributionem./
113: Iniquos odio habui,/ et legem tuam dilexi./
114: Adjutor et susceptor meus es tu,/ et in verbum tuum supersperavi./
115: Declinate a me, maligni,/ et scrutabor mandata Dei mei./
116: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,/ et non confundas me ab exspectatione mea./
117: Adjuva me, et salvus ero,/ et meditabor in justificationibus tuis semper./
118: Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,/ quia injusta cogitatio eorum./
119: Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ;/ ideo dilexi testimonia tua./
120: Confige timore tuo carnes meas ;/ a judiciis enim tuis timui./
121: Feci judicium et justitiam :/ non tradas me calumniantibus me./
122: Suscipe servum tuum in bonum :/ non calumnientur me superbi./
123: Oculi mei defecerunt in salutare tuum,/ et in eloquium justitiæ tuæ./
124: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,/ et justificationes tuas doce me./
125: Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,/ ut sciam testimonia tua./
126: Tempus faciendi, Domine :/ dissipaverunt legem tuam./
127: Ideo dilexi mandata tua/ super aurum et topazion./
128: Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;/ omnem viam iniquam odio habui./
129: Mirabilia testimonia tua :/ ideo scrutata est ea anima mea./
130: Declaratio sermonum tuorum illuminat,/ et intellectum dat parvulis./
131: Os meum aperui, et attraxi spiritum :/ quia mandata tua desiderabam./
132: Aspice in me, et miserere mei,/ secundum judicium diligentium nomen tuum./
133: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,/ et non dominetur mei omnis injustitia./
134: Redime me a calumniis hominum/ ut custodiam mandata tua./
135: Faciem tuam illumina super servum tuum,/ et doce me justificationes tuas./
136: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,/ quia non custodierunt legem tuam./
137: Justus es, Domine,/ et rectum judicium tuum./
138: Mandasti justitiam testimonia tua,/ et veritatem tuam nimis./
139: Tabescere me fecit zelus meus,/ quia obliti sunt verba tua inimici mei./
140: Ignitum eloquium tuum vehementer,/ et servus tuus dilexit illud./
141: Adolescentulus sum ego et contemptus ;/ justificationes tuas non sum oblitus./
142: Justitia tua, justitia in æternum,/ et lex tua veritas./
143: Tribulatio et angustia invenerunt me ;/ mandata tua meditatio mea est./
144: Æquitas testimonia tua in æternum :/ intellectum da mihi, et vivam./
145: Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;/ justificationes tuas requiram./
146: Clamavi ad te ; salvum me fac :/ ut custodiam mandata tua./
147: Præveni in maturitate, et clamavi :/ quia in verba tua supersperavi./
148: Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,/ ut meditarer eloquia tua./
149: Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,/ et secundum judicium tuum vivifica me./
150: Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :/ a lege autem tua longe facti sunt./
151: Prope es tu, Domine,/ et omnes viæ tuæ veritas./
152: Initio cognovi de testimoniis tuis,/ quia in æternum fundasti ea./
153: Vide humilitatem meam, et eripe me,/ quia legem tuam non sum oblitus./
154: Judica judicium meum, et redime me :/ propter eloquium tuum vivifica me./
155: Longe a peccatoribus salus,/ quia justificationes tuas non exquisierunt./
156: Misericordiæ tuæ multæ, Domine ;/ secundum judicium tuum vivifica me./
157: Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;/ a testimoniis tuis non declinavi./
158: Vidi prævaricantes et tabescebam,/ quia eloquia tua non custodierunt./
159: Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :/ in misericordia tua vivifica me./
160: Principium verborum tuorum veritas ;/ in æternum omnia judicia justitiæ tuæ./
161: Principes persecuti sunt me gratis,/ et a verbis tuis formidavit cor meum./
162: Lætabor ego super eloquia tua,/ sicut qui invenit spolia multa./
163: Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,/ legem autem tuam dilexi./
164: Septies in die laudem dixi tibi,/ super judicia justitiæ tuæ./
165: Pax multa diligentibus legem tuam,/ et non est illis scandalum./
166: Exspectabam salutare tuum, Domine,/ et mandata tua dilexi./
167: Custodivit anima mea testimonia tua,/ et dilexit ea vehementer./
168: Servavi mandata tua et testimonia tua,/ quia omnes viæ meæ in conspectu tuo./
169: Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;/ juxta eloquium tuum da mihi intellectum./
170: Intret postulatio mea in conspectu tuo ;/ secundum eloquium tuum eripe me./
171: Eructabunt labia mea hymnum,/ cum docueris me justificationes tuas./
172: Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,/ quia omnia mandata tua æquitas./
173: Fiat manus tua ut salvet me,/ quoniam mandata tua elegi./
174: Concupivi salutare tuum, Domine,/ et lex tua meditatio mea est./
175: Vivet anima mea, et laudabit te,/ et judicia tua adjuvabunt me./
176: Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum,/ quia mandata tua non sum oblitus.]

Chapter: 119

1: Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi,/ et exaudivit me./
2: Domine, libera animam meam a labiis iniquis/ et a lingua dolosa./
3: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi/ ad linguam dolosam ?/
4: Sagittæ potentis acutæ,/ cum carbonibus desolatoriis./
5: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est !/ habitavi cum habitantibus Cedar ;/
6: multum incola fuit anima mea./
7: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ;/ cum loquebar illis, impugnabant me gratis.]

Chapter: 120

1: Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes,/ unde veniet auxilium mihi./
2: Auxilium meum a Domino,/ qui fecit cælum et terram./
3: Non det in commotionem pedem tuum,/ neque dormitet qui custodit te./
4: Ecce non dormitabit neque dormiet/ qui custodit Israël./
5: Dominus custodit te ;/ Dominus protectio tua super manum dexteram tuam./
6: Per diem sol non uret te,/ neque luna per noctem./
7: Dominus custodit te ab omni malo ;/ custodiat animam tuam Dominus./
8: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.]

Chapter: 121

1: Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :/ In domum Domini ibimus./
2: Stantes erant pedes nostri/ in atriis tuis, Jerusalem./
3: Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,/ cujus participatio ejus in idipsum./
4: Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :/ testimonium Israël,/ ad confitendum nomini Domini./
5: Quia illic sederunt sedes in judicio,/ sedes super domum David./
6: Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,/ et abundantia diligentibus te./
7: Fiat pax in virtute tua,/ et abundantia in turribus tuis./
8: Propter fratres meos et proximos meos,/ loquebar pacem de te./
9: Propter domum Domini Dei nostri,/ quæsivi bona tibi.]

Chapter: 122

1: Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos,/ qui habitas in cælis./
2: Ecce sicut oculi servorum/ in manibus dominorum suorum ;/ sicut oculi ancillæ/ in manibus dominæ suæ :/ ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,/ donec misereatur nostri./
3: Miserere nostri, Domine, miserere nostri,/ quia multum repleti sumus despectione ;/
4: quia multum repleta est anima nostra/ opprobrium abundantibus, et despectio superbis.]

Chapter: 123

1: Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis,/ dicat nunc Israël,/
2: nisi quia Dominus erat in nobis :/ cum exsurgerent homines in nos,/
3: forte vivos deglutissent nos ;/ cum irasceretur furor eorum in nos,/
4: forsitan aqua absorbuisset nos ;/
5: torrentem pertransivit anima nostra ;/ forsitan pertransisset anima nostra/ aquam intolerabilem./
6: Benedictus Dominus, qui non dedit nos/ in captionem dentibus eorum./
7: Anima nostra sicut passer erepta est/ de laqueo venantium ;/ laqueus contritus est,/ et nos liberati sumus./
8: Adjutorium nostrum in nomine Domini,/ qui fecit cælum et terram.]

Chapter: 124

1: Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :/ non commovebitur in æternum,/ qui habitat
2: in Jerusalem./ Montes in circuitu ejus ;/ et Dominus in circuitu populi sui,/ ex hoc nunc et usque in sæculum./
3: Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum/ super sortem justorum :/ ut non extendant justi/ ad iniquitatem manus suas,/
4: benefac, Domine, bonis,/ et rectis corde./
5: Declinantes autem in obligationes,/ adducet Dominus cum operantibus iniquitatem./ Pax super Israël !]

Chapter: 125

1: Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion,/ facti sumus sicut consolati./
2: Tunc repletum est gaudio os nostrum,/ et lingua nostra exsultatione./ Tunc dicent inter gentes :/ Magnificavit Dominus facere cum eis./
3: Magnificavit Dominus facere nobiscum ;/ facti sumus lætantes./
4: Converte, Domine, captivitatem nostram,/ sicut torrens in austro./
5: Qui seminant in lacrimis,/ in exsultatione metent./
6: Euntes ibant et flebant,/ mittentes semina sua./ Venientes autem venient cum exsultatione,/ portantes manipulos suos.]

Chapter: 126

1: Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus ædificaverit domum,/ in vanum laboraverunt qui ædificant eam./ Nisi Dominus custodierit civitatem,/ frustra vigilat qui custodit eam./
2: Vanum est vobis ante lucem surgere :/ surgite postquam sederitis,/ qui manducatis panem doloris./ Cum dederit dilectis suis somnum,/
3: ecce hæreditas Domini, filii ;/ merces, fructus ventris./
4: Sicut sagittæ in manu potentis,/ ita filii excussorum./
5: Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis :/ non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.]

Chapter: 127

1: Canticum graduum. [Beati omnes qui timent Dominum,/ qui ambulant in viis ejus./
2: Labores manuum tuarum quia manducabis :/ beatus es, et bene tibi erit./
3: Uxor tua sicut vitis abundans/ in lateribus domus tuæ ;/ filii tui sicut novellæ olivarum/ in circuitu mensæ tuæ./
4: Ecce sic benedicetur homo/ qui timet Dominum./
5: Benedicat tibi Dominus ex Sion,/ et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ./
6: Et videas filios filiorum tuorum :/ pacem super Israël.]

Chapter: 128

1: Canticum graduum. [Sæpe expugnaverunt me a juventute mea,/ dicat nunc Israël ;/
2: sæpe expugnaverunt me a juventute mea :/ etenim non potuerunt mihi./
3: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ;/ prolongaverunt iniquitatem suam./
4: Dominus justus/ concidit cervices peccatorum./
5: Confundantur, et convertantur retrorsum/ omnes qui oderunt Sion./
6: Fiant sicut fœnum tectorum,/ quod priusquam evellatur exaruit :/
7: de quo non implevit manum suam qui metit,/ et sinum suum qui manipulos colligit./
8: Et non dixerunt qui præteribant :/ Benedictio Domini super vos./ Benediximus vobis in nomine Domini.]

Chapter: 129

1: Canticum graduum. [De profundis clamavi ad te, Domine ;/
2: Domine, exaudi vocem meam./ Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ./
3: Si iniquitates observaveris, Domine,/ Domine, quis sustinebit ?/
4: Quia apud te propitiatio est ;/ et propter legem tuam sustinui te, Domine./ Sustinuit anima mea in verbo ejus :/
5: speravit anima mea in Domino./
6: A custodia matutina usque ad noctem,/ speret Israël in Domino./
7: Quia apud Dominum misericordia,/ et copiosa apud eum redemptio./
8: Et ipse redimet Israël/ ex omnibus iniquitatibus ejus.]

Chapter: 130

1: Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum,/ neque elati sunt oculi mei,/ neque ambulavi in magnis,/ neque in mirabilibus super me./
2: Si non humiliter sentiebam,/ sed exaltavi animam meam :/ sicut ablactatus est super matre sua,/ ita retributio in anima mea./
3: Speret Israël in Domino,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.]

Chapter: 131

1: Canticum graduum. [Memento, Domine, David,/ et omnis mansuetudinis ejus :/
2: sicut juravit Domino ;/ votum vovit Deo Jacob :/
3: Si introiero in tabernaculum domus meæ ;/ si ascendero in lectum strati mei ;/
4: si dedero somnum oculis meis,/ et palpebris meis dormitationem,/
5: et requiem temporibus meis,/ donec inveniam locum Domino,/ tabernaculum Deo Jacob./
6: Ecce audivimus eam in Ephrata ;/ invenimus eam in campis silvæ./
7: Introibimus in tabernaculum ejus ;/ adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus./
8: Surge, Domine, in requiem tuam,/ tu et arca sanctificationis tuæ./
9: Sacerdotes tui induantur justitiam,/ et sancti tui exsultent./
10: Propter David servum tuum/ non avertas faciem christi tui./
11: Juravit Dominus David veritatem,/ et non frustrabitur eam :/ De fructu ventris tui/ ponam super sedem tuam./
12: Si custodierint filii tui testamentum meum,/ et testimonia mea hæc quæ docebo eos,/ et filii eorum usque in sæculum/ sedebunt super sedem tuam./
13: Quoniam elegit Dominus Sion :/ elegit eam in habitationem sibi./
14: Hæc requies mea in sæculum sæculi ;/ hic habitabo, quoniam elegi eam./
15: Viduam ejus benedicens benedicam ;/ pauperes ejus saturabo panibus./
16: Sacerdotes ejus induam salutari,/ et sancti ejus exsultatione exsultabunt./
17: Illuc producam cornu David ;/ paravi lucernam christo meo./
18: Inimicos ejus induam confusione ;/ super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.]

Chapter: 132

1: Canticum graduum David. [Ecce quam bonum et quam jucundum,/ habitare fratres in unum !/
2: Sicut unguentum in capite,/ quod descendit in barbam, barbam Aaron,/ quod descendit in oram vestimenti ejus ;/
3: sicut ros Hermon,/ qui descendit in montem Sion./ Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,/ et vitam usque in sæculum.]

Chapter: 133

1: Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini :/ qui statis in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri./
2: In noctibus extollite manus vestras in sancta,/ et benedicite Dominum./
3: Benedicat te Dominus ex Sion,/ qui fecit cælum et terram.]

Chapter: 134

1: Alleluja. [Laudate nomen Domini ;/ laudate, servi, Dominum :/
2: qui statis in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri./
3: Laudate Dominum, quia bonus Dominus ;/ psallite nomini ejus, quoniam suave./
4: Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ;/ Israël in possessionem sibi./
5: Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,/ et Deus noster præ omnibus diis./
6: Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,/ in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis./
7: Educens nubes ab extremo terræ,/ fulgura in pluviam fecit ;/ qui producit ventos de thesauris suis./
8: Qui percussit primogenita Ægypti,/ ab homine usque ad pecus./
9: Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte :/ in Pharaonem, et in omnes servos ejus./
10: Qui percussit gentes multas,/ et occidit reges fortes :/
11: Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,/ et omnia regna Chanaan :/
12: et dedit terram eorum hæreditatem,/ hæreditatem Israël populo suo./
13: Domine, nomen tuum in æternum ;/ Domine, memoriale tuum in generationem et generationem./
14: Quia judicabit Dominus populum suum,/ et in servis suis deprecabitur./
15: Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./
16: Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./
17: Aures habent, et non audient ;/ neque enim est spiritus in ore ipsorum./
18: Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./
19: Domus Israël, benedicite Domino ;/ domus Aaron, benedicite Domino./
20: Domus Levi, benedicite Domino ;/ qui timetis Dominum, benedicite Domino./
21: Benedictus Dominus ex Sion,/ qui habitat in Jerusalem.]

Chapter: 135

1: Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
2: Confitemini Deo deorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
3: Confitemini Domino dominorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
4: Qui facit mirabilia magna solus,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
5: Qui fecit cælos in intellectu,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
6: Qui firmavit terram super aquas,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
7: Qui fecit luminaria magna,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/
8: solem in potestatem diei,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
9: lunam et stellas in potestatem noctis,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
10: Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
11: Qui eduxit Israël de medio eorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus,/
12: in manu potenti et brachio excelso,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
13: Qui divisit mare Rubrum in divisiones,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
14: et eduxit Israël per medium ejus,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
15: et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
16: Qui traduxit populum suum per desertum,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
17: Qui percussit reges magnos,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
18: et occidit reges fortes,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/
19: Sehon, regem Amorrhæorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
20: et Og, regem Basan,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/
21: et dedit terram eorum hæreditatem,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
22: hæreditatem Israël, servo suo,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
23: Quia in humilitate nostra memor fuit nostri,/ quoniam in æternum misericordia ejus ;/
24: et redemit nos ab inimicis nostris,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
25: Qui dat escam omni carni,/ quoniam in æternum misericordia ejus./
26: Confitemini Deo cæli,/ quoniam in æternum misericordia ejus./ Confitemini Domino dominorum,/ quoniam in æternum misericordia ejus.]

Chapter: 136

1: Psalmus David, Jeremiæ. [Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus,/ cum recordaremur Sion./
2: In salicibus in medio ejus/ suspendimus organa nostra :/
3: quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos,/ verba cantionum ;/ et qui abduxerunt nos :/ Hymnum cantate nobis de canticis Sion./
4: Quomodo cantabimus canticum Domini/ in terra aliena ?/
5: Si oblitus fuero tui, Jerusalem,/ oblivioni detur dextera mea./
6: Adhæreat lingua mea faucibus meis,/ si non meminero tui ;/ si non proposuero Jerusalem/ in principio lætitiæ meæ./
7: Memor esto, Domine, filiorum Edom,/ in die Jerusalem :/ qui dicunt : Exinanite, exinanite/ usque ad fundamentum in ea./
8: Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi/ retributionem tuam quam retribuisti nobis./
9: Beatus qui tenebit,/ et allidet parvulos tuos ad petram.]

Chapter: 137

1: Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,/ quoniam audisti verba oris mei./ In conspectu angelorum psallam tibi ;/
2: adorabo ad templum sanctum tuum,/ et confitebor nomini tuo :/ super misericordia tua et veritate tua ;/ quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum./
3: In quacumque die invocavero te, exaudi me ;/ multiplicabis in anima mea virtutem./
4: Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ,/ quia audierunt omnia verba oris tui./
5: Et cantent in viis Domini,/ quoniam magna est gloria Domini ;/
6: quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit,/ et alta a longe cognoscit./
7: Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ;/ et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam,/ et salvum me fecit dextera tua./
8: Dominus retribuet pro me./ Domine, misericordia tua in sæculum ;/ opera manuum tuarum ne despicias.]

Chapter: 138

1: In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me ;/
2: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam./
3: Intellexisti cogitationes meas de longe ;/ semitam meam et funiculum meum investigasti :/
4: et omnes vias meas prævidisti,/ quia non est sermo in lingua mea./
5: Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,/ novissima et antiqua./ Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam./
6: Mirabilis facta est scientia tua ex me ;/ confortata est, et non potero ad eam./
7: Quo ibo a spiritu tuo ?/ et quo a facie tua fugiam ?/
8: Si ascendero in cælum, tu illic es ;/ si descendero in infernum, ades./
9: Si sumpsero pennas meas diluculo,/ et habitavero in extremis maris,/
10: etenim illuc manus tua deducet me,/ et tenebit me dextera tua./
11: Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;/ et nox illuminatio mea in deliciis meis./
12: Quia tenebræ non obscurabuntur a te,/ et nox sicut dies illuminabitur :/ sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus./
13: Quia tu possedisti renes meos ;/ suscepisti me de utero matris meæ./
14: Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;/ mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis./
15: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;/ et substantia mea in inferioribus terræ./
16: Imperfectum meum viderunt oculi tui,/ et in libro tuo omnes scribentur./ Dies formabuntur, et nemo in eis./
17: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;/ nimis confortatus est principatus eorum./
18: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur./ Exsurrexi, et adhuc sum tecum./
19: Si occideris, Deus, peccatores,/ viri sanguinum, declinate a me :/
20: quia dicitis in cogitatione :/ Accipient in vanitate civitates tuas./
21: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,/ et super inimicos tuos tabescebam ?/
22: Perfecto odio oderam illos,/ et inimici facti sunt mihi./
23: Proba me, Deus, et scito cor meum ;/ interroga me, et cognosce semitas meas./
24: Et vide si via iniquitatis in me est,/ et deduc me in via æterna.]

Chapter: 139

1: In finem. Psalmus David.
2: [Eripe me, Domine, ab homine malo ;/ a viro iniquo eripe me./
3: Qui cogitaverunt iniquitates in corde,/ tota die constituebant prælia./
4: Acuerunt linguas suas sicut serpentis ;/ venenum aspidum sub labiis eorum./
5: Custodi me, Domine, de manu peccatoris,/ et ab hominibus iniquis eripe me./ Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :/
6: absconderunt superbi laqueum mihi./ Et funes extenderunt in laqueum ;/ juxta iter, scandalum posuerunt mihi./
7: Dixi Domino : Deus meus es tu ;/ exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ./
8: Domine, Domine, virtus salutis meæ,/ obumbrasti super caput meum in die belli./
9: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori :/ cogitaverunt contra me ;/ ne derelinquas me, ne forte exaltentur./
10: Caput circuitus eorum :/ labor labiorum ipsorum operiet eos./
11: Cadent super eos carbones ;/ in ignem dejicies eos :/ in miseriis non subsistent./
12: Vir linguosus non dirigetur in terra ;/ virum injustum mala capient in interitu./
13: Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis,/ et vindictam pauperum./
14: Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,/ et habitabunt recti cum vultu tuo.]

Chapter: 140

1: Psalmus David. [Domine, clamavi ad te : exaudi me ;/ intende voci meæ, cum clamavero ad te./
2: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;/ elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum./
3: Pone, Domine, custodiam ori meo,/ et ostium circumstantiæ labiis meis./
4: Non declines cor meum in verba malitiæ,/ ad excusandas excusationes in peccatis ;/ cum hominibus operantibus iniquitatem,/ et non communicabo cum electis eorum./
5: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :/ oleum autem peccatoris non impinguet caput meum./ Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :/
6: absorpti sunt juncti petræ judices eorum./ Audient verba mea, quoniam potuerunt./
7: Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,/ dissipata sunt ossa nostra secus infernum./
8: Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;/ in te speravi, non auferas animam meam./
9: Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,/ et a scandalis operantium iniquitatem./
10: Cadent in retiaculo ejus peccatores :/ singulariter sum ego, donec transeam.]

Chapter: 141

1: Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
2: [Voce mea ad Dominum clamavi,/ voce mea ad Dominum deprecatus sum./
3: Effundo in conspectu ejus orationem meam,/ et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :/
4: in deficiendo ex me spiritum meum,/ et tu cognovisti semitas meas./ In via hac qua ambulabam/ absconderunt laqueum mihi./
5: Considerabam ad dexteram, et videbam,/ et non erat qui cognosceret me :/ periit fuga a me,/ et non est qui requirat animam meam./
6: Clamavi ad te, Domine ;/ dixi : Tu es spes mea,/ portio mea in terra viventium./
7: Intende ad deprecationem meam,/ quia humiliatus sum nimis./ Libera me a persequentibus me,/ quia confortati sunt super me./
8: Educ de custodia animam meam/ ad confitendum nomini tuo ;/ me exspectant justi donec retribuas mihi.]

Chapter: 142

1: Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam ;/ auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ;/ exaudi me in tua justitia./
2: Et non intres in judicium cum servo tuo,/ quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens./
3: Quia persecutus est inimicus animam meam ;/ humiliavit in terra vitam meam ;/ collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi./
4: Et anxiatus est super me spiritus meus ;/ in me turbatum est cor meum./
5: Memor fui dierum antiquorum ;/ meditatus sum in omnibus operibus tuis :/ in factis manuum tuarum meditabar./
6: Expandi manus meas ad te ;/ anima mea sicut terra sine aqua tibi./
7: Velociter exaudi me, Domine ;/ defecit spiritus meus./ Non avertas faciem tuam a me,/ et similis ero descendentibus in lacum./
8: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,/ quia in te speravi./ Notam fac mihi viam in qua ambulem,/ quia ad te levavi animam meam./
9: Eripe me de inimicis meis, Domine :/ ad te confugi./
10: Doce me facere voluntatem tuam,/ quia Deus meus es tu./ Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam./
11: Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me :/ in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,/
12: et in misericordia tua disperdes inimicos meos,/ et perdes omnes qui tribulant animam meam,/ quoniam ego servus tuus sum.]

Chapter: 143

1: Psalmus David. Adversus Goliath. [Benedictus Dominus Deus meus,/ qui docet manus meas ad prælium,/ et digitos meos ad bellum./
2: Misericordia mea et refugium meum ;/ susceptor meus et liberator meus ;/ protector meus, et in ipso speravi,/ qui subdit populum meum sub me./
3: Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ?/ aut filius hominis, quia reputas eum ?/
4: Homo vanitati similis factus est ;/ dies ejus sicut umbra prætereunt./
5: Domine, inclina cælos tuos, et descende ;/ tange montes, et fumigabunt./
6: Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ;/ emitte sagittas tuas, et conturbabis eos./
7: Emitte manum tuam de alto : eripe me,/ et libera me de aquis multis,/ de manu filiorum alienorum :/
8: quorum os locutum est vanitatem,/ et dextera eorum dextera iniquitatis./
9: Deus, canticum novum cantabo tibi ;/ in psalterio decachordo psallam tibi./
10: Qui das salutem regibus,/ qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,/
11: eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum,/ quorum os locutum est vanitatem,/ et dextera eorum dextera iniquitatis./
12: Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ;/ filiæ eorum compositæ,/ circumornatæ ut similitudo templi./
13: Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ;/ oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ;/
14: boves eorum crassæ./ Non est ruina maceriæ, neque transitus,/ neque clamor in plateis eorum./
15: Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ;/ beatus populus cujus Dominus Deus ejus.]

Chapter: 144

1: Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex,/ et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi./
2: Per singulos dies benedicam tibi,/ et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi./
3: Magnus Dominus, et laudabilis nimis,/ et magnitudinis ejus non est finis./
4: Generatio et generatio laudabit opera tua,/ et potentiam tuam pronuntiabunt./
5: Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur,/ et mirabilia tua narrabunt./
6: Et virtutem terribilium tuorum dicent,/ et magnitudinem tuam narrabunt./
7: Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt,/ et justitia tua exsultabunt./
8: Miserator et misericors Dominus :/ patiens, et multum misericors./
9: Suavis Dominus universis,/ et miserationes ejus super omnia opera ejus./
10: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua,/ et sancti tui benedicant tibi./
11: Gloriam regni tui dicent,/ et potentiam tuam loquentur :/
12: ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam,/ et gloriam magnificentiæ regni tui./
13: Regnum tuum regnum omnium sæculorum ;/ et dominatio tua in omni generatione et generationem./ Fidelis Dominus in omnibus verbis suis,/ et sanctus in omnibus operibus suis./
14: Allevat Dominus omnes qui corruunt,/ et erigit omnes elisos./
15: Oculi omnium in te sperant, Domine,/ et tu das escam illorum in tempore opportuno./
16: Aperis tu manum tuam,/ et imples omne animal benedictione./
17: Justus Dominus in omnibus viis suis,/ et sanctus in omnibus operibus suis./
18: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,/ omnibus invocantibus eum in veritate./
19: Voluntatem timentium se faciet,/ et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos./
20: Custodit Dominus omnes diligentes se,/ et omnes peccatores disperdet./
21: Laudationem Domini loquetur os meum ;/ et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.]

Chapter: 145

1: Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2: [Lauda, anima mea, Dominum./ Laudabo Dominum in vita mea ;/ psallam Deo meo quamdiu fuero./ Nolite confidere in principibus,/
3: in filiis hominum, in quibus non est salus./
4: Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;/ in illa die peribunt omnes cogitationes eorum./
5: Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,/ spes ejus in Domino Deo ipsius :/
6: qui fecit cælum et terram,/ mare, et omnia quæ in eis sunt./
7: Qui custodit veritatem in sæculum ;/ facit judicium injuriam patientibus ;/ dat escam esurientibus./ Dominus solvit compeditos ;/
8: Dominus illuminat cæcos./ Dominus erigit elisos ;/ Dominus diligit justos./
9: Dominus custodit advenas,/ pupillum et viduam suscipiet,/ et vias peccatorum disperdet./
10: Regnabit Dominus in sæcula ;/ Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]

Chapter: 146

1: Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ;/ Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio./
2: Ædificans Jerusalem Dominus,/ dispersiones Israëlis congregabit :/
3: qui sanat contritos corde,/ et alligat contritiones eorum ;/
4: qui numerat multitudinem stellarum,/ et omnibus eis nomina vocat./
5: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus,/ et sapientiæ ejus non est numerus./
6: Suscipiens mansuetos Dominus ;/ humilians autem peccatores usque ad terram./
7: Præcinite Domino in confessione ;/ psallite Deo nostro in cithara./
8: Qui operit cælum nubibus,/ et parat terræ pluviam ;/ qui producit in montibus fœnum,/ et herbam servituti hominum ;/
9: qui dat jumentis escam ipsorum,/ et pullis corvorum invocantibus eum./
10: Non in fortitudine equi voluntatem habebit,/ nec in tibiis viri beneplacitum erit ei./
11: Beneplacitum est Domino super timentes eum,/ et in eis qui sperant super misericordia ejus.]

Chapter: 147

1: Alleluja. [Lauda, Jerusalem, Dominum ;/ lauda Deum tuum, Sion./
2: Quoniam confortavit seras portarum tuarum ;/ benedixit filiis tuis in te./
3: Qui posuit fines tuos pacem,/ et adipe frumenti satiat te./
4: Qui emittit eloquium suum terræ :/ velociter currit sermo ejus./
5: Qui dat nivem sicut lanam ;/ nebulam sicut cinerem spargit./
6: Mittit crystallum suam sicut buccellas :/ ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?/
7: Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ;/ flabit spiritus ejus, et fluent aquæ./
8: Qui annuntiat verbum suum Jacob,/ justitias et judicia sua Israël./
9: Non fecit taliter omni nationi,/ et judicia sua non manifestavit eis./ Alleluja.]

Chapter: 148

1: Alleluja. [Laudate Dominum de cælis ;/ laudate eum in excelsis./
2: Laudate eum, omnes angeli ejus ;/ laudate eum, omnes virtutes ejus./
3: Laudate eum, sol et luna ;/ laudate eum, omnes stellæ et lumen./
4: Laudate eum, cæli cælorum ;/ et aquæ omnes quæ super cælos sunt,/
5: laudent nomen Domini./ Quia ipse dixit, et facta sunt ;/ ipse mandavit, et creata sunt./
6: Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ;/ præceptum posuit, et non præteribit./
7: Laudate Dominum de terra,/ dracones et omnes abyssi ;/
8: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,/ quæ faciunt verbum ejus ;/
9: montes, et omnes colles ;/ ligna fructifera, et omnes cedri ;/
10: bestiæ, et universa pecora ;/ serpentes, et volucres pennatæ ;/
11: reges terræ et omnes populi ;/ principes et omnes judices terræ ;/
12: juvenes et virgines ; senes cum junioribus,/ laudent nomen Domini :/
13: quia exaltatum est nomen ejus solius./
14: Confessio ejus super cælum et terram ;/ et exaltavit cornu populi sui./ Hymnus omnibus sanctis ejus ;/ filiis Israël, populo appropinquanti sibi./ Alleluja.]

Chapter: 149

1: Alleluja. [Cantate Domino canticum novum ;/ laus ejus in ecclesia sanctorum./
2: Lætetur Israël in eo qui fecit eum,/ et filii Sion exsultent in rege suo./
3: Laudent nomen ejus in choro ;/ in tympano et psalterio psallant ei./
4: Quia beneplacitum est Domino in populo suo,/ et exaltabit mansuetos in salutem./
5: Exsultabunt sancti in gloria ;/ lætabuntur in cubilibus suis./
6: Exaltationes Dei in gutture eorum,/ et gladii ancipites in manibus eorum :/
7: ad faciendam vindictam in nationibus,/ increpationes in populis ;/
8: ad alligandos reges eorum in compedibus,/ et nobiles eorum in manicis ferreis ;/
9: ut faciant in eis judicium conscriptum :/ gloria hæc est omnibus sanctis ejus./ Alleluja.]

Chapter: 150

1: Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus ;/ laudate eum in firmamento virtutis ejus./
2: Laudate eum in virtutibus ejus ;/ laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus./
3: Laudate eum in sono tubæ ;/ laudate eum in psalterio et cithara./
4: Laudate eum in tympano et choro ;/ laudate eum in chordis et organo./
5: Laudate eum in cymbalis benesonantibus ;/ laudate eum in cymbalis jubilationis./
6: Omnis spiritus laudet Dominum !/ Alleluja.]