BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Sap/Wis


Chapter: 1

1: [Diligite justitiam, qui judicatis terram./ Sentite de Domino in bonitate,/ et in simplicitate cordis quærite illum :/
2: quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,/ apparet autem eis qui fidem habent in illum./
3: Perversæ enim cogitationes separant a Deo ;/ probata autem virtus corripit insipientes./
4: Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,/ nec habitabit in corpore subdito peccatis./
5: Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,/ et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,/ et corripietur a superveniente iniquitate./
6: Benignus est enim spiritus sapientiæ,/ et non liberabit maledicum a labiis suis :/ quoniam renum illius testis est Deus,/ et cordis illius scrutator est verus,/ et linguæ ejus auditor./
7: Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,/ et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis./
8: Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,/ nec præteriet illum corripiens judicium./
9: In cogitationibus enim impii interrogatio erit ;/ sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,/ ad correptionem iniquitatum illius./
10: Quoniam auris zeli audit omnia,/ et tumultus murmurationum non abscondetur./
11: Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,/ et a detractione parcite linguæ :/ quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,/ os autem quod mentitur occidit animam.]\
12: [Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,/ neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum./
13: Quoniam Deus mortem non fecit,/ nec lætatur in perditione vivorum./
14: Creavit enim ut essent omnia,/ et sanabiles fecit nationes orbis terrarum :/ et non est in illis medicamentum exterminii,/ nec inferorum regnum in terra./
15: Justitia enim perpetua est, et immortalis./
16: Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,/ et æstimantes illam amicam, defluxerunt ;/ et sponsiones posuerunt ad illam,/ quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.]

Chapter: 2

1: [Dixerunt enim cogitantes apud se non recte :/ Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ,/ et non est refrigerium in fine hominis,/ et non est qui agnitus sit reversus ab inferis./
2: Quia ex nihilo nati sumus,/ et post hoc erimus tamquam non fuerimus./ Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,/ et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :/
3: qua extincta, cinis erit corpus nostrum,/ et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ;/ et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,/ et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis,/ et a calore illius aggravata./
4: Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,/ et nemo memoriam habebit operum nostrorum./
5: Umbræ enim transitus est tempus nostrum,/ et non est reversio finis nostri :/ quoniam consignata est, et nemo revertitur./
6: Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,/ et utamur creatura tamquam in juventute celeriter./
7: Vino pretioso et unguentis nos impleamus,/ et non prætereat nos flos temporis./
8: Coronemus nos rosis antequam marcescant ;/ nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :/
9: nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ./ Ubique relinquamus signa lætitiæ,/ quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors./
10: Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ,/ nec veterani revereamur canos multi temporis :/
11: sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ;/ quod enim infirmum est, inutile invenitur./
12: Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,/ et contrarius est operibus nostris,/ et improperat nobis peccata legis,/ et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ./
13: Promittit se scientiam Dei habere,/ et filium Dei se nominat./
14: Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum./
15: Gravis est nobis etiam ad videndum,/ quoniam dissimilis est aliis vita illius,/ et immutatæ sunt viæ ejus./
16: Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo,/ et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,/ et præfert novissima justorum,/ et gloriatur patrem se habere Deum./
17: Videamus ergo si sermones illius veri sint,/ et tentemus quæ ventura sunt illi,/ et sciemus quæ erunt novissima illius./
18: Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,/ et liberabit eum de manibus contrariorum./
19: Contumelia et tormento interrogemus eum,/ ut sciamus reverentiam ejus,/ et probemus patientiam illius./
20: Morte turpissima condemnemus eum ;/ erit enim ei respectus ex sermonibus illius./
21: Hæc cogitaverunt, et erraverunt :/ excæcavit enim illos malitia eorum./
22: Et nescierunt sacramenta Dei :/ neque mercedem speraverunt justitiæ,/ nec judicaverunt honorem animarum sanctarum./
23: Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,/ et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum./
24: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :/
25: imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.]

Chapter: 3

1: [Justorum autem animæ in manu Dei sunt,/ et non tangent illos tormentum mortis./
2: Visi sunt oculis insipientium mori,/ et æstimata est afflictio exitus illorum,/
3: et quod a nobis est iter exterminium ;/ illi autem sunt in pace :/
4: etsi coram hominibus tormenta passi sunt,/ spes illorum immortalitate plena est./
5: In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,/ quoniam Deus tentavit eos,/ et invenit illos dignos se./
6: Tamquam aurum in fornace probavit illos,/ et quasi holocausti hostiam accepit illos,/ et in tempore erit respectus illorum./
7: Fulgebunt justi/ et tamquam scintillæ in arundineto discurrent./
8: Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,/ et regnabit Dominus illorum in perpetuum./
9: Qui confidunt in illo intelligent veritatem,/ et fideles in dilectione acquiescent illi,/ quoniam donum et pax est electis ejus./
10: Impii autem secundum quæ cogitaverunt/ correptionem habebunt :/ qui neglexerunt justum,/ et a Domino recesserunt./
11: Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est :/ et vacua est spes illorum,/ et labores sine fructu,/ et inutilia opera eorum./
12: Mulieres eorum insensatæ sunt,/ et nequissimi filii eorum./
13: Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ;/ et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,/ habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;/
14: et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,/ nec cogitavit adversus Deum nequissima :/ dabitur enim illi fidei donum electum,/ et sors in templo Dei acceptissima./
15: Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,/ et quæ non concidat radix sapientiæ./
16: Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,/ et ab iniquo thoro semen exterminabitur./
17: Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,/ et sine honore erit novissima senectus illorum :/
18: et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,/ nec in die agnitionis allocutionem./
19: Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.]

Chapter: 4

1: [O quam pulchra est casta generatio, cum claritate !/ immortalis est enim memoria illius,/ quoniam et apud Deum nota est, et apud homines./
2: Cum præsens est, imitantur illam,/ et desiderant eam cum se eduxerit ;/ et in perpetuum coronata triumphat,/ incoinquinatorum certaminum præmium vincens./
3: Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,/ et spuria vitulamina non dabunt radices altas,/ nec stabile firmamentum collocabunt./
4: Etsi in ramis in tempore germinaverint,/ infirmiter posita, a vento commovebuntur,/ et a nimietate ventorum eradicabuntur./
5: Confringentur enim rami inconsummati ;/ et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,/ et ad nihilum apti./
6: Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,/ testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua./
7: Justus autem si morte præoccupatus fuerit,/ in refrigerio erit ;/
8: senectus enim venerabilis est non diuturna,/ neque annorum numero computata :/ cani autem sunt sensus hominis,/
9: et ætas senectutis vita immaculata./
10: Placens Deo factus est dilectus,/ et vivens inter peccatores translatus est./
11: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,/ aut ne fictio deciperet animam illius./
12: Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,/ et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia./
13: Consummatus in brevi,/ explevit tempora multa ;/
14: placita enim erat Deo anima illius :/ propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum./ Populi autem videntes, et non intelligentes,/ nec ponentes in præcordiis talia,/
15: quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,/ et respectus in electos illius./
16: Condemnat autem justus mortuus vivos impios,/ et juventus celerius consummata longam vitam injusti./
17: Videbunt enim finem sapientis,/ et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,/ et quare munierit illum Dominus./
18: Videbunt, et contemnent eum ;/ illos autem Dominus irridebit./
19: Et erunt post hæc decidentes sine honore,/ et in contumelia inter mortuos in perpetuum :/ quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,/ et commovebit illos a fundamentis,/ et usque ad supremum desolabuntur,/ et erunt gementes, et memoria illorum peribit./
20: Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,/ et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.]

Chapter: 5

1: [Tunc stabunt justi in magna constantia/ adversus eos qui se angustiaverunt,/ et qui abstulerunt labores eorum./
2: Videntes turbabuntur timore horribili,/ et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;/
3: dicentes intra se, pœnitentiam agentes,/ et præ angustia spiritus gementes :/ Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,/ et in similitudinem improperii./
4: Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,/ et finem illorum sine honore ;/
5: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,/ et inter sanctos sors illorum est./
6: Ergo erravimus a via veritatis,/ et justitiæ lumen non luxit nobis,/ et sol intelligentiæ non est ortus nobis./
7: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,/ et ambulavimus vias difficiles :/ viam autem Domini ignoravimus./
8: Quid nobis profuit superbia ?/ aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?/
9: Transierunt omnia illa tamquam umbra,/ et tamquam nuntius percurrens,/
10: et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,/ cujus cum præterierit non est vestigium invenire,/ neque semitam carinæ illius in fluctibus ;/
11: aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,/ cujus nullum invenitur argumentum itineris,/ sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,/ et scindens per vim itineris aërem :/ commotis alis transvolavit,/ et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;/
12: aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,/ divisus aër continuo in se reclusus est,/ ut ignoretur transitus illius :/
13: sic et nos nati continuo desivimus esse ;/ et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,/ in malignitate autem nostra consumpti sumus./
14: Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :/
15: quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,/ et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,/ et tamquam fumus qui a vento diffusus est,/ et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis./
16: Justi autem in perpetuum vivent,/ et apud Dominum est merces eorum,/ et cogitatio illorum apud Altissimum./
17: Ideo accipient regnum decoris,/ et diadema speciei de manu Domini :/ quoniam dextera sua teget eos,/ et brachio sancto suo defendet illos./
18: Accipiet armaturam zelus illius,/ et armabit creaturam ad ultionem inimicorum./
19: Induet pro thorace justitiam,/ et accipiet pro galea judicium certum ;/
20: sumet scutum inexpugnabile æquitatem./
21: Acuet autem duram iram in lanceam,/ et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos./
22: Ibunt directe emissiones fulgurum,/ et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur,/ et ad certum locum insilient./
23: Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ;/ excandescet in illos aqua maris,/ et flumina concurrent duriter./
24: Contra illos stabit spiritus virtutis,/ et tamquam turbo venti dividet illos ;/ et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum,/ et malignitas evertet sedes potentium.]

Chapter: 6

1: [Melior est sapientia quam vires,/ et vir prudens quam fortis./
2: Audite ergo, reges, et intelligite ;/ discite, judices finium terræ./
3: Præbete aures, vos qui continetis multitudines,/ et placetis vobis in turbis nationum./
4: Quoniam data est a Domino potestas vobis,/ et virtus ab Altissimo :/ qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur./
5: Quoniam cum essetis ministri regni illius,/ non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,/ neque secundum voluntatem Dei ambulastis./
6: Horrende et cito apparebit vobis,/ quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet./
7: Exiguo enim conceditur misericordia ;/ potentes autem potenter tormenta patientur./
8: Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,/ nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,/ quoniam pusillum et magnum ipse fecit,/ et æqualiter cura est illi de omnibus./
9: Fortioribus autem fortior instat cruciatio./
10: Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei :/ ut discatis sapientiam, et non excidatis./
11: Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ;/ et qui didicerint ista, invenient quid respondeant./
12: Concupiscite ergo sermones meos ;/ diligite illos, et habebitis disciplinam./
13: Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia :/ et facile videtur ab his qui diligunt eam,/ et invenitur ab his qui quærunt illam./
14: Præoccupat qui se concupiscunt,/ ut illis se prior ostendat./
15: Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ;/ assidentem enim illam foribus suis inveniet./
16: Cogitare ergo de illa sensus est consummatus,/ et qui vigilaverit propter illam cito securus erit./
17: Quoniam dignos se ipsa circuit quærens,/ et in viis ostendit se hilariter,/ et in omni providentia occurrit illis./
18: Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia./
19: Cura ergo disciplinæ dilectio est,/ et dilectio custodia legum illius est ;/ custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;/
20: incorruptio autem facit esse proximum Deo./
21: Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum./
22: Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,/ diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :/
23: diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.]\
24: [Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,/ et non abscondam a vobis sacramenta Dei :/ sed ab initio nativitatis investigabo,/ et ponam in lucem scientiam illius,/ et non præteribo veritatem./
25: Neque cum invidia tabescente iter habebo,/ quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ./
26: Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,/ et rex sapiens stabilimentum populi est./
27: Ergo accipite disciplinam per sermones meos,/ et proderit vobis.]

Chapter: 7

1: [Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,/ et ex genere terreni illius qui prior factus est :/ et in ventre matris figuratus sum caro ;/
2: decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine :/ ex semine hominis, et delectamento somni conveniente./
3: Et ego natus accepi communem aërem,/ et in similiter factam decidi terram,/ et primam vocem similem omnibus emisi plorans./
4: In involumentis nutritus sum, et curis magnis :/
5: nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium./
6: Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,/ et similis exitus./
7: Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;/ et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :/
8: et præposui illam regnis et sedibus,/ et divitias nihil esse duxi in comparatione illius./
9: Nec comparavi illi lapidem pretiosum,/ quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,/ et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius./
10: Super salutem et speciem dilexi illam,/ et proposui pro luce habere illam,/ quoniam inextinguibile est lumen illius./
11: Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,/ et innumerabilis honestas per manus illius ;/
12: et lætatus sum in omnibus,/ quoniam antecedebat me ista sapientia,/ et ignorabam quoniam horum omnium mater est./
13: Quam sine fictione didici,/ et sine invidia communico,/ et honestatem illius non abscondo./
14: Infinitus enim thesaurus est hominibus ;/ quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,/ propter disciplinæ dona commendati./
15: Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,/ et præsumere digna horum quæ mihi dantur :/ quoniam ipse sapientiæ dux est,/ et sapientium emendator./
16: In manu enim illius et nos et sermones nostri,/ et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina./
17: Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,/ ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,/
18: initium, et consummationem, et medietatem temporum,/ vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,/
19: anni cursus, et stellarum dispositiones,/
20: naturas animalium, et iras bestiarum,/ vim ventorum, et cogitationes hominum,/ differentias virgultorum, et virtutes radicum./
21: Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici :/ omnium enim artifex docuit me sapientia.]\
22: [Est enim in illa spiritus intelligentiæ,/ sanctus, unicus, multiplex, subtilis,/ disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,/ suavis, amans bonum, acutus,/ quem nihil vetat, benefaciens,/
23: humanus, benignus, stabilis, certus, securus,/ omnem habens virtutem, omnia prospiciens,/ et qui capiat omnes spiritus,/ intelligibilis, mundus, subtilis./
24: Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia :/ attingit autem ubique propter suam munditiam./
25: Vapor est enim virtutis Dei,/ et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,/ et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :/
26: candor est enim lucis æternæ,/ et speculum sine macula Dei majestatis,/ et imago bonitatis illius./
27: Et cum sit una, omnia potest ;/ et in se permanens omnia innovat :/ et per nationes in animas sanctas se transfert ;/ amicos Dei et prophetas constituit./
28: Neminem enim diligit Deus,/ nisi eum qui cum sapientia inhabitat./
29: Est enim hæc speciosior sole,/ et super omnem dispositionem stellarum :/ luci comparata, invenitur prior./
30: Illi enim succedit nox ;/ sapientiam autem non vincit malitia.]

Chapter: 8

1: [Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,/ et disponit omnia suaviter.]\
2: [Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,/ et quæsivi sponsam mihi eam assumere,/ et amator factus sum formæ illius./
3: Generositatem illius glorificat,/ contubernium habens Dei ;/ sed et omnium Dominus dilexit illam./
4: Doctrix enim est disciplinæ Dei,/ et electrix operum illius./
5: Et si divitiæ appetuntur in vita,/ quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?/
6: Si autem sensus operatur,/ quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?/
7: Et si justitiam quis diligit,/ labores hujus magnas habent virtutes :/ sobrietatem enim et prudentiam docet,/ et justitiam, et virtutem,/ quibus utilius nihil est in vita hominibus./
8: Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,/ scit præterita, et de futuris æstimat ;/ scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;/ signa et monstra scit antequam fiant,/ et eventus temporum et sæculorum./
9: Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,/ sciens quoniam mecum communicabit de bonis,/ et erit allocutio cogitationis et tædii mei./
10: Habebo propter hanc claritatem ad turbas,/ et honorem apud seniores juvenis ;/
11: et acutus inveniar in judicio,/ et in conspectu potentium admirabilis ero,/ et facies principum mirabuntur me :/
12: tacentem me sustinebunt,/ et loquentem me respicient,/ et sermocinante me plura, manus ori suo imponent./
13: Præterea habebo per hanc immortalitatem,/ et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam./
14: Disponam populos,/ et nationes mihi erunt subditæ :/
15: timebunt me audientes reges horrendi./ In multitudine videbor bonus,/ et in bello fortis./
16: Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :/ non enim habet amaritudinem conversatio illius,/ nec tædium convictus illius,/ sed lætitiam et gaudium./
17: Hæc cogitans apud me/ et commemorans in corde meo,/ quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,/
18: et in amicitia illius delectatio bona,/ et in operibus manuum illius honestas sine defectione,/ et in certamine loquelæ illius sapientia,/ et præclaritas in communicatione sermonum ipsius :/ circuibam quærens, ut mihi illam assumerem./
19: Puer autem eram ingeniosus,/ et sortitus sum animam bonam./
20: Et cum essem magis bonus,/ veni ad corpus incoinquinatum./
21: Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ;/ et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum :/ adii Dominum, et deprecatus sum illum,/ et dixi ex totis præcordiis meis :]

Chapter: 9

1: [Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ,/ qui fecisti omnia verbo tuo,/
2: et sapientia tua constituisti hominem,/ ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,/
3: ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia,/ et in directione cordis judicium judicet :/
4: da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam,/ et noli me reprobare a pueris tuis :/
5: quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ;/ homo infirmus, et exigui temporis,/ et minor ad intellectum judicii et legum./
6: Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum,/ si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur./
7: Tu elegisti me regem populo tuo,/ et judicem filiorum tuorum et filiarum :/
8: et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo,/ et in civitate habitationis tuæ altare :/ similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio./
9: Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua,/ quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres,/ et sciebat quid esset placitum oculis tuis,/ et quid directum in præceptis tuis./
10: Mitte illam de cælis sanctis tuis,/ et a sede magnitudinis tuæ,/ ut mecum sit et mecum laboret,/ ut sciam quid acceptum sit apud te :/
11: scit enim illa omnia, et intelligit,/ et deducet me in operibus meis sobrie,/ et custodiet me in sua potentia./
12: Et erunt accepta opera mea,/ et disponam populum tuum juste,/ et ero dignus sedium patris mei./
13: Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ?/ aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?/
14: Cogitationes enim mortalium timidæ,/ et incertæ providentiæ nostræ ;/
15: corpus enim quod corrumpitur aggravat animam,/ et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem./
16: Et difficile æstimamus quæ in terra sunt,/ et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore :/ quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?/
17: Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam,/ et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,/
18: et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris,/ et quæ tibi placent didicerint homines ?/
19: Nam per sapientiam sanati sunt/ quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.]

Chapter: 10

1: [Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum,/ cum solus esset creatus, custodivit,/
2: et eduxit illum a delicto suo,/ et dedit illi virtutem continendi omnia./
3: Ab hac ut recessit injustus in ira sua,/ per iram homicidii fraterni deperiit./
4: Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,/ per contemptibile lignum justum gubernans./
5: Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent,/ scivit justum, et conservavit sine querela Deo,/ et in filii misericordia fortem custodivit./
6: Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,/ descendente igne in Pentapolim :/
7: quibus in testimonium nequitiæ/ fumigabunda constat deserta terra,/ et incerto tempore fructus habentes arbores :/ et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis./
8: Sapientiam enim prætereuntes,/ non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,/ sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam,/ ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent./
9: Sapientia autem hos qui se observant/ a doloribus liberavit./
10: Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas,/ et ostendit illi regnum Dei,/ et dedit illi scientiam sanctorum ;/ honestavit illum in laboribus,/ et complevit labores illius./
11: In fraude circumvenientium illum affuit illi,/ et honestum fecit illum./
12: Custodivit illum ab inimicis,/ et a seductoribus tutavit illum :/ et certamen forte dedit illi ut vinceret,/ et sciret quoniam omnium potentior est sapientia./
13: Hæc venditum justum non dereliquit,/ sed a peccatoribus liberavit eum ;/ descenditque cum illo in foveam,/
14: et in vinculis non dereliquit illum,/ donec afferret illi sceptrum regni,/ et potentiam adversus eos qui eum deprimebant :/ et mendaces ostendit qui maculaverunt illum,/ et dedit illi claritatem æternam.]\
15: [Hæc populum justum et semen sine querela liberavit/ a nationibus quæ illum deprimebant./
16: Intravit in animam servi Dei,/ et stetit contra reges horrendos in portentis et signis./
17: Et reddidit justis mercedem laborum suorum,/ et deduxit illos in via mirabili :/ et fuit illis in velamento diei,/ et in luce stellarum per noctem ;/
18: transtulit illos per mare Rubrum,/ et transvexit illos per aquam nimiam./
19: Inimicos autem illorum demersit in mare,/ et ab altitudine inferorum eduxit illos./ Ideo justi tulerunt spolia impiorum,/
20: et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum,/ et victricem manum tuam laudaverunt pariter :/
21: quoniam sapientia aperuit os mutorum,/ et linguas infantium fecit disertas.]

Chapter: 11

1: [Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti./
2: Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,/ et in locis desertis fixerunt casas./
3: Steterunt contra hostes,/ et de inimicis se vindicaverunt./
4: Sitierunt, et invocaverunt te,/ et data est illis aqua de petra altissima,/ et requies sitis de lapide duro.]\
5: [Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum/ a defectione potus sui,/ et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :/
6: per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est./
7: Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,/ humanum sanguinem dedisti injustis./
8: Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,/ dedisti illis abundantem aquam insperate,/
9: ostendens per sitim quæ tunc fuit,/ quemadmodum tuos exaltares,/ et adversarios illorum necares./
10: Cum enim tentati sunt,/ et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,/ scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur./
11: Hos quidem tamquam pater monens probasti ;/ illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti./
12: Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur./
13: Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,/ cum memoria præteritorum./
14: Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,/ commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus./
15: Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,/ in finem eventus mirati sunt,/ non similiter justis sitientes./
16: Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,/ quod quidam errantes colebant mutos serpentes/ et bestias supervacuas,/ immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;/
17: ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur./
18: Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,/ quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,/ immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,/
19: aut novi generis ira plenas ignotas bestias,/ aut vaporem ignium spirantes,/ aut fumi odorem proferentes,/ aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;/
20: quarum non solum læsura poterat illos exterminare,/ sed et aspectus per timorem occidere./
21: Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,/ persecutionem passi ab ipsis factis suis,/ et dispersi per spiritum virtutis tuæ :/ sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti./
22: Multum enim valere, tibi soli supererat semper :/ et virtuti brachii tui quis resistet ?/
23: Quoniam tamquam momentum stateræ,/ sic est ante te orbis terrarum,/ et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram./
24: Sed misereris omnium, quia omnia potes ;/ et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam./
25: Diligis enim omnia quæ sunt,/ et nihil odisti eorum quæ fecisti ;/ nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti./
26: Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?/ aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?/
27: Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,/ qui amas animas.]

Chapter: 12

1: [O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !/
2: Ideoque eos qui exerrant partibus corripis,/ et de quibus peccant admones et alloqueris,/ ut relicta malitia credant in te, Domine.]\
3: [Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ,/ quos exhorruisti,/
4: quoniam odibilia opera tibi faciebant/ per medicamina et sacrificia injusta,/
5: et filiorum suorum necatores sine misericordia,/ et comestores viscerum hominum,/ et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,/
6: et auctores parentes animarum inauxiliatarum,/ perdere voluisti per manus parentum nostrorum :/
7: ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei,/ quæ tibi omnium carior est terra./
8: Sed et his tamquam hominibus pepercisti,/ et misisti antecessores exercitus tui vespas,/ ut illos paulatim exterminarent./
9: Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis,/ aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare :/
10: sed partibus judicans,/ dabas locum pœnitentiæ,/ non ignorans quoniam nequam est natio eorum,/ et naturalis malitia ipsorum,/ et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum./
11: Semen enim erat maledictum ab initio ;/ nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum./
12: Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ?/ aut quis stabit contra judicium tuum ?/ aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ?/ aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ?/
13: Non enim est alius deus quam tu,/ cui cura est de omnibus,/ ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium./
14: Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent/ de his quos perdidisti./
15: Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ;/ ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,/ exterum æstimas a tua virtute./
16: Virtus enim tua justitiæ initium est,/ et ob hoc quod Dominus es,/ omnibus te parcere facis./
17: Virtutem enim ostendis tu,/ qui non crederis esse in virtute consummatus,/ et horum qui te nesciunt audaciam traducis./
18: Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,/ et cum magna reverentia disponis nos :/ subest enim tibi, cum volueris posse.]\
19: [Docuisti autem populum tuum per talia opera,/ quoniam oportet justum esse et humanum ;/ et bonæ spei fecisti filios tuos,/ quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ./
20: Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti,/ cum tanta cruciasti attentione,/ dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia :/
21: cum quanta diligentia judicasti filios tuos,/ quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !/
22: Cum ergo das nobis disciplinam,/ inimicos nostros multipliciter flagellas,/ ut bonitatem tuam cogitemus judicantes,/ et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam./
23: Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt,/ per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta./
24: Etenim in erroris via diutius erraverunt,/ deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua,/ infantium insensatorum more viventes./
25: Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti./
26: Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti,/ dignum Dei judicium experti sunt./
27: In quibus enim patientes indignabantur/ per hæc quos putabant deos,/ in ipsis cum exterminarentur videntes,/ illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ;/ propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.]

Chapter: 13

1: [Vani autem sunt omnes homines/ in quibus non subest scientia Dei ;/ et de his quæ videntur bona,/ non potuerunt intelligere eum qui est,/ neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :/
2: sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,/ aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,/ rectores orbis terrarum deos putaverunt./
3: Quorum si specie delectati, deos putaverunt,/ sciant quanto his dominator eorum speciosior est :/ speciei enim generator hæc omnia constituit./
4: Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,/ intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :/
5: a magnitudine enim speciei et creaturæ/ cognoscibiliter poterit creator horum videri./
6: Sed tamen adhuc in his minor est querela ;/ et hi enim fortasse errant,/ Deum quærentes, et volentes invenire./
7: Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,/ et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur./
8: Iterum autem nec his debet ignosci./
9: Si enim tantum potuerunt scire/ ut possent æstimare sæculum,/ quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ?]\
10: [Infelices autem sunt,/ et inter mortuos spes illorum est,/ qui appellaverunt deos opera manuum hominum :/ aurum et argentum, artis inventionem,/ et similitudines animalium, aut lapidem inutilem,/ opus manus antiquæ./
11: Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit,/ et hujus docte eradat omnem corticem,/ et arte sua usus/ diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ;/
12: reliquiis autem ejus operis/ ad præparationem escæ abutatur,/
13: et reliquum horum quod ad nullos usus facit,/ lignum curvum et vorticibus plenum/ sculpat diligenter per vacuitatem suam,/ et per scientiam suæ artis figuret illud,/ et assimilet illud imagini hominis,/
14: aut alicui ex animalibus illud comparet :/ perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius,/ et omnem maculam quæ in illo est perliniens ;/
15: et faciat ei dignam habitationem,/ et in pariete ponens illud,/ et confirmans ferro
16: ne forte cadat,/ prospiciens illi :/ sciens quoniam non potest adjuvare se :/ imago enim est, et opus est illi adjutorium./
17: Et de substantia sua, et de filiis suis,/ et de nuptiis votum faciens inquirit :/ non erubescit loqui cum illo qui sine anima est./
18: Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur,/ et pro vita rogat mortuum,/ et in adjutorium inutilem invocat./
19: Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ;/ et de acquirendo, et de operando,/ et de omnium rerum eventu,/ petit ab eo qui in omnibus est inutilis.]

Chapter: 14

1: [Iterum alius navigare cogitans,/ et per feros fluctus iter facere incipiens,/ ligno portante se, fragilius lignum invocat./
2: Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,/ et artifex sapientia fabricavit sua./
3: Tua autem, Pater, providentia gubernat :/ quoniam dedisti et in mari viam,/ et inter fluctus semitam firmissimam,/
4: ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,/ etiam si sine arte aliquis adeat mare./
5: Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,/ propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,/ et transeuntes mare per ratem liberati sunt./
6: Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,/ spes orbis terrarum ad ratem confugiens,/ remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata./
7: Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ;/
8: per manus autem quod fit idolum,/ maledictum est et ipsum, et qui fecit illud :/ quia ille quidem operatus est,/ illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est./
9: Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;/
10: etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur./
11: Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,/ quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,/ et in tentationem animabus hominum,/ et in muscipulam pedibus insipientium./
12: Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,/ et adinventio illorum corruptio vitæ est :/
13: neque enim erant ab initio,/ neque erunt in perpetuum./
14: Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,/ et ideo brevis illorum finis est inventus.]\
15: [Acerbo enim luctu dolens pater,/ cito sibi rapti filii fecit imaginem ;/ et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,/ nunc tamquam deum colere cœpit,/ et constituit inter servos suos sacra et sacrificia./
16: Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,/ hic error tamquam lex custoditus est,/ et tyrannorum imperio colebantur figmenta./
17: Et hos quos in palam homines honorare non poterant/ propter hoc quod longe essent,/ e longinquo figura eorum allata,/ evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,/ ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine./
18: Provexit autem ad horum culturam/ et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia./
19: Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,/ elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret./
20: Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,/ eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,/ nunc deum æstimaverunt./
21: Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio,/ quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,/ incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.]\
22: [Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,/ sed et in magno viventes inscientiæ bello,/ tot et tam magna mala pacem appellant./
23: Aut enim filios suos sacrificantes,/ aut obscura sacrificia facientes,/ aut insaniæ plenas vigilias habentes,/
24: neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt :/ sed alius alium per invidiam occidit,/ aut adulterans contristat,/
25: et omnia commista sunt : sanguis, homicidium,/ furtum et fictio, corruptio et infidelitas,/ turbatio et perjurium, tumultus bonorum,/
26: Dei immemoratio, animarum inquinatio,/ nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,/ inordinatio mœchiæ et impudicitiæ./
27: Infandorum enim idolorum cultura/ omnis mali causa est, et initium et finis./
28: Aut enim dum lætantur insaniunt,/ aut certe vaticinantur falsa,/ aut vivunt injuste, aut pejerant cito./
29: Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt,/ male jurantes noceri se non sperant./
30: Utraque ergo illis evenient digne,/ quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,/ et juraverunt injuste,/ in dolo contemnentes justitiam./
31: Non enim juratorum virtus,/ sed peccantium pœna,/ perambulat semper injustorum prævaricationem.]

Chapter: 15

1: [Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,/ patiens, et in misericordia disponens omnia./
2: Etenim si peccaverimus, tui sumus,/ scientes magnitudinem tuam ;/ et si non peccaverimus,/ scimus quoniam apud te sumus computati./
3: Nosse enim te, consummata justitia est ;/ et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis./
4: Non enim in errorem induxit nos/ hominum malæ artis excogitatio,/ nec umbra picturæ labor sine fructu,/ effigies sculpta per varios colores :/
5: cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,/ et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima./
6: Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,/ et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.]\
7: [Sed et figulus mollem terram premens,/ laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ;/ et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa,/ et similiter quæ his sunt contraria :/ horum autem vasorum quis sit usus,/ judex est figulus./
8: Et cum labore vano deum fingit de eodem luto/ ille qui paulo ante de terra factus fuerat,/ et post pusillum reducit se unde acceptus est,/ repetitus animæ debitum quam habebat./
9: Sed cura est illi non quia laboraturus est,/ nec quoniam brevis illi vita est :/ sed concertatur aurificibus et argentariis ;/ sed et ærarios imitatur,/ et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit./
10: Cinis est enim cor ejus,/ et terra supervacua spes illius,/ et luto vilior vita ejus :/
11: quoniam ignoravit qui se finxit,/ et qui inspiravit illi animam quæ operatur,/ et qui insufflavit ei spiritum vitalem./
12: Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram,/ et conversationem vitæ compositam ad lucrum,/ et oportere undecumque etiam ex malo acquirere./
13: Hic enim scit se super omnes delinquere,/ qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit./
14: Omnes enim insipientes,/ et infelices supra modum animæ superbi,/ sunt inimici populi tui, et imperantes illi :/
15: quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt,/ quibus neque oculorum usus est ad videndum,/ neque nares ad percipiendum spiritum,/ neque aures ad audiendum,/ neque digiti manuum ad tractandum,/ sed et pedes eorum pigri ad ambulandum./
16: Homo enim fecit illos ;/ et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos./ Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere./
17: Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis./ Melior enim est ipse his quos colit,/ quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.]\
18: [Sed et animalia miserrima colunt ;/ insensata enim comparata his, illis sunt deteriora./
19: Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere :/ effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.]

Chapter: 16

1: [Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta,/ et per multitudinem bestiarum exterminati sunt./
2: Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum,/ quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,/ escam parans eis ortygometram :/
3: ut illi quidem, concupiscentes escam/ propter ea quæ illis ostensa et missa sunt,/ etiam a necessaria concupiscentia averterentur./ Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam./
4: Oportebat enim illis sine excusatione quidem/ supervenire interitum exercentibus tyrannidem ;/ his autem tantum ostendere/ quemadmodum inimici eorum exterminabantur./
5: Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira,/ morsibus perversorum colubrorum exterminabantur./
6: Sed non in perpetuum ira tua permansit,/ sed ad correptionem in brevi turbati sunt,/ signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ./
7: Qui enim conversus est,/ non per hoc quod videbat sanabatur,/ sed per te, omnium salvatorem./
8: In hoc autem ostendisti inimicis nostris/ quia tu es qui liberas ab omni malo./
9: Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,/ et non est inventa sanitas animæ illorum,/ quia digni erant ab hujuscemodi exterminari./
10: Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes :/ misericordia enim tua adveniens sanabat illos./
11: In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,/ et velociter salvabantur :/ ne in altam incidentes oblivionem/ non possent tuo uti adjutorio./
12: Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos :/ sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia./
13: Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,/ et deducis ad portas mortis, et reducis./
14: Homo autem occidit quidem per malitiam ;/ et cum exierit spiritus, non revertetur,/ nec revocabit animam quæ recepta est./
15: Sed tuam manum effugere impossibile est./
16: Negantes enim te nosse impii,/ per fortitudinem brachii tui flagellati sunt :/ novis aquis, et grandinibus,/ et pluviis persecutionem passi,/ et per ignem consumpti./
17: Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,/ plus ignis valebat :/ vindex est enim orbis justorum./
18: Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,/ ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,/ sed ut ipsi videntes scirent/ quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem./
19: Et quodam tempore in aqua/ supra virtutem ignis exardescebat undique,/ ut iniquæ terræ nationem exterminaret./
20: Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,/ et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,/ omne delectamentum in se habentem,/ et omnis saporis suavitatem./
21: Substantia enim tua dulcedinem tuam,/ quam in filios habes, ostendebat ;/ et deserviens uniuscujusque voluntati,/ ad quod quisque volebat convertebatur./
22: Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant :/ ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat/ ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ;/
23: hic autem iterum ut nutrirentur justi,/ etiam suæ virtutis oblitus est./
24: Creatura enim tibi factori deserviens,/ exardescit in tormentum adversus injustos,/ et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt./
25: Propter hoc et tunc in omnia transfigurata,/ omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat,/ ad voluntatem eorum qui a te desiderabant :/
26: ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine,/ quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,/ sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat./
27: Quod enim ab igne non poterat exterminari,/ statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat :/
28: ut notum omnibus esset/ quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam,/ et ad ortum lucis te adorare./
29: Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet,/ et disperiet tamquam aqua supervacua.]

Chapter: 17

1: [Magna sunt enim judicia tua, Domine,/ et inenarrabilia verba tua :/ propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt./
2: Dum enim persuasum habent iniqui/ posse dominari nationi sanctæ,/ vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti,/ inclusi sub tectis,/ fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt./
3: Et dum putant se latere in obscuris peccatis,/ tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt,/ paventes horrende,/ et cum admiratione nimia perturbati./
4: Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat,/ quoniam sonitus descendens perturbabat illos,/ et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant./
5: Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere,/ nec siderum limpidæ flammæ/ illuminare poterant illam noctem horrendam./
6: Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ;/ et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei,/ æstimabant deteriora esse quæ videbantur./
7: Et magicæ artis appositi erant derisus,/ et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia./
8: Illi enim qui promittebant/ timores et perturbationes expellere se ab anima languente,/ hi cum derisu pleni timore languebant./
9: Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,/ transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,/ tremebundi peribant,/ et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre./
10: Cum sit enim timida nequitia,/ dat testimonium condemnationis :/ semper enim præsumit sæva,/ perturbata conscientia :/
11: nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum./
12: Et dum ab intus minor est exspectatio,/ majorem computat inscientiam ejus causæ,/ de qua tormentum præstat./
13: Illi autem qui impotentem vere noctem,/ et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,/ eumdem somnum dormientes,/
14: aliquando monstrorum exagitabantur timore,/ aliquando animæ deficiebant traductione :/ subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat./
15: Deinde si quisquam ex illis decidisset,/ custodiebatur in carcere sine ferro reclusus./
16: Si enim rusticus quis erat, aut pastor,/ aut agri laborum operarius præoccupatus esset,/ ineffugibilem sustinebat necessitatem ;/
17: una enim catena tenebrarum omnes erant colligati./ Sive spiritus sibilans,/ aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis,/ aut vis aquæ decurrentis nimium,/
18: aut sonus validus præcipitatarum petrarum,/ aut ludentium animalium cursus invisus,/ aut mugientium valida bestiarum vox,/ aut resonans de altissimis montibus echo :/ deficientes faciebant illos præ timore./
19: Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine,/ et non impeditis operibus continebatur./
20: Solis autem illis superposita erat gravis nox,/ imago tenebrarum quæ superventura illis erat :/ ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.]

Chapter: 18

1: [Sanctis autem tuis maxima erat lux,/ et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant./ Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ;/
2: et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant,/ et ut esset differentia, donum petebant./
3: Propter quod ignis ardentem columnam/ ducem habuerunt ignotæ viæ,/ et solem sine læsura boni hospitii præstitisti./
4: Digni quidem illi carere luce,/ et pati carcerem tenebrarum,/ qui inclusos custodiebant filios tuos,/ per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.]\
5: [Cum cogitarent justorum occidere infantes,/ et uno exposito filio et liberato,/ in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,/ et pariter illos perdidisti in aqua valida./
6: Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,/ ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,/ animæquiores essent./
7: Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,/ injustorum autem exterminatio./
8: Sicut enim læsisti adversarios,/ sic et nos provocans magnificasti./
9: Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,/ et justitiæ legem in concordia disposuerunt ;/ similiter et bona et mala recepturos justos,/ patrum jam decantantes laudes./
10: Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,/ et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium./
11: Simili autem pœna servus cum domino afflictus est,/ et popularis homo regi similia passus./
12: Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,/ mortuos habebant innumerabiles :/ nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,/ quoniam uno momento quæ erat præclarior/ natio illorum exterminata est./
13: De omnibus enim non credentes, propter veneficia ;/ tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,/ spoponderunt populum Dei esse./
14: Cum enim quietum silentium contineret omnia,/ et nox in suo cursu medium iter haberet,/
15: omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,/ durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,/
16: gladius acutus insimulatum imperium tuum portans :/ et stans, replevit omnia morte,/ et usque ad cælum attingebat stans in terra./
17: Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,/ et timores supervenerunt insperati./
18: Et alius alibi projectus semivivus,/ propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis./
19: Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant,/ ne inscii quare mala patiebantur perirent./
20: Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,/ et commotio in eremo facta est multitudinis :/ sed non diu permansit ira tua./
21: Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis,/ proferens servitutis suæ scutum,/ orationem et per incensum deprecationem allegans,/ restitit iræ, et finem imposuit necessitati,/ ostendens quoniam tuus est famulus./
22: Vicit autem turbas non in virtute corporis,/ nec armaturæ potentia :/ sed verbo illum qui se vexabat subjecit,/ juramenta parentum et testamentum commemorans./
23: Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,/ interstitit, et amputavit impetum,/ et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam./
24: In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ;/ et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta,/ et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat./
25: His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit :/ erat enim sola tentatio iræ sufficiens.]

Chapter: 19

1: [Impiis autem usque in novissimum/ sine misericordia ira supervenit./ Præsciebat enim et futura illorum :/
2: quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent,/ et cum magna sollicitudine præmisissent illos,/ consequebantur illos, pœnitentia acti./
3: Adhuc enim inter manus habentes luctum,/ et deplorantes ad monumenta mortuorum,/ aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ,/ et quos rogantes projecerant,/ hos tamquam fugitivos persequebantur./
4: Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas ;/ et horum quæ acciderant commemorationem amittebant,/ ut quæ deerant tormentis repleret punitio :/
5: et populus quidem tuus mirabiliter transiret,/ illi autem novam mortem invenirent./
6: Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur,/ deserviens tuis præceptis,/ ut pueri tui custodirentur illæsi./
7: Nam nubes castra eorum obumbrabat,/ et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit,/ et in mari Rubro via sine impedimento,/ et campus germinans de profundo nimio :/
8: per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu,/ videntes tua mirabilia et monstra./
9: Tamquam enim equi depaverunt escam,/ et tamquam agni exsultaverunt,/ magnificantes te, Domine, qui liberasti illos./
10: Memores enim erant adhuc eorum/ quæ in incolatu illorum facta fuerant :/ quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas,/ et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum./
11: Novissime autem viderunt novam creaturam avium,/ cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis./
12: In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra :/ et vexationes peccatoribus supervenerunt,/ non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum :/ juste enim patiebantur secundum suas nequitias.]\
13: [Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt :/ alii quidem ignotos non recipiebant advenas ;/ alii autem bonos hospites in servitutem redigebant./
14: Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat,/ quoniam inviti recipiebant extraneos./
15: Qui autem cum lætitia receperunt hos/ qui eisdem usi erant justitiis,/ sævissimis afflixerunt doloribus./
16: Percussi sunt autem cæcitate :/ sicut illi in foribus justi,/ cum subitaneis cooperti essent tenebris,/ unusquisque transitum ostii sui quærebat./
17: In se enim elementa dum convertuntur,/ sicut in organo qualitatis sonus immutatur,/ et omnia suum sonum custodiunt :/ unde æstimari ex ipso visu certo potest./
18: Agrestia enim in aquatica convertebantur,/ et quæcumque erant natantia, in terram transibant./
19: Ignis in aqua valebat supra suam virtutem,/ et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur./
20: Flammæ e contrario corruptibilium animalium/ non vexaverunt carnes coambulantium,/ nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam./ In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine,/ et honorasti, et non despexisti,/ in omni tempore et in omni loco assistens eis.]