BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Soph/Zep


Chapter: 1

1: Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godolię, filii Amarię, filii Ezecię, in diebus Josię, filii Amon, regis Judę.\
2: [Congregans congregabo omnia a facie terrę, dicit Dominus :/
3: congregans hominem et pecus,/ congregans volatilia cęli et pisces maris :/ et ruinę impiorum erunt,/ et disperdam homines a facie terrę, dicit Dominus./
4: Et extendam manum meam super Judam/ et super omnes habitantes Jerusalem :/ et disperdam de loco hoc reliquias Baal,/ et nomina ędituorum cum sacerdotibus ;/
5: et eos qui adorant super tecta militiam cęli,/ et adorant et jurant in Domino,/ et jurant in Melchom ;/
6: et qui avertuntur de post tergum Domini,/ et qui non quęsierunt Dominum,/ nec investigaverunt eum./
7: Silete a facie Domini Dei,/ quia juxta est dies Domini :/ quia pręparavit Dominus hostiam ;/ sanctificavit vocatos suos./
8: Et erit : in die hostię Domini,/ visitabo super principes,/ et super filios regis,/ et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;/
9: et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,/ qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo./
10: Et erit in die illa, dicit Dominus,/ vox clamoris a porta piscium,/ et ululatus a Secunda,/ et contritio magna a collibus./
11: Ululate, habitatores Pilę :/ conticuit omnis populus Chanaan,/ disperierunt omnes involuti argento./
12: Et erit in tempore illo :/ scrutabor Jerusalem in lucernis,/ et visitabo super viros defixos in fęcibus suis,/ qui dicunt in cordibus suis :/ Non faciet bene Dominus, et non faciet male./
13: Et erit fortitudo eorum in direptionem,/ et domus eorum in desertum :/ et ędificabunt domos, et non habitabunt ;/ et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum./
14: Juxta est dies Domini magnus :/ juxta est, et velox nimis./ Vox diei Domini amara :/ tribulabitur ibi fortis./
15: Dies irę dies illa,/ dies tribulationis et angustię,/ dies calamitatis et miserię,/ dies tenebrarum et caliginis,/ dies nebulę et turbinis,/
16: dies tubę et clangoris super civitates munitas,/ et super angulos excelsos./
17: Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cęci,/ quia Domino peccaverunt ;/ et effundetur sanguis eorum sicut humus,/ et corpora eorum sicut stercora./
18: Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos/ in die irę Domini :/ in igne zeli ejus devorabitur omnis terra,/ quia consummationem cum festinatione faciet/ cunctis habitantibus terram.]

Chapter: 2

1: [Convenite, congregamini, gens non amabilis,/
2: priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem,/ antequam veniat super vos ira furoris Domini,/ antequam veniat super vos dies indignationis Domini./
3: Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę,/ qui judicium ejus estis operati ;/ quęrite justum, quęrite mansuetum,/ si quomodo abscondamini in die furoris Domini./
4: Quia Gaza destructa erit,/ et Ascalon in desertum :/ Azotum in meridie ejicient,/ et Accaron eradicabitur./
5: Vę qui habitatis funiculum maris, gens perditorum !/ verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ;/ et disperdam te, ita ut non sit inhabitator./
6: Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulę pecorum ;/
7: et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda : ibi pascentur,/ in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent,/ quia visitabit eos Dominus Deus eorum,/ et avertet captivitatem eorum./
8: Audivi opprobrium Moab,/ et blasphemias filiorum Ammon,/ quę exprobraverunt populo meo,/ et magnificati sunt super terminos eorum./
9: Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israėl,/ quia Moab ut Sodoma erit,/ et filii Ammon quasi Gomorrha :/ siccitas spinarum, et acervi salis,/ et desertum usque in ęternum :/ reliquię populi mei diripient eos,/ et residui gentis meę possidebunt illos./
10: Hoc eis eveniet pro superbia sua,/ quia blasphemaverunt et magnificati sunt/ super populum Domini exercituum./
11: Horribilis Dominus super eos,/ et attenuabit omnes deos terrę :/ et adorabunt eum viri de loco suo,/ omnes insulę gentium./
12: Sed et vos, Ęthiopes, interfecti gladio meo eritis./
13: Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur,/ et ponet speciosam in solitudinem,/ et in invium, et quasi desertum./
14: Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestię gentium ;/ et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur :/ vox cantantis in fenestra,/ corvus in superliminari,/ quoniam attenuabo robur ejus./
15: Hęc est civitas gloriosa habitans in confidentia,/ quę dicebat in corde suo :/ Ego sum, et extra me non est alia amplius :/ quomodo facta est in desertum cubile bestię ?/ omnis qui transit per eam sibilabit,/ et movebit manum suam.]

Chapter: 3

1: [Vę provocatrix, et redempta civitas, columba !/
2: non audivit vocem,/ et non suscepit disciplinam ;/ in Domino non est confisa,/ ad Deum suum non appropinquavit./
3: Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ;/ judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane./
4: Prophetę ejus vesani, viri infideles ;/ sacerdotes ejus polluerunt sanctum,/ injuste egerunt contra legem./
5: Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ;/ mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ;/ nescivit autem iniquus confusionem./
6: Disperdidi gentes,/ et dissipati sunt anguli earum ;/ desertas feci vias eorum,/ dum non est qui transeat ;/ desolatę sunt civitates eorum,/ non remanente viro, neque ullo habitatore./
7: Dixi : Attamen timebis me,/ suscipies disciplinam ;/ et non peribit habitaculum ejus,/ propter omnia in quibus visitavi eam :/ verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas./
8: Quapropter exspecta me, dicit Dominus,/ in die resurrectionis meę in futurum :/ quia judicium meum ut congregem gentes,/ et colligam regna,/ et effundam super eos indignationem meam,/ omnem iram furoris mei :/ in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.]\
9: [Quia tunc reddam populis labium electum,/ ut invocent omnes in nomine Domini,/ et serviant ei humero uno./
10: Ultra flumina Ęthiopię, inde supplices mei ;/ filii dispersorum meorum deferent munus mihi./
11: In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis,/ quibus pręvaricata es in me,/ quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbię tuę,/ et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo./
12: Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum :/ et sperabunt in nomine Domini./
13: Reliquię Israėl non facient iniquitatem,/ nec loquentur mendacium,/ et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,/ quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,/ et non erit qui exterreat./
14: Lauda, filia Sion ; jubila, Israėl :/ lętare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem./
15: Abstulit Dominus judicium tuum ;/ avertit inimicos tuos./ Rex Israėl Dominus in medio tui :/ non timebis malum ultra./
16: In die illa dicetur Jerusalem :/ Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuę./
17: Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit :/ gaudebit super te in lętitia,/ silebit in dilectione sua,/ exsultabit super te in laude./
18: Nugas, qui a lege recesserant,/ congregabo, quia ex te erant :/ ut non ultra habeas super eis opprobrium./
19: Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo :/ et salvabo claudicantem,/ et eam quę ejecta fuerat congregabo :/ et ponam eos in laudem, et in nomen,/ in omni terra confusionis eorum,/
20: in tempore illo quo adducam vos,/ et in tempore quo congregabo vos./ Dabo enim vos in nomen,/ et in laudem omnibus populis terrę,/ cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris,/ dicit Dominus.]