BIBLIA SACRA VULGATA -- Book: Tit/Ti


Chapter: 1

1: Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
2: in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :
3: manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :
4: Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.\
5: Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
6: si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
7: Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
8: sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
9: amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.\
10: Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :
11: quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
12: Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
13: Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
14: non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
15: Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
16: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

Chapter: 2

1: Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :
2: senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
3: anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
4: ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5: prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
6: Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
7: In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
8: verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
9: Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
10: non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
11: Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
12: erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
13: exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
14: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
15: Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

Chapter: 3

1: Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
2: neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3: Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
5: non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6: quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
7: ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
8: Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
9: Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
10: Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
11: sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.\
12: Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
13: Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
14: Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
15: Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.